Dendrotherapiae studebat quoque
sacerdos Polonus ordinis sancti Francisci, Czeslaus (Czesław) Klimuszko (1905-1980), qui ceterum claruisse dicitur
facultate res futuras praedicendi.
Post studia multorum annorum pater
Klimuszko divisit arbores in tres classes:
a) arbores homini secundae:
larix, pinus, picea, abies, juniperus, taxus, betula, tilia, quercus, aesculus
hippocastanum, acer, morus, acacia
b) arbores homini neutrales
c) arbores homini adversae: berberis,
populus, populus tremula, alnus, sambucus nigra.
Cui sententiae tamen e parte
saltem contradicit scientia fatidicae Carminis (de qua scripsimus ante
nonnullos dies), quae dicit talia:
Sambucus nigra –
accelerat sanationem vulnerum, reddit meliorem condicionem animi; potio ex
floribus facta curat perfrictionem, corroborat systema immunologicum.
Alnus –
contra energias negativas protegit, iuvat cernere bonum e malo; iucunda dat
somnia (et nocturna, et diurna).
Populus –
corroborat "affectus nobiliores" (ut amor, misericordia, amicitia)
necnon "internalem evolutionem" hominis; ad virtutes animi ducit,
novas in vita semitas monstrans; solitarios in tristitia adiuvat.
Quot homines, ergo, tot sententiae.
Etiam inter dendrotherapeutas.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz