E.G., amicus meus herbarius,
quem cum de opinione sententiae sacerdotis Klimuszko de "malis"
arboribus rogassem, respondit: Noli
mirari sacerdotem id dixisse – ecclesia catholica persectatur omnia vestigia
paganitatis. At berberis, tremula, populus, alnus et sambucus nigra erant
Slavis arbores (fruticesve) sacrae; sicut et aliis gentibus. Hem, credidi
patrem Klimuszko maioribus virtutibus duci... Non ego tamen sum, qui de hac re
iudicet.
Ceterum, de sambuco nigra
disputantes, meminisse debemus secundum populi sapientiam ex hac arbore crucem
passionis Christi factam esse (licet sint, qui aliter sentiant, pinum nigram, cypressum,
ulmum, buxum, abietem aut etiam iuniperum ea honore dignas putantes[1]). Omnes fere[2] autem in eo consentiunt de
ramo sambuceo se pependisse Iudam Iscariotam. Rebus ita stantibus, facilius
intellegi potest, cur fungus quidam arborealis nominetur – lingua taxonomica
Linnaeana - Auricularia auricula-judae
(in aliis linguis similiter, ut ucho
Judaszowe Polonice, licet nonnullae terrae mutaverint nuper id nomen ob
causas "rectitudinis politicae"). Scimus enim auriculariam hanc
praesertim in trunco sambuci nigrae nasci.
Ceterum flos sambuci adiuvat bronchitem
similesque morbos mederi.
De alno autem – altera arbore
"mala" secundum divisionem Klimuszkianam – scimus eam sacram apud
Graecos fuisse Phoroneo, conditori urbis Argos, qui scilicet quasi proxeneta
Promethei fungeretur, homines docens usum ignis.
Patri
Klimuszko quoque odiosa populus tremula eo claret, quod ex ligno eius factus
sit paxillus, adhibitus a Cain ad Abel necandum. Paxilli tremulani credebantur
quoque optimi – apud Slavicas gentes Paeninsulae Balcanicae – esse ad interficiendos
vampyros, si tantum cor vampyri ferias (aliter enim nullo modo morietur). In
Polonia gomphis e tremula factis utebantur homines ut operculum arcae funebris
clauderent – aliter mortuus, alias arbores minime timens, tumulum noctu reliquerit
et ut lar sui propinquos terrebit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz