Bibliomania – et fortasse, ut nonnulli medici putant,
schizophrenia - laborans Stephen Blumberg, cives Minnesotanus anno 1948 natus,
in 268 bibliothecis US-Americanis et Canadianis furatus est 23.600 libros. Qui
libri, tempore istius furis primae apprehensionis, id est anno 1990, a peritis
aestimabantur esse valoris 5,3 milionis dolariorum. Deinde damnatus est Blumberg
in 71 menses carceris, licet ante iudices asseveraret se tantum
"liberasse" volumina, quae apud se "melius se habebant quam in
frigidis aulis bibliothecarum, ubi nemo eos legeret praeter ignaros". Anno
1995 e carcere dimissus, libros furari pergebat, deinde ter apprehensus et in
vincula ad tempus nonnullorum mensium damnatus est (annis 1997, 2003 et 2004).
Inter volumina, quibus hac sua arte potitus est, dicitur
esse "Liber Chronicarum" in lucem anno 1493 Norymbergae datus.
Praeter libros furabat Blumberg quoque res varias, ut
dicuntur, antiquas, ut vitra picta aut parva ornata supellectilis.
Qui audet tot volumina furari ut quingenties centenorum milium dollarorum aestimantur cuncti libri surrepti, non furens insanus sed ingeniosus fur habendus est. Spero fore ut ipse possim tam scelestus fieri et tam dives arte furandi quam ille — et tam paucos menses in carcere agere.
OdpowiedzUsuń