sobota, 10 października 2015

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

Nobelianum praemium pacis datum est Tunesiano Quadricinio Dialogi Nationalis.

Praemio Nobeliano litterarum donata est Belarussa scriptrix Svetlana Alexeievits, inter libros cuius adest "Tabernae vilis pretii. Exitus hominis Sovietici".

Russi nuntiaverunt se non solum pyrobolis aeriis, sed quoque ruchetis e Mari Caspio iactis petere loca tromocratarum Civitatis Islamicae (IS) in Syria. Britanni et US-Americani asseverant tamen missilia Russorum petere non solum loca IS, sed imprimis alios bellatores contra regimen Asadicum pugnantes.

Hornotinum praemium Nobelianum chimiae datum est Thomae Lindahl, Paulo Modrich et Aziz Sancar pro inventione mechanismi restitutionis structurae DNA.

Takaaki Kajita et Arthur B. McDonald donati sunt praemio Nobeliano physicorum pro inventione oscillationis neutrinorum, qua probatum est neutrina massam possidere.

Henning Mankell, auctor Sueticus fabularum detectoriarum, qui creavit personam commissarii Kurt Wallander, mortuus est 5 Oct. Gothoburgo.

Constituta est die Lunae maxima in toto orbe terrarum zona "liberi mercatus" – Amicitia Trans-Pacifica (TPP). 12 terrae, quae spectant ad 40% oeconomiae mundanae – i.e. USA, Canada, Mexicum, Iaponia, Brunei, Singapura, Nova Zelandia, Chile, Australia, Malaesia, Peruvia et Vietnam – decreverunt portoria et vectigalia in mutuo inter sese commercio abolitum iri. Extra tamen novum gregem Sinae manent.

Youyou Tu, 85 annos nata epidemiologa Sinesis, quae annos sexagenarios praeteriti saeculi invenerat novos modos malariae mederi, affecta est praemio Nobeliano artis medicinae. Eodem praemio donati sunt Satoshi Omura et William C. Campbell pro methodo sanandi vulnera parasitis nematodis effecta.

Vir quidam armatus sclopetando necavit saltem 15 pueros in schola media urbis Roseburg US-civitatis Oregon. Aggressor a biocolytis apprehensus est.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz