czwartek, 29 października 2015

De arboribus diis singularibus consecratis (secundum Meursium)

In suo opere "Arboretum sacrum sive de arborum, fruticum & herbarum consecratione, proprietate, usu ac qualitate libri III" Ioannes Meursius tales coniunctiones inter arbores et deos Graeco-Romanos facit:
Abies sacra est Baccho; quercus Baccho & Cereri necnon Iovi & Rheae; fagus Iovi; laurus Apollini; palma Apollini et musis (Apollo quarum praeses)[1]; populus Herculi; cedrus Eumenidibus; aesculus Herculi & Iovi; cupressus Apollini et Diti; ficus Mercurio; fraxinus Marti; ilex Iovi; oleaster Iovi & Minervae; pinus Pani & Cybeli; platanus Genio[2]; smilax Baccho & Cereri; iuniperus Apollini.
Explanat autem suas coniunctiones ita (cito electas partes operis supradicti):
Abies. Qui obirent sacra Bacchi ramos abiegnos gestabant, siquidem illi in corona abies sacrata esset, uti testis est Xenophanes... Nam hederea, & smilax, & abies, & quercus erant arbores Baccho sacrae, quibus Thyades utebantur in sacris...
Quercus. Constat ex variis authoribus, quod in Cerealibus quercu coronabantur... Neque Baccho tantum & Cereri, sed & Iovi, ac Rheae, sacra existimata [quercus] fuit. Et Iuppiter quidem interdum coronabatur quercu, aut olea... Rheae vero etiam sacrata fuit... Araque eius frondibus ornabatur, ut testatur Apollonius in "Argonauticorum" libro primo.
Fagus Iovi sacra erat. Unde etiam fagutal, sacellum Iovis, cognomento fagutalis... (Festus: Fagutal, sacellum Iovis, in quo fuit fagus arbor, quae Iovi sacra habebatur).
Laurus est sacra Apollini, quod testatur Virgilius in Ecloga VII: Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho / Formosae Veneri myrtus, sua laurea Phoebo. Dicitur laurus Apollini sacra non solum quia fabula extat, quod Ladonis filia, quam amore Apollo prosequeretur, in illam arborem transmutata sit... Notum illud est, laurum Apollinis insigne perhiberi, eiusque fronde, palma iam posthabita, eius simulachra coronari. Et non propter ea tantum, quod laurus in rostro palumbi vim medicinalem indicet, quae plerisque volucribus praesentaneum praebet remedium, quantum quia sit, ut Eusebius ait, ignea, ideoque daemonibus infesta est. Quando uritur, sonum reddat, quod quandam praedicendi vim habet... Ferunt vero Empedoclem, qui animam esse igneam statuebat, lauri natura considerata, dicere solitum, si homini sit in animalium quodpiam transmigrandum, optandum maxime, ut in leonem transiret (...), sin vero arbor esset subeunda, in nullam commodius, quam in laurum, fieri transmigrationem.
Populus. Fama est, Herculem Cerberum per Acherontem fluvium in lucem eduxisse... Huius fluminis aquam insuavissimam fuisse, sicut etiam Cocyti, scripsit Pausanias in "Atticis", cuius alumna est alba populus, ut oleaster Alphei, populus nigra Eridani; quare cum ad Cerberum Hercules per eam portam accessisset, dicitur fuisse alba populo coronatus, cum ob caliginem tamen inferorum facta sit postea nigra illa corona, de qua apud Padum defossa, nata est nigra populus ut fabulantur.
Cedrus. [Multa de Eumenidibus narrat Meursius, licet iunctionem cum cedro nullo modo explanet; talia tamen de arbore dicit:] Cedro dignum dicere solemus quicquid iudicare volumus immortalitem mereri. Huius arboris ea natura est, ut cariem non sentiat; quare oleum cedrinum, authore Vitruvio, libros a tineis conservat.
Cupressus. Cyparissus Telephi filius fuit, amatus ab Apollline, vel, ut alii, a Sylvano. Qui cum lassatus aestu, sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus, cervum, quem in delitiis habebat, feram credens, per ignorantiam, emisso telo occidisset & fletu nimio & abstinentia cibi ac potus tabesceret. Misericordia deorum in arborem cupressum conversus est, aptam & consecratam lachrymis & luctibus. Alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum & castissimum fuisse, quem quidam ab Apolline, nonnulli Zephyro amatum volunt; qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta, ad Orontem fluvium & montem Cassum dicitur pervenisse, atque in cypressum arborem commutatus. Quae arbor ideo mortuis consecratur, quod semel caesa nescit renasci... Virgilius ponit cupressum, quae est sacra Diti & funebri signo ad domos ponitur. Nam moris Romani fuit ramum cupressi domui funestae praeponi, ne quis pontifex per ignorantiam ingressus pollueretur.
Ficus. Sykon ephe' Herme, id est ficum Mercurio. De prompto & quibuslibet exposito beneficio dicebatur. Nam antiquus mos erat, sicubi ficus repertus fuisset, eum veluti Mercurio sacrum suspendere. Liberum autem erat tollere ficum Mercurialem, cuicunque libitum fuisset; vel quod is deus furibus favere creditus est, velu iuxta paroemiam illam koinos Hermes, communis Mercurius.
Fraxinus. In sacris Martis nulla ligna, nisi fraxinorum urebantur. Fraxinus vocari fertur, quod magis in asperis locis montanisque fragis nascatur.
Ilex Iovi sacra. Arbor de amplissimis, ut robur , materie spissa et robusta, sed quae frangatur ac dissiliat sponte sua; ob id Perciles Boeotios ilicibus dixit esse similes, ut est apud Aristotelem, quoniam ipsi se conficerent intestinis discordiis... Instar etenim laetissimi ominis id habuit Augustus: quemadmodum aliis olim fuit inter tristia omina, cornicem ex ilice argutantem audire, iuxta vulgare illud: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.  
Oleaster. Terra initio fuit aquis adobruta, emersitque primum Attica; cuius amore ducti Neptunus & Minerva de civitatis constituendae nomine litem intenderunt. Ideo Iovi complacitum, eius esse urbis pontificium, qui pulcherrimum excogitasset munus, tunc portubus & navibus ab Neptuno urbem excultam, Minerva oleam producente in Acropoli – quo argumento evasit superiorem.
Pinus. Constantinus in libro XI "Geoponicon" dicit: Pinus puella prius erat & mutattionem naturae exacte duplicis assumpsit. Amabat enim puellam Pan. Amabat eandem etiam Boreas. Quum autem puellam alliceret, ipsa Panis amore magis afficiebatur & ob hanc rem Boreas, aemulatione motus, puellam in petras impulit ac neci tradidit. Terra porro miserta cladem, plantam puellae cognominem reddidit ac produxit. Et permutata vita erga eosdem plures affectus servat & Pana quidem germine suo coronat. Flet autem & lamentatur arbor, ubi Boream afflantem percipit. Hermesianax [autem] elegorum scriptor Atten Calai Phrygis filium ad suscipiendam sobolem inutilem factum ab ipsa Dea scripsit; qui cum adolevisset, Magnae Matris ceremonias in Lydia monstravit. Quare tanto in honore fuisse apud Deam dicitur, ut Iuppiter illud graviter ferens immanem aprum in segetes Lydorum immiserit, a quo & alii Lydorum complures, & ipse Attes fuerit interemptus. Fama est praeterea Atten in arborem pinum ab ipsa Dea conversum fuisse, quare pinus matri Deum fuit consecrata.
Smilax. Utebantur in Sicilia in sacrificiis Cereris non floreis quidem coronis, neque in aliis eius sacrificiis, quia ob memoriam raptae filiae colligentis flores, illi fuerunt vetiti. At myrteis coronis & e smilace utebantur... Et smilax Baccho quoque sacra est.
Iuniperus. Memoriae proditum est a Musaeo in libro III iuniperum arborem Apollini consecratam fuisse.




[1] Ceterum, omnibus fere diis et laurus et palma gratae, ut signa gloriae (laurus) ac victoriae (palma).
[2] Non dicit cur.

środa, 28 października 2015

De arboribus – porro

E.G., amicus meus herbarius, quem cum de opinione sententiae sacerdotis Klimuszko de "malis" arboribus rogassem, respondit: Noli mirari sacerdotem id dixisse – ecclesia catholica persectatur omnia vestigia paganitatis. At berberis, tremula, populus, alnus et sambucus nigra erant Slavis arbores (fruticesve) sacrae; sicut et aliis gentibus. Hem, credidi patrem Klimuszko maioribus virtutibus duci... Non ego tamen sum, qui de hac re iudicet.
Ceterum, de sambuco nigra disputantes, meminisse debemus secundum populi sapientiam ex hac arbore crucem passionis Christi factam esse (licet sint, qui aliter sentiant, pinum nigram, cypressum, ulmum, buxum, abietem aut etiam iuniperum ea honore dignas putantes[1]). Omnes fere[2] autem in eo consentiunt de ramo sambuceo se pependisse Iudam Iscariotam. Rebus ita stantibus, facilius intellegi potest, cur fungus quidam arborealis nominetur – lingua taxonomica Linnaeana - Auricularia auricula-judae (in aliis linguis similiter, ut ucho Judaszowe Polonice, licet nonnullae terrae mutaverint nuper id nomen ob causas "rectitudinis politicae"). Scimus enim auriculariam hanc praesertim in trunco sambuci nigrae nasci.
Ceterum flos sambuci adiuvat bronchitem similesque morbos mederi.
De alno autem – altera arbore "mala" secundum divisionem Klimuszkianam – scimus eam sacram apud Graecos fuisse Phoroneo, conditori urbis Argos, qui scilicet quasi proxeneta Promethei fungeretur, homines docens usum ignis.
Patri Klimuszko quoque odiosa populus tremula eo claret, quod ex ligno eius factus sit paxillus, adhibitus a Cain ad Abel necandum. Paxilli tremulani credebantur quoque optimi – apud Slavicas gentes Paeninsulae Balcanicae – esse ad interficiendos vampyros, si tantum cor vampyri ferias (aliter enim nullo modo morietur). In Polonia gomphis e tremula factis utebantur homines ut operculum arcae funebris clauderent – aliter mortuus, alias arbores minime timens, tumulum noctu reliquerit et ut lar sui propinquos terrebit.


[1] Apud Romanos autem lugubrem arborem fuisse piceam. Ut ait Plinius (Nat. Hist. XVI): Picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens.
[2] Fere, nam nonnulli tremulam monstrant, de qua arbore infra.

wtorek, 27 października 2015

De arboribus homini bonis et malis

Dendrotherapiae studebat quoque sacerdos Polonus ordinis sancti Francisci, Czeslaus (Czesław) Klimuszko (1905-1980), qui ceterum claruisse dicitur facultate res futuras praedicendi.
Post studia multorum annorum pater Klimuszko divisit arbores in tres classes:
a) arbores homini secundae: larix, pinus, picea, abies, juniperus, taxus, betula, tilia, quercus, aesculus hippocastanum, acer, morus, acacia
b) arbores homini neutrales
c) arbores homini adversae: berberis, populus, populus tremula, alnus, sambucus nigra.
Cui sententiae tamen e parte saltem contradicit scientia fatidicae Carminis (de qua scripsimus ante nonnullos dies), quae dicit talia:
Sambucus nigra – accelerat sanationem vulnerum, reddit meliorem condicionem animi; potio ex floribus facta curat perfrictionem, corroborat systema immunologicum.
Alnus – contra energias negativas protegit, iuvat cernere bonum e malo; iucunda dat somnia (et nocturna, et diurna).
Populus – corroborat "affectus nobiliores" (ut amor, misericordia, amicitia) necnon "internalem evolutionem" hominis; ad virtutes animi ducit, novas in vita semitas monstrans; solitarios in tristitia adiuvat.
Quot homines, ergo, tot sententiae. Etiam inter dendrotherapeutas.

Verba viri sapientis

Homo, qui scit cum arbore loqui, non eget auxiliis psychiatrae. Pro dolor, multi aliter sentiunt.
Phil Bosmans (1922-2012), sacerdos catholicus Belga, inter alia etiam dendrotherapiae peritus

poniedziałek, 26 października 2015

Alcohol in crine cometae

Cometa C/2014 Q2 Lovejoy, repertus anno 2014 ab astronomo Australiano Terry Lovejoy, photographematis ipsius cautius a studiosis investigatis, praebet se plenam alcoholis esse. Praeter alcoholem ethylenicum necnon simplicem compositum saccharicum (glycoaldehydium) crinis eius continet 21 alia composita chemica. Secundum astrophysicos observatorii Lutetiensis duce Nicolas Biever, cometa hic producit unaquaque secunda horae parte copiam alcoholis, quae satis esset ad faciendum 500 lagoenas vini. 

niedziela, 25 października 2015

De carne humana, cibo hominibus optimo

Matthias, 32-annorum puer eternus ac philosophaster incredibilis, dixit se scire (non dixit tamen unde) Americanos studiosos iam ante longum abhinc tempus invenisse bovinam pessimam inter carnes esse – hanc veritatem Iudaeos Americanos adhuc ut enigma sanctissimum procul ab oculis humanis custodisse, sed nuper diurnariis quibusdam rem reperire contigerit.

Ad hoc M., noster hospes, dixit se meminisse percontationis diurnariae professoris Georgii (Jerzy) Vetulani, neurobiologi Cracoviensis, qui dixerit optimam esse homibus carnem humanam, quam nihilominus non comedimus propter odium anthropophagiae – rebus ita stantibus optimam esse porcinam, nam sus, sicut homo, manducat omnia (est nobis ergo quasi animal moribus proximum). Per interrete paululum quaesivi et inveni professorem Vetulani – cuius verba ceterum legere iucundum mih est – re vera dixisse ista!

piątek, 23 października 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Vitam in terra adfuisse iam ante 4,1 miliarda annorum, longius quam adhuc putabatur (3,8 mld), patet ex investigatione zirconiorum facta a geochemicis Univesitatis Californianae duce Mark Harrison.

Comitiis a se victis, post fere decem annos factio liberalis denuo rectura est Canadam. Novus dux gubernationis erit 44 annorum Justin Trudeau, cuius pater iam munere ministri primarii Canadae fungebatur annis 1968-84.

5 milia migrantium e Proximo Oriente oriundorum intraverunt Sloveniam die Lunae – nuntiaverunt magistratus Labaci (Ljubljanae).

Tertio trimestri huius anni productus domesticus Sinarum crevit passu 6,9 centesimarum, i.e. 0,1% lentius quam mensibus IV-VI, sed 0,1% citius quam a peritis oeconomiae exspectabatur – nuntiavit Officium Statisticum Sinense.

Regimen Hungaricum clausit loca trangressus limitis sui cum Croatia, postquam ultimis tribus diebus decem milia migratorum e terris Proximi Orientis oriundorum intraverant Hungariam, Germianiam et Austriam postea petentes. Permulti migrantes conantur nunc, limite Hungaro-Croatico clauso, per Sloveniam iter facere.

Numerus hominum miliardariorum Sinensium iam maior est quam US-Americanorum. Secundum calculationem Serici periodici "Hurun", Sinis adesse nunc 596 miliardarios (ante annum, tantum 354), dum US-Americae – 537. Una cum divitissimis Hongkongiae, Taiwaniae et Macao, "Magnae Sinae" habent 715 miliardarios.

Praemio Nobeliano oeconomiae donatus est prof. Angus Deaton, Caledonus hodie in USA docens, pro studiis pertinentibus ad consumptionem, paupertatem et opulentiam.

97 homines necati sunt Ancyrae, in urbe capitali Turciae, ob duos ictus tromocraticos, verisimiliter suicidiales. Circiter 180 vulnerati sunt.

De urbe mea

Mutat faciem urbs mea celerrime.
Ecce photographema anni 1954, monstrans viam urbis principalem, Mareschalcinam (Marszałkowska):


Atque idem locus hodie:



środa, 21 października 2015

De dendrotherapia, arte adhuc mihi ignota

Per silvam heri vagando, fessus, paululum requiescere decrevi, dorsum ad truncum arboris cuiusdam applicans. Ita, putavi, post duas tresve minutas, semi-stans, semi-sedens, vires recuperabo. Sed sub arbore hac mansi saltem viginti minutas, in quodam incredbibili, meditativo statu mentis, quasi effascinatus. Curae omnes cotidianae me subito reliquerunt et bono cum animo ad vitam meam resque futuras spectabam, quasi privatus "metu exsistentiali", quo aliter laboro fere umquam. Obiter notavi, folia arboris intuendo, arborem me nitentem genere fraxini (Fraxinus excelsior) esse, nam, gratia patris mei, viri vero "silvestris", nonnulla arborum genera cognoscere scio.

Domum reductus, de dendrotherapia aliquid in interreti quaesivi, scilicet arte ex arboribus energiam ad vitam sustentandam "haurire". Inveni paginam dicentem: fraxinum optimum esse omnibus nimio labore fessis, tristibus atque animo demisso laborantibus (pessimistis); animum hilariorem fraxinus reddit necnon instigat hominem ad nova incepta suscipienda sive vetera (etiam cum difficilima videantur) pergenda (paginam redigit fatidica Carmen). Ceterum inveni foliis fraxini in Gallia et Belgica uti ad comparationem potionis alcoholicae nomine frênette (nam le frêne fraxinus apud Gallos nominatur). Scimus hastas optimas e ligno fraxineo Romanos Graecosque fecisse, sicut hasta Achillis, qua Hectorem necavit (si bene memini, fraxinea erat). Ob hanc rem (et fortasse alias) fraxinus maximi momenti arbor apud Germanos habebatur. 

sobota, 17 października 2015

Lapidem in "calvarias" ferre

Adesse Polonis morem – qui saltem hic, in meridionali patriae parte, scilicet in montibus Carpathicis, observatur – certo die peregrinari in montes sacros, quos "calvariae" nuncupamus. Ibi saepissime magnae ecclesiae et monasteria adsunt, necnon Via Crucis spatio nonnullorum chiliometrorum, qua peregrinatores adveniunt, montem ascendentes eti in omni statione passionis Christi preces dicentes. Tarnovienses, id est incolae mihi nunc fere proximae urbis Tarnoviae, in iter tale proficiscuntur cras (die 18 Oct.), sed ignoro quem montem petant – aut clarissimam in Polonia Calvariam Zebrzydowiensem, aut quandam aliam. Ut tamen Tarnoviae heri degens didici, peregrinatoribus masculini sexūs obligatio est lapidem secum aut in manibus aut perā dorsualiā ferre, quasi pondus peccati sui, quod in summa monte in quodam lapidario relinquunt, peccatis symbolice se liberantes. Magnitudinem lapidis quisque peregrinator debet secundum sui conscientiam eligere.
Primum volui et ego una cum Tarnoviensibus, lapide oneratus, montem sacrum petere – licet parva mihi sit iunctio cum Christianis; tales, nihilominus, mores "paganici" valde mihi placent. Sed nonnullae res extraneae me in hoc incepto perficiendo prohibuerunt. 

Plures divitissimos Seres habent quam America

Seres habent plures miliardarios – id est homines cum re familiari maiore quam 1 miliardum dolariorum –  quam USA! Tempore, cum index divitissimorum hominum mundi 2015 anni a diurnariis periodici "Forbes" factus sit (i.e. mense Martio), miliardarii Sinenses alterum locum in indice occupabant – postea tamen, postquam incredibiliter ingens animus altus in foris Sericis prima parte huius anni regnasset, numerus miliardariorum citissime crevit.
Secundum calculationem novissimam Serici periodici "Hurun", Sinis adesse nunc 596 miliardarios (ante annum, tantum 354), dum US-Americae – 537. Una cum divitissimis Hongkongiae, Formosae (insulae Taiwan) et Macao, "Magnae Sinae" habent 715 miliardarios.
Sed cavete, Seres – a mense Iunio fora vestra bursaria stagnant et nonnulli hesterni milliardarii hodie iam miliardarii fortasse porro non sunt. In spatio unius totius anni – id est a die 17 Oct. 2014 usque diem 17 Oct. 2015 – praevalent tamen incrementa: +44 centesimarum.   
Divitissimus Ser, Wang Jianlin (negotiatio Dalian Wanda Group), qui domus struit venditque ac catenam cinematographeorum tenet, possidet rem familiarem magnitudine 34,4 mld dolariorum. Alterum in indice miliardariorum Sinensium esse Jack Ma, praesidem negotiationis internetialis Alibaba. Non sunt hi ambo adhuc pares talibus ut US-Americanus Bill Gates (79,2 mld $), Mexicanus Carlos Slim (77,1 mld $) aut US-Americanus Warren Buffett (72,7 mld $), sed... exspectemus numeros 2016 anni; usque tunc omnia fieri possunt.
Ceterum, maiorem iam esse quoque numerum Serum quam US-Americanorum, qui statum habeant "classis mediae" (middle class): hos esse 92 miliones, illos 109 mln.

De horologiis ac modis praenuntiandi horam mortis

Adalbertus, amicus meus nauticus, monstravit mihi nuper horologium, quod magno pretio emerat, omnibus novitatibus technicis instructum. Ita, exempli gratia, mechanismum excitatorium horologium habet, qui mechanismus e somno hominem excitet in optimo ad sanitatem puncto temporis, sc. in phasi REM, quam novit pulsum hominis dormientis continuo indagans. Ceterum nuntiat horologium de adventu epistularum electronicarum et partem initialem epistualae monstrat.
- Restat, ut tibi horam mortis dicat! – iocose locutus sum. Adalbertus et alii ibi praesentes in risum eruperunt.
Certe desunt modi horam mortis in longo antecessu praenuntiare, conantur id facere nihilominus nonnulli. Ut exempli gratia meretrix Bohemica, de qua legi in periodico "Playboy", cui adesset facultas e gustatu spermatis horam mortis sui fututoris dicere, e.gr.:
- Morieris, domine, post duos abhinc annos.
Nam sperma viri veteris mortem appropinquantis aliter sapiat quam semen iuvenum. Ita saltem "Playboy" docet.    

środa, 14 października 2015

Vanitas vanitatutum et omnia vanitas

In scriptiis professoris philosophiae Jan Trąbka (1931-2012) inveni tale:
Secundum H. Putnam, lacunae in argumentationibus reddunt comprehensionem earum faciliorem. Discontinuitas et pausae pertinent ad naturam numerandi, quam rem optime monstrant structurae fractalicae, quae minime integrantur. Multi philosophi advenerunt in cogitationem lacunas, pausas caesurasque esse integralem atque irrefutabilem componentem realitatis. Harum metaphysicam esse vacuum.
Fons: Jan Trąbka, Człowiek wobec naturalnej pustki (Homo coram vacuo naturali), in: Człowiek i pustka. Problemy wakuumologii (Homo et vacuum. Problemata vacuumologiae), Allenstenii 2000.

wtorek, 13 października 2015

De modo ad subconscientiam loquendi

M., qui antequam therapeuta factus est, tres annos in monasterio cysterciensi ut monachus Cracoviae degebat, monet in autohypnosi hominem debere ad sese loqui solis verbis affirmativis, sine ulla negatione, nam subconscientia, docet, differentiam non semper cernit inter "ego volo" atque "ego non volo" etc., quasi auribus paululum capta. Mihi id iocose videtur, sed verbis magistri parebo: ad meipsius subconscientiam loquendo enucleatis solum affirmativis utar. Ceterum non bene mihi eveniunt adhuc conamina autohypnosi frui – mente nimis inquieta laboro, ut meipsum facile sopore inficiam.
In mentem venit rumor linquisticus vetus inter linguas aborigenum Australiae adesse sermonem quendam sine facultate negandi, sine scilicet verbis "non", "nullus", "minime" etc. Sed melius explorata res se praestitit esse "anatem diurnariam" (rumorem sine ulla veritate, ad oculos lectorum captandos scriptam divulgatamque).

- Nescimus linguas ullas exstare sine facultate negationem exprimendi – docet John Lawler Departamenti Linguisticae Universitatis Studiorum Michiganianae. 

sobota, 10 października 2015

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

Nobelianum praemium pacis datum est Tunesiano Quadricinio Dialogi Nationalis.

Praemio Nobeliano litterarum donata est Belarussa scriptrix Svetlana Alexeievits, inter libros cuius adest "Tabernae vilis pretii. Exitus hominis Sovietici".

