czwartek, 29 października 2015

De arboribus diis singularibus consecratis (secundum Meursium)

In suo opere "Arboretum sacrum sive de arborum, fruticum & herbarum consecratione, proprietate, usu ac qualitate libri III" Ioannes Meursius tales coniunctiones inter arbores et deos Graeco-Romanos facit:
Abies sacra est Baccho; quercus Baccho & Cereri necnon Iovi & Rheae; fagus Iovi; laurus Apollini; palma Apollini et musis (Apollo quarum praeses)[1]; populus Herculi; cedrus Eumenidibus; aesculus Herculi & Iovi; cupressus Apollini et Diti; ficus Mercurio; fraxinus Marti; ilex Iovi; oleaster Iovi & Minervae; pinus Pani & Cybeli; platanus Genio[2]; smilax Baccho & Cereri; iuniperus Apollini.
Explanat autem suas coniunctiones ita (cito electas partes operis supradicti):
Abies. Qui obirent sacra Bacchi ramos abiegnos gestabant, siquidem illi in corona abies sacrata esset, uti testis est Xenophanes... Nam hederea, & smilax, & abies, & quercus erant arbores Baccho sacrae, quibus Thyades utebantur in sacris...
Quercus. Constat ex variis authoribus, quod in Cerealibus quercu coronabantur... Neque Baccho tantum & Cereri, sed & Iovi, ac Rheae, sacra existimata [quercus] fuit. Et Iuppiter quidem interdum coronabatur quercu, aut olea... Rheae vero etiam sacrata fuit... Araque eius frondibus ornabatur, ut testatur Apollonius in "Argonauticorum" libro primo.
Fagus Iovi sacra erat. Unde etiam fagutal, sacellum Iovis, cognomento fagutalis... (Festus: Fagutal, sacellum Iovis, in quo fuit fagus arbor, quae Iovi sacra habebatur).
Laurus est sacra Apollini, quod testatur Virgilius in Ecloga VII: Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho / Formosae Veneri myrtus, sua laurea Phoebo. Dicitur laurus Apollini sacra non solum quia fabula extat, quod Ladonis filia, quam amore Apollo prosequeretur, in illam arborem transmutata sit... Notum illud est, laurum Apollinis insigne perhiberi, eiusque fronde, palma iam posthabita, eius simulachra coronari. Et non propter ea tantum, quod laurus in rostro palumbi vim medicinalem indicet, quae plerisque volucribus praesentaneum praebet remedium, quantum quia sit, ut Eusebius ait, ignea, ideoque daemonibus infesta est. Quando uritur, sonum reddat, quod quandam praedicendi vim habet... Ferunt vero Empedoclem, qui animam esse igneam statuebat, lauri natura considerata, dicere solitum, si homini sit in animalium quodpiam transmigrandum, optandum maxime, ut in leonem transiret (...), sin vero arbor esset subeunda, in nullam commodius, quam in laurum, fieri transmigrationem.
Populus. Fama est, Herculem Cerberum per Acherontem fluvium in lucem eduxisse... Huius fluminis aquam insuavissimam fuisse, sicut etiam Cocyti, scripsit Pausanias in "Atticis", cuius alumna est alba populus, ut oleaster Alphei, populus nigra Eridani; quare cum ad Cerberum Hercules per eam portam accessisset, dicitur fuisse alba populo coronatus, cum ob caliginem tamen inferorum facta sit postea nigra illa corona, de qua apud Padum defossa, nata est nigra populus ut fabulantur.
Cedrus. [Multa de Eumenidibus narrat Meursius, licet iunctionem cum cedro nullo modo explanet; talia tamen de arbore dicit:] Cedro dignum dicere solemus quicquid iudicare volumus immortalitem mereri. Huius arboris ea natura est, ut cariem non sentiat; quare oleum cedrinum, authore Vitruvio, libros a tineis conservat.
Cupressus. Cyparissus Telephi filius fuit, amatus ab Apollline, vel, ut alii, a Sylvano. Qui cum lassatus aestu, sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus, cervum, quem in delitiis habebat, feram credens, per ignorantiam, emisso telo occidisset & fletu nimio & abstinentia cibi ac potus tabesceret. Misericordia deorum in arborem cupressum conversus est, aptam & consecratam lachrymis & luctibus. Alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum & castissimum fuisse, quem quidam ab Apolline, nonnulli Zephyro amatum volunt; qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta, ad Orontem fluvium & montem Cassum dicitur pervenisse, atque in cypressum arborem commutatus. Quae arbor ideo mortuis consecratur, quod semel caesa nescit renasci... Virgilius ponit cupressum, quae est sacra Diti & funebri signo ad domos ponitur. Nam moris Romani fuit ramum cupressi domui funestae praeponi, ne quis pontifex per ignorantiam ingressus pollueretur.
Ficus. Sykon ephe' Herme, id est ficum Mercurio. De prompto & quibuslibet exposito beneficio dicebatur. Nam antiquus mos erat, sicubi ficus repertus fuisset, eum veluti Mercurio sacrum suspendere. Liberum autem erat tollere ficum Mercurialem, cuicunque libitum fuisset; vel quod is deus furibus favere creditus est, velu iuxta paroemiam illam koinos Hermes, communis Mercurius.
Fraxinus. In sacris Martis nulla ligna, nisi fraxinorum urebantur. Fraxinus vocari fertur, quod magis in asperis locis montanisque fragis nascatur.
Ilex Iovi sacra. Arbor de amplissimis, ut robur , materie spissa et robusta, sed quae frangatur ac dissiliat sponte sua; ob id Perciles Boeotios ilicibus dixit esse similes, ut est apud Aristotelem, quoniam ipsi se conficerent intestinis discordiis... Instar etenim laetissimi ominis id habuit Augustus: quemadmodum aliis olim fuit inter tristia omina, cornicem ex ilice argutantem audire, iuxta vulgare illud: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.  
Oleaster. Terra initio fuit aquis adobruta, emersitque primum Attica; cuius amore ducti Neptunus & Minerva de civitatis constituendae nomine litem intenderunt. Ideo Iovi complacitum, eius esse urbis pontificium, qui pulcherrimum excogitasset munus, tunc portubus & navibus ab Neptuno urbem excultam, Minerva oleam producente in Acropoli – quo argumento evasit superiorem.
Pinus. Constantinus in libro XI "Geoponicon" dicit: Pinus puella prius erat & mutattionem naturae exacte duplicis assumpsit. Amabat enim puellam Pan. Amabat eandem etiam Boreas. Quum autem puellam alliceret, ipsa Panis amore magis afficiebatur & ob hanc rem Boreas, aemulatione motus, puellam in petras impulit ac neci tradidit. Terra porro miserta cladem, plantam puellae cognominem reddidit ac produxit. Et permutata vita erga eosdem plures affectus servat & Pana quidem germine suo coronat. Flet autem & lamentatur arbor, ubi Boream afflantem percipit. Hermesianax [autem] elegorum scriptor Atten Calai Phrygis filium ad suscipiendam sobolem inutilem factum ab ipsa Dea scripsit; qui cum adolevisset, Magnae Matris ceremonias in Lydia monstravit. Quare tanto in honore fuisse apud Deam dicitur, ut Iuppiter illud graviter ferens immanem aprum in segetes Lydorum immiserit, a quo & alii Lydorum complures, & ipse Attes fuerit interemptus. Fama est praeterea Atten in arborem pinum ab ipsa Dea conversum fuisse, quare pinus matri Deum fuit consecrata.
Smilax. Utebantur in Sicilia in sacrificiis Cereris non floreis quidem coronis, neque in aliis eius sacrificiis, quia ob memoriam raptae filiae colligentis flores, illi fuerunt vetiti. At myrteis coronis & e smilace utebantur... Et smilax Baccho quoque sacra est.
Iuniperus. Memoriae proditum est a Musaeo in libro III iuniperum arborem Apollini consecratam fuisse.




[1] Ceterum, omnibus fere diis et laurus et palma gratae, ut signa gloriae (laurus) ac victoriae (palma).
[2] Non dicit cur.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz