wtorek, 21 lipca 2015

nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Saltem 31 homines necati sunt ictu tromocratico in participantes conferentiae diurnariae, ad res Syriacas spectantis. Biocolytae putant pyrobolum displosum esse a muliere-suicida 18 annorum, quae pro Civitate Islamica militaverat.

Effractores interretiales furati sunt nomina usitatorum necnon, ut asseverant, epistulas ab iis missas in situ amatoria AshleyMadison.com. Secundum acta "The Independent", effractores minantur: aut situs deleatur, aut "imaginationes sexuales" 40 milionum hominum palam monstrentur.

Summa 9 miliardorum dolariorum negotiatio Lockheed Martin, quae arma (imprimis aeroplana militaria) fabricatur, emit apud societatem aemulam United Technologies negotiationem Sikorsky, maximam in mundo fabricatricem helicopterorum.

Post tres septimanas cum clausae manebant, Graecia denuo portas argentariarum aperit civibus. Quibus nihilominus non licebit plus quam 60 eurones uno die computo detrahere.

Post 54 annos "belli frigidi" USA et Cuba mutuas relationes diplomaticas restaurant. Vasintoniam hodie visitat Bruno Rodriguez, minister rerum externarum Cubae, qui conveniet sui collegam US-Americanum John Kerry necnon aperiet novas aedes legationis Cubani in hac urbe.

Saltem 115 Iraquienses vitam amiserunt in displosione pyroboli in hominum pleno foro oppidi Chan Bani Saad ad Bagdatiam. Pyrobolus in autocineto quodam latebat. Civitas Islamica admisit se hunc ictum tromocraticum patravisse. 

Anders Behring Breivik, qui anno 2011 sclopetando et pyrobolo necavit 77 Norvegos, admissus est ut studens in Universitatem Osloensem, ubi politologiae studeret. Rector universitatis dixit se non posse Breivik studere prohibere, nam id contra legem esset. Nihilominus, adesse lectionibus in persona Breivik non licebit, per litteras solum e carcere missas cum magistris communicaturus est. Breivik ad 21 annos in vinculis damnatus est, quod est maxima poena apud Norvegos, quae tamen produci usque mortem eius poterit, si Breivik porro putabitur homo societati imminens.

E primis photographematis percontatro New Horizons transmissis planetae Plutonis necnon satellitis eius, Charontis, patet Plutonem adhuc ignotas sat altos montes possidere (licet verisimiliter gelu tantum structi hi montes sint), dum Charontem valles fauciformes. Modo repertam aream obscuram in septentrionali Charontis parte studiosi NASA nuncupaverunt Mordor – in honorem scriptoris J. R. R. Tolkien.

Fures coementarii furati sunt ad Berolinam caput cadaveris Fredericis Gullielmi (Friedrich Wilhelm) Murnau, praeclari dispositoris scaenarum Germanici, noti imprimis pellicula "Nosferatu – symphonia horroris" (a. 1922 facta). Biocolytae suspiciuntur calvariam ad usum occultistarum adhibitum iri. Murnau, tunc 42 annos natus, mortuus est anno 1931 in infortunio viario Sanctae Monicae Californiensium.

 

Distantia tantum 12.550 chm praetervolabit hodie percontatrum cosmicum New Horizons planetam Plutonis, cui numquam adhuc ulla navis cosmica se appropinquavit. Percontatrum portat portionem cadaveris repertoris Plutonis (anni 1930), US-Americani astronomi Clyde Tombaugh, licet ab anno 2006 Pluton non porro numeretur inter planetas veros, sed potius planetas nanos et putatur esse maximum corporum caelestium Zonae Kuiperi.

 

Post novem annos negotiationum pactum est inter Iraniam et USA, Britanniam, Galliam, Sinas, Russiam et Germaniam de futuro statu programmatis nuclearis Persarum. Iraniae licebit plutonium tantum in electrificinis uti et non ad arma nuclearia facienda; hac condicione observata sanctiones commerciales contra Persas deletum iri.

 

Tauros currentes tempore festi fugiendo mortuus est in Hispanico oppido Pedreguer prope Alicantium peregrinator 44 annorum. Simili festo ante paucos dies Pampeiopoli (Pamplona) habito plus quam 40 homines cornubus taurorum petiti sauciati sunt. 

 

Auxilia Graecis ad stabilitatem fiscalem necessaria multo maiora esse quam haec, quae Eurozona modo decrevit regimini Atheniensi praebere (quorum esse 82-86 mld $, secundum novissimas aestimationes) – patet e secreta analysi Internationalis Fundi Monetalis (IMF), qua potiti sunt diurnarii agenturae Reuterianae. Praeteritis autem duabus septimanis, cum argentariae et aliae instituriones fiscales huius terrae claudebantur, res multo pessimae factae sint.

 


Altero trimestri huius anni oeconomia Serica crevit gradu 7,0 centesimarum, dum analytici exspectabant incrementum 6,9%. Nihilominus, tituli negotiationum Sinensium in bursis huius terrae vilescunt – a medio Iunio eorum pretia viliora facta sunt triginta centesimis.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz