poniedziałek, 5 października 2015

De nubibus in caelo et temporis lapsu

In nosocomio alcoholicorum in montibus Carpathibus usque Kalendas Novembres mansurus, tempus magna e parte tero de fenestra cubiculi mei nubes varieformes in caelo inspiciendo. Quae res maxime animum meum iuvat. Caelum enim in patria mea, praecipue in montibus, saepissime mutatur: heri auram serenissimam habuimus, hodie imbrem.
In mentem hac occasione veniunt dicta dispositoris scaenarum, Andreae (Andrzej) Wajda, qui, postquam multa cinemata in Polonia fecerat, aestate 1968 anni novam suam pelliculam inscriptam "Porta paradisii" – de "expeditione puerorum" a. 1212 ad Ierosolymam ab infidelibus recuperandam – faciebat in Monte Nigro (qui tunc pars Iugoslaviae socialisticae fuit); litus fiordicum Boka Kotorska "agebat" partes maritimas Francogalliae mediaevalis. Dixit Wajda se tempore totius huius aestatis ne ullam quidem nubem in caelo Montenegrino vidisse. Quod tamen male cinemati expedivit, nam "nullus lapsus temporis in pellicula visus est". Qui lapsus temporis in fabulis cinematographicis Wajdianis in Polonia factis naturaliter eveniebat, propter caelum omni fere hora mutatum.
Sicut et caelum animi mei mutatur vehentissime.
De ipsa "expeditione puerorum" potes, lector care, Latine legere in situ Vicipaediano: 
https://la.wikipedia.org/wiki/Peregrinatio_puerorum

2 komentarze:

  1. Gratias ago tibi ob notulas tuas, quae me valde delectant.

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias et tibi, quisquis sis, Bedwere, pro verbis bonis.

    OdpowiedzUsuń