Occasione festi sanctae Annae (26 die m.
Iulii in ecclesia catholica) convenimus una domi Annae minime sanctae, uxoris
Adalberti, qui munere decurionis in navi fungebatur tempore primi mei itineris
marini (Aprili/Maio 2013, iuxta litus prope Massiliam), viri valde iocosi,
sicut et ipsa est Anna uxor eius (optime quoque ambo coquuntur!).
Rem valde miram dixit mihi Anna, rumorum collectrix. Nempe, morbos
"manuum sordidarum" - ut sunt dysenteria, enterobiosis, giardiosis, icterus (generis A), toxocariosis aut taeniasis - denuo crebriores fieri in orbe occidentali (etiam
in nostra Polonia) propter... usum machinarum elutoriarum. Nam antea, cum
manibus catillos, pocula etc. lavare soleremus, nolentes volentes saepius et
manus ipsas aqua saponeque elutorio lavabamus. Hodie autem, machina id
faciente, rarius manus aquae imponamus.piątek, 31 lipca 2015
niedziela, 26 lipca 2015
De Bulgaris programmata linguā Bosniacā audientibus
Munere
fungens "fixeris" (id est auxiliatoris) diurnariorum stationis televisificae
Al Jazeera Balkans collocutus sum cum Harun (diuirnario Saraieviensi) de huius
stationis spectatoribus. Dicit Harun hos adesse, praeter cives musulmanicae
fidei Bosniae & Herzegovinae, incolas aliarum rerum publicarum pristinae
Iugoslaviae – etiam Albanos Kosovienses – necnon Bulgaros, licet hi (aliter
quam Kosovienses) numquam in terra a Serbis dominata vixerint, ergo – rogo –
unde iis scientia linguae, quā programmata emittuntur? Respondet Harun eos
propter similitudinem linguarum (inter scilicet
Serbicam/Croaticam/Bosniacam/Montenegrinam et Bulgaricam) programmata stationis
Al Jazeera Balkans intellegere. Ceterum, dicit, mirum esse "illos (=Bulgaros)
plus nos (Bosniacos, Serbos etc.) intellegere quam nos eorum linguam".
Simile
phaenomenon (inaequalis communicationis duarum nationum) iam observavi inter
Bohemos/Slovacos, Russos/Ucrainos ac Suetes/Norvegos. Id est, Bohemos/Russos/Suetos
difficilius intellegere sermonem Slovacorum/Ucrainorum/Norvegorum, quam isti
(Slovaci/Ucraini/Norvegi) linguam Russorum/Bohemorum/Suetorum. Mea sententia de
"pigritudine culturali" hic agitur. Nempe, nationes "maioris
momenti" (re politica, oeconomica aut culturali) minus aptas esse ad
intellegendum linguas sui vicinorum "minoris momenti", licet hi saepe
sat bene intellegant, etiam sine ulla scientia scholari, linguam "magis
cultu imbutorum" vicinorum.
Sed hoc in
casu? Num Bulgari vero "rusticiores" Serborum se putent? Fortasse
phaenomenon tempore communismi evenerit, cum quasi-communistica Iugoslavia terra
multo proximior Occidenti fuit quam aliae civitates communisticae (ut Bulgaria
aut Polonia) sub iugo Moscoviae manentes; illis (=civibus Iugoslaviae) licuit
verbi gratia in Occidentem itinera ad libitum facere, nobis non vero.
wtorek, 21 lipca 2015
nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Saltem 31 homines necati
sunt ictu tromocratico in participantes conferentiae diurnariae, ad res
Syriacas spectantis. Biocolytae putant pyrobolum displosum esse a
muliere-suicida 18 annorum, quae pro Civitate Islamica militaverat.
Effractores interretiales
furati sunt nomina usitatorum necnon, ut asseverant, epistulas ab iis missas in
situ amatoria AshleyMadison.com. Secundum acta "The Independent", effractores
minantur: aut situs deleatur, aut "imaginationes sexuales" 40
milionum hominum palam monstrentur.
Summa 9 miliardorum dolariorum negotiatio Lockheed Martin,
quae arma (imprimis aeroplana militaria) fabricatur, emit apud societatem aemulam
United Technologies negotiationem Sikorsky, maximam in mundo fabricatricem
helicopterorum.
Post tres septimanas cum
clausae manebant, Graecia denuo portas argentariarum aperit civibus. Quibus
nihilominus non licebit plus quam 60 eurones uno die computo detrahere.
Post 54 annos "belli
frigidi" USA et Cuba mutuas relationes diplomaticas restaurant.
Vasintoniam hodie visitat Bruno Rodriguez, minister rerum externarum Cubae, qui
conveniet sui collegam US-Americanum John Kerry necnon aperiet novas aedes
legationis Cubani in hac urbe.
Saltem 115 Iraquienses vitam amiserunt in displosione
pyroboli in hominum pleno foro oppidi Chan Bani Saad ad Bagdatiam. Pyrobolus in
autocineto quodam latebat. Civitas Islamica admisit se hunc ictum tromocraticum
patravisse.
Anders Behring Breivik, qui anno 2011 sclopetando et
pyrobolo necavit 77 Norvegos, admissus est ut studens in Universitatem
Osloensem, ubi politologiae studeret. Rector universitatis dixit se non posse
Breivik studere prohibere, nam id contra legem esset. Nihilominus, adesse
lectionibus in persona Breivik non licebit, per litteras solum e carcere missas
cum magistris communicaturus est. Breivik ad 21 annos in vinculis damnatus est,
quod est maxima poena apud Norvegos, quae tamen produci usque mortem eius
poterit, si Breivik porro putabitur homo societati imminens.
E primis photographematis percontatro New Horizons transmissis
planetae Plutonis necnon satellitis eius, Charontis,
patet Plutonem adhuc ignotas sat altos montes possidere (licet verisimiliter gelu
tantum structi hi montes sint), dum Charontem valles fauciformes. Modo repertam
aream obscuram in septentrionali Charontis parte studiosi NASA nuncupaverunt
Mordor – in honorem scriptoris J. R. R. Tolkien.
Fures coementarii furati
sunt ad Berolinam caput cadaveris Fredericis Gullielmi (Friedrich Wilhelm)
Murnau, praeclari dispositoris scaenarum Germanici, noti imprimis pellicula
"Nosferatu – symphonia horroris" (a. 1922 facta). Biocolytae
suspiciuntur calvariam ad usum occultistarum adhibitum iri. Murnau, tunc 42
annos natus, mortuus est anno 1931 in infortunio viario Sanctae Monicae
Californiensium.
Distantia tantum 12.550 chm praetervolabit
hodie percontatrum cosmicum New Horizons planetam Plutonis, cui numquam adhuc
ulla navis cosmica se appropinquavit. Percontatrum portat portionem cadaveris
repertoris Plutonis (anni 1930), US-Americani astronomi Clyde Tombaugh, licet
ab anno 2006 Pluton non porro numeretur inter planetas veros, sed potius
planetas nanos et putatur esse maximum corporum caelestium Zonae Kuiperi.
Post novem annos negotiationum
pactum est inter Iraniam et USA, Britanniam, Galliam, Sinas, Russiam et
Germaniam de futuro statu programmatis nuclearis Persarum. Iraniae licebit
plutonium tantum in electrificinis uti et non ad arma nuclearia facienda; hac
condicione observata sanctiones commerciales contra Persas deletum iri.
Tauros currentes tempore festi fugiendo
mortuus est in Hispanico oppido Pedreguer prope Alicantium peregrinator 44
annorum. Simili festo ante paucos dies Pampeiopoli (Pamplona) habito plus quam
40 homines cornubus taurorum petiti sauciati sunt.
Auxilia Graecis ad stabilitatem
fiscalem necessaria multo maiora esse quam haec, quae Eurozona modo decrevit
regimini Atheniensi praebere (quorum esse 82-86 mld $, secundum novissimas
aestimationes) – patet e secreta analysi Internationalis Fundi Monetalis (IMF),
qua potiti sunt diurnarii agenturae Reuterianae. Praeteritis autem duabus
septimanis, cum argentariae et aliae instituriones fiscales huius terrae
claudebantur, res multo pessimae factae sint.
Altero trimestri huius anni
oeconomia Serica crevit gradu 7,0 centesimarum, dum analytici exspectabant incrementum
6,9%. Nihilominus, tituli negotiationum Sinensium in bursis huius terrae
vilescunt – a medio Iunio eorum pretia viliora facta sunt triginta centesimis.
poniedziałek, 20 lipca 2015
Praeconia temporis interbelli
Praeconiis commercialibus Polonorum temporis interbelli
(1918-39) aderant nonnulla alicuius momenti, ut Saccharum recreat (Polonice: Cukier
krzepi), inventum a scriptore Melchiore Wańkowicz in certamine annuntiato a
directore consociationis statalis fabricatorum sacchari, nam per tempus quoddam
(verisimiliter ob crisin mundanam paupertatemque) saccharum in Polonia male
venum isset. Satis tamen erat duorum horum verborum, ut cito multo maior copia
sacchari a Polonis emeretur (ita saltem dicunt veteres).
Sed mihi iucundissum huius temporis videtur dictum praeconicum
adhortans viros, ut condomia sive cummes praeservativas (pro dolor, non memini
nominis fabricatoris praeconiive auctoris) emerent: Citius tibi cor rumpat! (Prędzej
ci serce pęknie!).
niedziela, 19 lipca 2015
De calceis de vita aut morte iudicandis
Biocolytae, sive vigiles publici, quoque sui
superstitionibus laborant, saltem in Polonia. Ita exempli gratia, cum
inspiciant victimas infortunii viarii, si homines sauciati in tali infortunio
tempore collisionis – cum e.gr. autocinetum e via in agrum proiectum sit –
calceos pedibus amiserint, sine dubio morituri sunt, etiam si vulnus non
videatur grave. Si autem calcei eorum in pedibus manent, victimae, sint licet
sanguilentissimi, vitam superabunt.
sobota, 18 lipca 2015
Seres nuntiant copiam auri, quam in thesauro publico teneant
1.658 tonnae auri habentur in Serico
thesauro statali – primum a sex annis nuntiavit Popularis Argentaria Sinarum (PBC).
Analytici putant tamen veritatem non dici a Sinensibus, qui habeant saltem dimidiam
alteram talem copiam huius metalli pretiosi.
Regimen Pecchinense esse hic in
difficili situ: ex una parte volunt monstrare mundo se sat magnam copiam auri habere,
ut citius nummus Sericus – yuan – ut quinta moneta fisci SDR accipiatur, quem
fiscum esse quasi nummum ficticium, quo utuntur in negotiationibus inter se
civitates necnon magnae institutiones monetariae; ceterum SDR basim esse in
aestimatione cotidiana pretiorum monetarum omnium terrarum. Nam in futuro
tempore volunt magistratus Sinenses yuan fore nummum-aemulum dollarii
US-Americanorum. Nunc fisco SDR adsunt nummi: euro, dollarium, yen et libra
Britannorum; nonnulli putant etiam hoc anno yuan fieri quintam huius fisci monetam.
Sed eodem momento declarans
veram – maiorem quam officialiter declarata – copiam auri, quae in thesauro PBC
teneatur, Seres efficere possunt vehementes fluctuationes pretiorum et maiorum nummorum
mundi et ipsius auri (cuius pretium deminuit una centesima statim post nuntium
PBC de 1.658 tonnis; ita aurum vilissimum factum esse quinque proximorum
annorum – venum praebetur nunc 1.131 dollariis per unciam).
Ut putant maior pars analyticorum,
veram copiam auri a se habiti dicent Seres aut cum yuan iam nummus fisci SDR fiat,
aut numquam.
czwartek, 16 lipca 2015
De miraculoso vico Garnek
Poloni dicunt deesse apud se unum quidem vicum, qui non deploraret
filos filiasve tempore alterius belli mundani necatos. Re vera sex miliones
civium (quorum, meminerimus, dimidia pars Iudaei) perierunt in hac terra
triginta quinque milionum (a. 1939), sextus ergo quisque mortuus.
Sed adesse unum solum vicum (seu potius oppidulum), nomine
Garnek (quod ceterum lingua Polonorum 'olla' significat), sat quidem populosum
- 7 milia incolarum parochiae catholicis, una cum parvis vicis colonisve
proximis. Quorum septem milium nemo vitam amiserit spatio sex annorum (1939-45)
calamitatis cosmicae! Licet multi incolarum oppidi ut milites pugnarent in
pervariis huius belli pugnis, luctantes et contra Germanos et Exercitum Rubrum,
nonnulli etiam in ergastula Sibiriaca missi sunt ad poenam multorum annorum,
sed omnes postea miraculose sospites domum redierunt.
Incolae oppidi putant se omnes servatos esse vi... rosarii.
Primo enim die belli porochus Garncensis tempore missae sacrae appelavit ad
incolas, ut usque finem belli cotidie in fine diei ecclasiam peterent, ut una
preces rosarii dicunt coram hierotheca cum carne Christi (ut dicitur) in altari
exposita. Quod per sex fere annos fideles incolae faciebant.
Utrum haec omnia vera sint an non, non possum dicere. Sucpicor tamen
non totam veritatem hic esse dictam. Regio, ubi Garnek ponitur, prope urbem
Siedlce ad solem orientem Varsoviā euntibus, re vera non fuisse notam pugnarum clandestinarum, fieri
ergo potest ut nemo incolarum iram Germanorum excitaverit. Sed eadem regio
patria erat permultorum Iudaeorum, quorum omnes fere vitam amiserunt in proxima
infamosa Treblinka – ut ex. gr. incolae vicinorum oppidorum Sokołów et Węgrów,
quorum plus quam dimidia pars Iudaei fuerunt. Num fuit Garnek solum oppidum in
regione omnino Iudaeis carens? Dubito. Iam potius, puto, victimae Iudaei omnino
in hac "miraculosa calculatione" non inclusi sunt. Qui certe ante
altare Christi preces rosarii non dicebant...
Nihilominus, etiam si solum ad ethnicos Polonos historia haec
spectet, mirabilis videtur.
środa, 15 lipca 2015
Oneirocritica – pars nova explanationis imaginum nocturnarum Eili Goldberg
Te in somnio vides ad mensam scriptoriam sedentem? Cave, nam periculum tibi imminet. Si tamen in mensa pecuniam iacentem conspicias, difficultates superabis.
Infantes gemini
significant somniantem in compito stare viam sibi propriam quam eligat
nesciens. Sed veram difficultatem esse qualemcumque viam eligat, erit haec ei
via dolorosa: nullam solutionem sibi in praesenti esse bonam.
Contra communem opionionem, somnium de fame et paupertate
esse omen bonae fortunae.
Si uxor dormit de alio viro barbato, re vera vult
maritum relinquere. Si autem teipsum vides, barba cana praeditum, significat te
opiniones firmas de rerum omnium possidere.
Lagoenam vini fractam
esse signum magnae libidinis ("voracitatis sexualis").
Si mulier taurum in
somniis videt, verisimiliter non satis voluptatis sexualis ei in vita cotidiana
adesse atque cupit novas technas Venereas gustare.
Baptisma teipsius
cum vides, significat te facturum omnia, etiam impia, ut plausum populi tibi
vincas.
Contra opinionem vulgi, coemeterium in somno visum esse
praeconem bonorum nuntiorum – e.gr. amicus tuus, qui aegrotare solebat, mox
sanus erit.
Cyclamen
(plantam Cyclamen persicum) fere
semper nuntiat somnianti eum impotentia sexuali laborare.
Foetorem
autem pedum
esse signum difficultatum in sexualitate, quarum certior es sed eas neglegis.
Scalas descendere
nuntium bonum esse, si scalae sunt veteres atque infrirmae – quod cupis,
habebis, licet post multum laborem sudoremque. Si tamen scalae novae et firmae
sint, consilia tua omnia vana se esse praebebunt.
poniedziałek, 13 lipca 2015
De caseo mortifero
Ut me certiorem fecit Michael (Michał) Cichy, amator polyethnicae regionis Slovacorum nomine
Latino Sepusius sive Alba Sepusia notae, in chronica unius huius terrae urbium –
Leutsoviae (Slovacice Levoča) – adesse
mentionem incredibilis modi pugnandi: sphaeris caseinis e tormentis in hostem proiectis!
Talibus enim telis usi sunt in summa rerum desperatione defensores proximae
urbis nomine Kesmarkium (Kežmarok)
anno 1531, in fine belli centum annorum, quod inter sese incolae ambarum urbium
gerebant de iure stapulae, id est obligatione, qua mercatores urbem transeuntes
deberent per 15 dies omnes merces suos in hac urbe venum praebere (ex quo lege,
paucis tantum urbibus ab imperatore data, urbes magnum lucrum sibi comparabant;
secundum Leutsovienses, Kesmarkium potitum esse simili privilegio fraude,
postquam archiva urbis incendio deleta essent tempore bellorum Hussitarum,
incolis Kesmarkienibus clamantibus se simile ius ab imperatore Austriaco iam quondam
accepisse).
Ita saltem vult Gasparus Hain (1632-87), Theodiscae
gentis civis Leutsoviensis, auctor supradicti chronici (Die Lentschauer Chronik). Nam dicit Hain, hoc 1531 anno quinquagintos pedites Leutsovienses et
equites domini Scheredi [videlicet baronis cuiusdam Hungari] ad oppugnationem Kesmarkii venisse, urbem
oppugnasse sed sine effectu. Uno die oppugnationis defensores Kesmarkenses,
missilibus metallicis iam carentes, in nostros spaeros e caseo formatos
projecerunt.
Nihil hic mirabile fortasse si ad etymologiam nominis
urbis spectemus. Kesmarkium enim e Theodisco Käsmark (Forum Casearium) provenit – caseis ergo iis etiam in oppugnatione suppeditasse
reor.
Ceterum scribit Hain de
dracone sedenti per totam diem in tecto ecclesiae cuiusdam in pedibus montium
Tatrensium (Tatry), tempore procellae
saevissimiae quinto die Augusti anni 1662 (ergo Hahn iam vivo!). Quem draconem
permulti testes oculati vidissent, licet nemo ausus sit bestiam appropinquare.
Ob illuviem magnam post eam procellam plus quam centum monticolae peierunt,
docet Hain.
nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Regimina civitatum
Eurozonae consensi sunt cum Graecis de condicionibus 53,5 mld EUR auxiliorum
huic terrae dandorum.
23 milites delecti
Russi vitam in urbe Omsk amiserunt postquam corruerant aedes castrorum. Causam
calamitatis verisimiliter esse errorem structuralem aedium.
83 annos natus,
recens morbo Alzheimeriano laborans, mortuus est Omar Sharif, histrio
praeclarus cinematographicus Aegyptius, notus imprimis partibus Laurentii
Arabis et Doctoris Zhivago.
89% Russorum
favent suo praesidi Vladimiro Putin – patet e demoscopia liberae agenturae
aestimatoriae "Levada". Praeterito (2014) anno 86% civium Russiae se
praesidi favere declaraverunt. Terram regens ab anno 2000, Putin adhuc numquam
tam gratus populo fuit.
Regimen Tunesiae statum extraordinale introduxit, postquam
praeterita septimana civis Tunesianus sclopetando necaverat 38 homines in ora
maris otio fruentes – in quorum numero 30 peregrinatores Britannos.
36. certaminis pedifolii "Copa America" victores
discesserunt sphaeristae Chilienses, in ludo finali superantes Argentinianos
effectu 4:1 (in poenariis).
Incolae insulae Pacificae Pitcairn plebis scitu decreverunt
apud se matrimonia homosexualia abhinc lege habenda. Insula habet 48 incolas,
quorum fere omnes nepotes sunt infamorum rebellatorum navis "Bounty"
necnon horum captivarum Tahitanarum. Qui omnes 48 se heterosexuales esse
declarant. Solus autem ibi sacerdos, fide Adventistarum, nuptiis homosexualium
reclamitat.
Mexicum et Indoniesiam anno 2050 haberi inter maximas decem
oeconomias mundi docet prognosis agenturae Bloombergianae; relinquere autem hoc
forum debebunt Russi et Itali. Maxima vis oeconomica mundi sint a. 2050 Sinae,
deinde USA et India. Si tamen ad productum per caput spectamus, locupletissima
terra mundi post abhinc 35 annos adhuc sint USA, deinde Iaponia et Sinae –
harum GDP per caput fore 50% productūs per caput US-Americani (hodie 14%).
Plus quam 60% civium Graeciae plebis scitu dixerunt se nolle
condiciones UE auxiliorum fiscalium probare.
piątek, 10 lipca 2015
Ludibrium horribile
Gustavolus, filius Catherinae (ergo meus privignus),
dixit se in quadam taberna vidisse ursulum lusorium sive textilem (Anglice teddy bear) loqui scientem. Id est dicit
bestia voce dulcissima unam solam sententiam: Necabo te in somno!
Horribilia nautica
Gedaniae Minori heri collocutus sum cum capitaneo Adalberto
M., qui quadraginta annos naves mercatorias per maria totius mundi ducere
solebat. Confirmavit quod ante annum dixerat mihi alter capitaneus classis
mercatoriae, Matthaeus P., nempe nautas Russos et Iaponicos necare (in mare
proiciendo) illegales migrantes Africanos, qui in portibus clam eorum naves
penetrant, deinde in pleno mari reperti sunt. Est hoc quasi secretum
Pulcinellae inter nautas.
Seipse dixit testem fuisse relinquendi in mari annos
septuagenarios praeteriti saeculi circiter quinquaginta immigrantes
Vietnamenses Hongkongiam duobus parvis lintris petentes. Qui se navi Polonicae
appropinquaverunt auxilia petendo. Poloni dederunt iis petroleum et aquam, sed
nihil porro, at mox mox eundem locum ventus typhonicus fuit aggresurus. Propter
"rationes politicas" (nam amicitia ideologica iungebantur
communistica Polonia et Vietnamia) praefectus navis (ipse Adalbertus munere alterius
pronavarchi tunc fungebatur) recusavit ut navem profugi Vietnamenses ascenderent.
Adalbertus scit pro certo eos ictum typhonis in lintris vivos non sustinuisse. At
adfuisse solutionem: eos in navim una cum lintris accipere, deinde, vento iam
absente, prope litus e.g. Indonesiae (quam Poloni petebant) in lintris
relinquere. Sed capitaneus id facere timuit, vivit ergo (si adhuc vivit)
conscientia morte 50 onerata. Non rogavi apud Adalbertum nomen viri.
niedziela, 5 lipca 2015
De nautarum sententia cur Delos tam magni momenti insula fuerit
Ignoscat mihi lector taciturnitatem: per insulas
Cyclades navi lintea praeterita septimana vehabar, ubi aut ebrius vespero fui
aut non facile mihi erat accessum interreti invenire (aut ambo).
Inter alias insulas, etiam Delo prope navigabamus – ad
hanc tamen cum sine permissione speciali (quae in proxima Mycono est apud
magistratus quaerenda) appellere non liceat, aspectu ergo tantum eius
delectabamus. Tunc, ut mos mihi est, aliquid de insula quaesivi in biblia
nautarum Maris Aegaei, id est in libro "Greek Waters Pilot"
scriptorum Rod & Lucinda Heikell (Neozelandensium). Ubi tale citatum
Bradfordianum (Ernie Bradford, The Greek
Islands) inveni:
Cur
tam parva insula, sine ullis bonis naturalibus, facta sit quod facta est, explanabit
vobis quisque nauta: Delum esse ultimum ac optimum locum nautis ex Europa Asiam
petentibus, ubi ancoram iaciant. Ab oriente tutata Mycono, a septentrione Tinos
eam protegit, in Occidente murum ventis dat vicina Rheneia. Chartam
cartographicam inspiciendo facile invenimus viam nauticam Argo in magnas insulas
prope litus Asiaticum – ut Patmos et Samos - transire prope Delum, at simul est
ibi via Cretibus Bosphorum (aut vice versa) euntibus...
Tunc, generaliter docet Bradford: Sanctuaria
religiosa, ut Roma aut Lapurdum (Lourdes), attrahunt certe in se commercium et
negotia, sed saepius etiam invenies ubi negotia iam sunt, structum mox iri deorum
templa. Negotiatores enim, et veteres et hodierni, securitatem sibi tutari
conantur tam in terra, quam in caelo.
Cui respondet Rod Heikell: Bene dictum, sed... non possum quin addem in proximitate adesse
nonnullos alios portus naturales, meliores quam Delos, ut Naussa in Paro aut Portus
Despoticus in Mycono – ambo melius tutati et facilius accessibiles e mari.
Incertum ergo porro manet, quis creaverit Delum portum
tam potentem – di aut mercatores?
Subskrybuj:
Posty (Atom)