Per silvam heri vagando, fessus, paululum requiescere
decrevi, dorsum ad truncum arboris cuiusdam applicans. Ita, putavi, post duas
tresve minutas, semi-stans, semi-sedens, vires recuperabo. Sed sub arbore hac
mansi saltem viginti minutas, in quodam incredbibili, meditativo statu mentis,
quasi effascinatus. Curae omnes cotidianae me subito reliquerunt et bono cum
animo ad vitam meam resque futuras spectabam, quasi privatus "metu exsistentiali",
quo aliter laboro fere umquam. Obiter notavi, folia arboris intuendo, arborem me
nitentem genere fraxini (Fraxinus
excelsior) esse, nam, gratia patris mei, viri vero "silvestris",
nonnulla arborum genera cognoscere scio.
Domum reductus, de dendrotherapia aliquid in interreti
quaesivi, scilicet arte ex arboribus energiam ad vitam sustentandam "haurire".
Inveni paginam dicentem: fraxinum optimum
esse omnibus nimio labore fessis, tristibus atque animo demisso laborantibus
(pessimistis); animum hilariorem fraxinus reddit necnon instigat hominem ad nova
incepta suscipienda sive vetera (etiam cum difficilima videantur) pergenda (paginam
redigit fatidica Carmen). Ceterum inveni
foliis fraxini in Gallia et Belgica uti ad comparationem potionis alcoholicae
nomine frênette (nam le frêne fraxinus apud Gallos nominatur).
Scimus hastas optimas e ligno fraxineo Romanos Graecosque fecisse, sicut hasta
Achillis, qua Hectorem necavit (si bene memini, fraxinea erat). Ob hanc rem (et
fortasse alias) fraxinus maximi momenti arbor apud Germanos habebatur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz