wtorek, 23 grudnia 2014

Nox longissima... minime

Scimus noctem 21/22 Decembris, solstitii scilicet hiemalis, quam modo habuimus, in hemisphaera septentrionali longissimam esse omnis anni. Colin Schultz, blogarius scientiarum peritus, repperit hanc hornotinam noctem longissimam quoque esse omnium temporum. Cur ita? Nam – si bene eum intellexi – secundum theorema "displosionis initialis" (Big Bang) omnia in universo moventur lentius lentiusque, ergo quoque rotatio nostrae Terrae, quae unoquoque anno Solem circumeat miliardaria (verbi gratia) horae parte lentius. Ita ratiocinatus, Schultz callide noctem 21/22 Decembris huius anni pronuntiavit longiorem fore quam eadem nox praeteriti necnon cuiuslibet praeteritorum annorum, longissimam ergo omnium noctium post memoriam gentium, licet tantum parvissima temporis parte longiorem quam eadem nox 2013 anni.
Sed caute, revelator! Alii rerum coelestium periti, Steve Allen et Ryan Hardy, correxerunt sententiam Schultzianam, dicentes noctem hornotini solstii hiemalis longissimam omnium temporum non fuisse propter causas geologicas temporarias, ob quas praeteritos saltem quadraginta annos Terra citius rotetur quam antea – verisimiliter propter glaciem liquescentem in cardinibus mundi, quod phaenomenon efficiat massam terrae magis condensatam (denuo, agitur hic de miliardariis vel similibus partibus planetae nostri dimensionis).
Monitionibus gratanter acceptis, veniam apud lectores petivit Schultz. Dicit nunc autem longissimam omnium noctium fuisse noctem 21/22 Decembris anni... 1912. Cur autem hunc annum elegerit, nescio (explanationem non animadverti).


Brak komentarzy:

Prześlij komentarz