Russi nuntiaverunt se non solum pyrobolis aeriis, sed quoque ruchetis e Mari Caspio iactis petere loca tromocratarum Civitatis Islamicae (IS) in Syria. Britanni et US-Americani asseverant tamen missilia Russorum petere non solum loca IS, sed imprimis alios bellatores contra regimen Asadicum pugnantes.

Hornotinum praemium Nobelianum chimiae datum est Thomae Lindahl, Paulo Modrich et Aziz Sancar pro inventione mechanismi restitutionis structurae DNA.

Takaaki Kajita et Arthur B. McDonald donati sunt praemio Nobeliano physicorum pro inventione oscillationis neutrinorum, qua probatum est neutrina massam possidere.

Henning Mankell, auctor Sueticus fabularum detectoriarum, qui creavit personam commissarii Kurt Wallander, mortuus est 5 Oct. Gothoburgo.

Constituta est die Lunae maxima in toto orbe terrarum zona "liberi mercatus" – Amicitia Trans-Pacifica (TPP). 12 terrae, quae spectant ad 40% oeconomiae mundanae – i.e. USA, Canada, Mexicum, Iaponia, Brunei, Singapura, Nova Zelandia, Chile, Australia, Malaesia, Peruvia et Vietnam – decreverunt portoria et vectigalia in mutuo inter sese commercio abolitum iri. Extra tamen novum gregem Sinae manent.

Youyou Tu, 85 annos nata epidemiologa Sinesis, quae annos sexagenarios praeteriti saeculi invenerat novos modos malariae mederi, affecta est praemio Nobeliano artis medicinae. Eodem praemio donati sunt Satoshi Omura et William C. Campbell pro methodo sanandi vulnera parasitis nematodis effecta.

Vir quidam armatus sclopetando necavit saltem 15 pueros in schola media urbis Roseburg US-civitatis Oregon. Aggressor a biocolytis apprehensus est.

piątek, 9 października 2015

Multi-milionarius extremā parsimoniā laborans

In libro "Parentes venenosi" a Susan Forward scripto legimus inter alia de viro quodam maxime diviti, multi- scilicet milionario, qui in periculum venit 18 miliarda dolariorum amittere, cum ad constitutum quoddam negotiale sero advenisset, nam tempore sat longo autoraedā suā per vias vicinas cucurrerat, quaerens loca stativa gratis autoraedariis praebita. Prope enim aedes, ubi constitutum habendum esset, sola loca autoraedaria stativa aderant, ubi pecuniam parvam – ca. unum dolarium – solvere deberes per horam standi.
Vir hic hoc modo – in maximā parsimoniā semper observanda – educatus erat a sui patre, qui ipse e familia pauperrima oriundus erat. Multi-milionarius timebat ita quaecumque expensa, ergo nonnulla dolaria pro loco stativo soluta omnino non necessaria ei viderentur. Etiam, si pretium huius rei esset iactura 18 mld $.

In mentem hic venit Ingvar Kamprad, Sueticus negotiator divitissimus – cum re familiari 3,3 mld $ - conditor catenae tabernarum supellectilium IKEA. Qui notus est habitandi in domo modice instructo, edendi in caupona populari (interdum visitat etiam cauponas McDonaldianas aut similes); utatur veteri raeda Volvo, non habet sui proprium aeroplanum. Fortasse quoque similem patrem habuit?

czwartek, 8 października 2015

De navibus (et non solum navibus) sententia memoratu digna

- Navis tutissima est in portu; sed ad itinera facienda navis constructa est - Marghareta (Małgorzata) Liszyk-Kozłowska, psychotherapeutria, in sua aestimatione libri "Lupulus", auctore Ian Whybrow.

środa, 7 października 2015

Quaestiones para-Hellingerianae

M. esse therapeutam, qui para-Hellingerianas opiniones habet, licet ipse "ludum umbrarum" (Familienaufstellung) non agat. Credit tamen, sicut Hellinger, omni familiae adesse quandam "magnam animam" (große Seele), quae vitam familiarium regit. Dicit e.gr. animam familiae facere aliquem familiarium (=huius familiae membrum) morbo quodam – ut alcoholismus aut schizophrenia – laborantem, ut annuntiat hoc modo familia mundo secum aliquid male se habere.
Mihi tamen, qui arte logica niti in vita cotidiana conor, difficile est id accipere, nam, rogo: Cui talis annuntiatio prodest? Familiae? Num "mundus", videns eam male se habere, auxilia statim eu adferet?
Iam potius viderem hominem morbo gravi laborantem esse "victimam" seu "caprum emissarium", patientem ob praeterita crimina/peccata totius familiae. Sed si ita, cur me familia mea ad hanc partem agendam eligerit – nullo modo velim Iesum Christum novum fieri?

In una re tamen tam cum M., quam cum Hellinger consentior: sumus quasi vasa, quae energias (et bonas et malas, si talis disctinctio omnino hic valet) maiorum portant. Interdum, ut e.gr. nunc, timeo in me minus mei quam aliorum adesse. "Non ego hic sum, quem in speculo conspecto" – dixit... aliquis. Aut si non dixit, ego dico. 

poniedziałek, 5 października 2015

De nubibus in caelo et temporis lapsu

In nosocomio alcoholicorum in montibus Carpathibus usque Kalendas Novembres mansurus, tempus magna e parte tero de fenestra cubiculi mei nubes varieformes in caelo inspiciendo. Quae res maxime animum meum iuvat. Caelum enim in patria mea, praecipue in montibus, saepissime mutatur: heri auram serenissimam habuimus, hodie imbrem.
In mentem hac occasione veniunt dicta dispositoris scaenarum, Andreae (Andrzej) Wajda, qui, postquam multa cinemata in Polonia fecerat, aestate 1968 anni novam suam pelliculam inscriptam "Porta paradisii" – de "expeditione puerorum" a. 1212 ad Ierosolymam ab infidelibus recuperandam – faciebat in Monte Nigro (qui tunc pars Iugoslaviae socialisticae fuit); litus fiordicum Boka Kotorska "agebat" partes maritimas Francogalliae mediaevalis. Dixit Wajda se tempore totius huius aestatis ne ullam quidem nubem in caelo Montenegrino vidisse. Quod tamen male cinemati expedivit, nam "nullus lapsus temporis in pellicula visus est". Qui lapsus temporis in fabulis cinematographicis Wajdianis in Polonia factis naturaliter eveniebat, propter caelum omni fere hora mutatum.
Sicut et caelum animi mei mutatur vehentissime.
De ipsa "expeditione puerorum" potes, lector care, Latine legere in situ Vicipaediano: 
https://la.wikipedia.org/wiki/Peregrinatio_puerorum

czwartek, 1 października 2015

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

NASA (Administratio US-Americanorum Aeronautica et Spatialis) confirmavit sine ullo dubio adesse aquam "vivam" planetae Martis.

Saltem 717 pii Musulmani mortui sunt conculcatione – propter subitam turbae commotionem – tempore peregrinationis annualis in Meccam. 860 peregrinatores graviter sauciati sunt.

Stagnat numerus novorum internautarum – Internationalis Associatio Telecommunicativa nuntiat 57% civium mundi habere regularem aditum interreti; maxima pars in Islandia (98,2%), Norvegia (96,3%) et Dania (96,0%).

950 milionibus euronum Aegyptus emptura est duas naves descensorias Gallicas generis "Mistral", quae structae erant emptoribus Russicis, quibus nihilominus non venum praebitae sunt naves propter invasionem Russiae in Chersonesum Tauricam (Crimeam).

Ministri rerum externarum terrarum sociarum Unionis Europaeae, suffragio inter sese habito, decreverunt civitates UE accepturas 120 milia migrantium-profugarum e terris Proximi Orientis. Contra sententias dixerunt ministri Slovaquiae, Bohemiae, Hungariae et Rumaniae; Finlandia recusavit quominus sententiam daret.

Syriza, ultra-sinistra factio regens Graeciae, victorem evasit e comitiis praematuris parlamentariis. Regnabit, sicut adhuc, verisimiliter in coalitione cum populistica factione dextrae partis, Sui Iuris Graeci.