środa, 15 lipca 2015

Oneirocritica – pars nova explanationis imaginum nocturnarum Eili Goldberg

Te in somnio vides ad mensam scriptoriam sedentem? Cave, nam periculum tibi imminet. Si tamen in mensa pecuniam iacentem conspicias, difficultates superabis.

 

Infantes gemini significant somniantem in compito stare viam sibi propriam quam eligat nesciens. Sed veram difficultatem esse qualemcumque viam eligat, erit haec ei via dolorosa: nullam solutionem sibi in praesenti esse bonam.

 

Contra communem opionionem, somnium de fame et paupertate esse omen bonae fortunae.  

 

Si uxor dormit de alio viro barbato, re vera vult maritum relinquere. Si autem teipsum vides, barba cana praeditum, significat te opiniones firmas de rerum omnium possidere.

 

Lagoenam vini fractam esse signum magnae libidinis ("voracitatis sexualis").

 

Si mulier taurum in somniis videt, verisimiliter non satis voluptatis sexualis ei in vita cotidiana adesse atque cupit novas technas Venereas gustare.

 

Baptisma teipsius cum vides, significat te facturum omnia, etiam impia, ut plausum populi tibi vincas.

 

Contra opinionem vulgi, coemeterium in somno visum esse praeconem bonorum nuntiorum – e.gr. amicus tuus, qui aegrotare solebat, mox sanus erit.

 

Cyclamen (plantam Cyclamen persicum) fere semper nuntiat somnianti eum impotentia sexuali laborare.

 

Foetorem autem pedum esse signum difficultatum in sexualitate, quarum certior es sed eas neglegis.

 


Scalas descendere nuntium bonum esse, si scalae sunt veteres atque infrirmae – quod cupis, habebis, licet post multum laborem sudoremque. Si tamen scalae novae et firmae sint, consilia tua omnia vana se esse praebebunt.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz