Matthias, 32-annorum puer eternus ac
philosophaster incredibilis, dixit se scire (non dixit tamen unde) Americanos
studiosos iam ante longum abhinc tempus invenisse bovinam pessimam inter carnes
esse – hanc veritatem Iudaeos Americanos adhuc ut enigma sanctissimum procul ab
oculis humanis custodisse, sed nuper diurnariis quibusdam rem reperire contigerit.
Ad hoc M., noster hospes, dixit se meminisse percontationis diurnariae
professoris Georgii (Jerzy) Vetulani,
neurobiologi Cracoviensis, qui dixerit optimam esse homibus carnem humanam,
quam nihilominus non comedimus propter odium anthropophagiae – rebus ita
stantibus optimam esse porcinam, nam sus, sicut homo, manducat omnia (est nobis
ergo quasi animal moribus proximum). Per interrete paululum quaesivi et inveni
professorem Vetulani – cuius verba ceterum legere iucundum mih est – re vera
dixisse ista!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz