Ante nonnullos dies habuimus
festum sanctae Catherinae, in vigilia cuius diei olim pueri adulescentes
divinationem habere solebant ad futuram sui amatricem vel uxorem agnoscendam. Varii
erant divinandi modi, exempli gratia – praeter preces ad sanctam Catherinam
(quae patrona est puerorum-caelibum proborum), ut bonam formosamque mulierem
sibi daret – ponere puer solebat sub pulvino aut crinem, aut partem saltem cuiusdam
vestis muliebris, quae res sperabantur invocaturae somnia prophetica de futura
uxore. Postero die mane sortiri puer solebat inter chartulas varia nomina
feminina portantes, eo modo nomen uxoris "coniectando".
niedziela, 29 listopada 2015
czwartek, 26 listopada 2015
Melius photographema lamae in capite BVM
Fortasse de una lama in hac fabula agebatur. Mihi videbatur duas esse. Error tamen - lama/flamma - idem est.
Marcus (Marek) Mąkosa fecit.
środa, 25 listopada 2015
BVM coronata... lamis
Marcus, vicinus noster, modo
revertit ex itinere unius fere mensis per vias et (saepius) devia Peruviae. Narrat
permulta, me tamen tetigit imprimis fabulā de statua Beatae Virginis Mariae in
foro centrali Limae (ut supra in
photographemate). Maria enim coronata
est ibi... lamis; id est duae lamae (oves Latinoamericanae) in summo capite ei
sedent. Causam esse dicunt errorem inter eodem modo pronuntiata a Peruvianis
nomina pro lama (lama) et flammis (llama). Qui enim statuam erigi decreverunt
(magistratus? sacerdotes?), flammas in capite Mariae habere volebant (nescitur
tamen cur[1]), attamen propter errorem
obtinuerunt lamas.
[1] Fortasse
ut flamma amoris, sed haec semper ut radii circum cor monstratur.
niedziela, 22 listopada 2015
De libris Harry-Potterianis apud Polonos
Cum amico meo A., "ab hoc et ab
hac", id est "de omnibus rebus et nonnullis aliis", ad pocula
caffeae locuti hodie mane sumus in caupona "Relax" tribus
Mokotoviensis Varsoviae, praeter nos plena imprimis hipsterorum. Primum ausus
sum A. rogare de maximo, ut puto, eius errore ut rectoris satis magnae officinae
poligraphicae. Assensit, subridendo, se pessimum iudicium ante viginti abhinc
fere annos fecisse, cum domus quaedam editoria Anglica eum appropinquasset,
rogando, utrum vellet Polonice edere seriem fabularum fantasianarum, quae series
modo in mercatu Britannico apparuisset. Amicus meus citissime triginta vel
quadraginta paginas primi librorum perlegit, fabulas pessimas esse decrevit,
oblationi Britannorum negavit. Auctrix librorum mulier quaedam fuit nomine J.
K. Rowling, protagonista fabularum autem puer Harry Potter.
- Sed omnes fere officinas editorias Polonas
idem tunc fecisse! – defendit sui iudicium A. – Et adhuc puto has fabulas
pessimas esse, totum mundum autem delirare!
Quod ad qualitatem fabularum
Potterianarum spectat, ego (sc. Iconoclasta) item sentio. Monitu K. coactus
"Lapidem philosophorum" legere coepi, sed post 40-50 paginas somno
correptus nugas maximas pueris fortasse lectu dignas legere cessavi.
At sola officina editoria Polona (tunc
sat parva, sine ullo eventu commerciali), quae iura libros Potterianos exprimendi
emit, hodie divitissima est.
- Loco unius, quam habeo, navis
veliferae, decem nunc haberem! – addidit, vultu tristi, A. qui navem suam in
portu Kalamaki ad Athenas tenet.
piątek, 20 listopada 2015
De theoria coniurativa orignis Civitatis Islamicae (denuo)
Ipse, utrum credat theoremati, secundum quod Civitatem Islamicam magna ex parte creaverint US-Americani et Israeliani, amicus meus nescit. Sed rogat:
- Si omnes fere maximas potestates mundi - ut USA, Russia, Britannia et Gallia - Civitiatem Islamicam ut hostem horribilem habent, dic mihi, quomodo fit, ut infrastructura petrolearia in Iraquia occidentali (prope captam ab islamistis urbem Mosul), qua Civitas Islamica pecuniam haud parvam cotidie accipit, nondum deleta ex aere sit? At sunt clare visibiles haec aedes turresque satellitibus, ne dicam de aeroplanis...
- Si omnes fere maximas potestates mundi - ut USA, Russia, Britannia et Gallia - Civitiatem Islamicam ut hostem horribilem habent, dic mihi, quomodo fit, ut infrastructura petrolearia in Iraquia occidentali (prope captam ab islamistis urbem Mosul), qua Civitas Islamica pecuniam haud parvam cotidie accipit, nondum deleta ex aere sit? At sunt clare visibiles haec aedes turresque satellitibus, ne dicam de aeroplanis...
Rumores coniurativi
Fabulae, quae ad theoriam coniurationis
mundanae spectant (ut olim Protocolla
senium peritorum montis Sion), sunt nobis odiosae, habemus eas pessimo sapore
esse, ethice horribiles etc. Sed... omnes fere eas interdum auscultamus, nam
adest nobis (mihi saltem) quaedam pars animae, quae mundum multo horribiliorem,
quam iam sit, sibi pingere velit (eodem instinctu ductos cinemata catastrophica
spectare multos nostrum iuvat). Huius generis duas fabulas
"coniurativas" modo audivi:
- exodum Syriorum in Europam adiutam,
necnon magna e parte ab initio machinatam, esse ab regimine USA, quod regimen speraret
se hoc modo Unionem Europaeam ut sui aemulatorem (oeconomicum, politicum) debiliorem
reddere; fons rumoris: M., psychotherapeuta
- Civitatem Islamicam creatam esse
machinationibus speculatorum US-Americanorum et Israelianorum, qui cuperent
mundum islamicum tam odiosum populis regiminibusque terrarum occidentalium
fieri, ut hi probarent usum "instrumentorum specialium", ut exempli
gratia necem etiam permagni numeri incolarum, si hoc modo terroristae nonnulli interficerentur;
metam Israelianorum hic quoque esse Arabes e regionibus sibi proximis (Autonomia
Palaestina et Syria) expellere, ut has regiones sui civitati adiungerent; fons rumoris: A., negotiator industriae
poligraphicae, qui linguae Arabicae rebusque islamicis studet
czwartek, 19 listopada 2015
Lingua Arabica
Ignoscat mihi lector, quod rarissime nuper scribam.
Causae sunt, si non multae, tunc saltem nonnullae, ex quibus una maximi mihi
momenti: linguae Arabicae studere coepi, at lingua haec nullo modo facilis nominari
potest! Iam diu volui id facere, sed neque satis otii, nec voluntatis mihi
adfuisset, nunc autem, uno die sub caelo sereno, duos aut tres dies ante horrificos
istos ictuus tromocraticos Civitatis Islamicae Lutetiae patratos, subito ac inopinate
enchiridion vocabulariumque emi, statimque studere huic sermoni tam pulchre (si
etiam paululum nimis singultante) sonanti coepi.
Linguam Arabicam studendo, periucunde mihi est hic et
illic Latinica aut Graecica in sermone communi Araborum repperire. Ut exempli
gratia imbira:tur aut qaysar pro caesare, qalam
pro calamo (sphaerographico) et simul stylo plumbeo, qitta pro catto (sed hic
sentio reciprocam originem: ex Arabica per Hispanicam in seram Latinam), ku:b pro cuppa, hari:ta pro charta
(geographica), marsaba:n pro pane Martio, qa:nu:n
pro canone (serae Latinitatis, "officialiter" e Graeco kanon pro pertica), nomen Oceani
Atlantici – al-muhi:t l-atlasi:, id
est Oceanum Atlantis. Iucunde est videre papam (catholicorum) nominari Arabice al ba:ba:,
factionem autem politicam qism, quod
fortasse e schismate (sed hoc tantum coniectura mea, nullis studiis lexicographicis
probata). Usta:d pro professore rogare cogit, utrum usted Hispanorum (pro domino) re vera e Latino 'vestra dominatio'? Ut
Polono, iucunde mihi est videre nomen ibri:q pro bulliculo theano, nam et
nos formam imbryk pro eodem bulliculo
habemus, sine dubio proxenetā Turco.
Non omnia signa diacrytica in computatro meo invenire
possum, ergo e.gr. differentiam inter tria '(c)h' necnon duo 't', duo 'd' et duo
's' (commune scilicet et emphaticum) nondum notare scio; noto nihilominus,
litteris crassioribus, accentum ac puncto duplicato [:] longitudinem syllabarum,
potius quam duplici littera, nam litterae duplices suo iure in Arabica saepe
inveniuntur.
Talia interdum annuntiaturus sum lectoribus, simul pollicendo
me Latinam abhinc non tantopere neglegere, praesertim quod sunt tot themata
ambobus mundis communia.
Pergamus ergo opus nostrum, Deo adiuvante, sive... insha'Allah!
środa, 18 listopada 2015
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
26 aeroplana portans, navis planigera "Charles de
Gaulle" reliquit portum Telonense (Toulon), ut peteret oras Syriacas, ubi exercitus
Gallicus vehementius loca Civitatis Islamicae ex aere aggrediretur, ulciscendo
victimas ictuum tromocraticorum Lutetiae patratorum.
Diei Veneris vespero in sex ictibus igniferis tromocratarum
Civitatis Islamicae Lutetiae Parisiorum necati sunt 129 homines, 352 sauciati,
quorum 99 graviter.
Eodem fere tempore 37 cives Libani vitam amiserunt in
similibus ictibus Beiriti, 181 vulnerati sunt.
Mortuus est André Glucksmann, anno 1937 natus scriptor
Gallicus originis Iudaeae, defensor iuris hominis, qui inter alia Russorum
caedibus in Tsetsenia patratis reclamabat.
Primum post memoriam gentium praesides communisticarum Sinarum, Xi Jinping, et Formosae (Taiwan), Ma Jingcu, una convenerunt, occasione visitationis amborum Singapurae.
Commissio Europaea dedit regimini Sloveniae 10 miliones
euronum, ut illuvio migrantium in hanc terram cohibeatur.
Logica iucunditas (margaritae studiorum linguae Hungaricae)
Ha ott vagyok, nem
vagyok itt. Si ibi sum, non sum hic.
(Eugeniusz Mroczko, Lingua
Hungarica sibi studere incipientibus [liber editus Polonice])
wtorek, 10 listopada 2015
Margaritae studiorum linguae Hungaricae
Az edző mindig a
sportolóval van. Exercitator semper una cum athleta manet.
A sportoló is folyton
az edzővel van. Et athleta quoque semper manet una cum exercitatore.
(Eugeniusz Mroczko, Lingua
Hungarica sibi studere incipientibus [Polonice])
sobota, 7 listopada 2015
Caupona meae pueritiae
Ecce, lectores carissimi, photographema annis sexagenariis praeteriti saeculi factum, portae ad cauponam "Sielanka" tribus Varsoviensis Czerniaków, cui tribui tanta fama olim Varsoviae aderat ut Romae Suburae.
Hic, memini, pater adduxit me anno 1969, cum quattuor annorum puer fui. Est ita "Sielanka" (Polonice idyllium) prima in vita mea caupona, prima saltem, cuius memor sum (nam pater meus, ventricola maximus, solebat me intruducere in novas cauponas una fere quaque septimana). Bibulorum aut sopore alcoholico in limine fruentium ego ipse non memini; memini tamen meipsum in isto loco, statim post exitum, in eodem limine cauponae cenam totam evomitasse - nam pater cogit me, tunc et multis aliis occasionibus, plus manducare quam potui (fortasse quia ipse, ut asseverabat, domi in pueritia fame laboraverat).
In eundem locum multos post annos reverti ut amator cauponarum plebeiarum, sed "Idyllium" iam diu non existebat - alia caupona in eodem loco iam non tam plebeiam escam offerebat.
Adsunt fabulae temporis ante alterum bellum mundanum, cum in "Sielanka" suos semi-clandestinos conventus habuerunt praeclari latrones Czerniakowienses - quibus Varsoviae tanta fere fama aderat ut Chicagiae Al Capone.
Hic, memini, pater adduxit me anno 1969, cum quattuor annorum puer fui. Est ita "Sielanka" (Polonice idyllium) prima in vita mea caupona, prima saltem, cuius memor sum (nam pater meus, ventricola maximus, solebat me intruducere in novas cauponas una fere quaque septimana). Bibulorum aut sopore alcoholico in limine fruentium ego ipse non memini; memini tamen meipsum in isto loco, statim post exitum, in eodem limine cauponae cenam totam evomitasse - nam pater cogit me, tunc et multis aliis occasionibus, plus manducare quam potui (fortasse quia ipse, ut asseverabat, domi in pueritia fame laboraverat).
In eundem locum multos post annos reverti ut amator cauponarum plebeiarum, sed "Idyllium" iam diu non existebat - alia caupona in eodem loco iam non tam plebeiam escam offerebat.
Adsunt fabulae temporis ante alterum bellum mundanum, cum in "Sielanka" suos semi-clandestinos conventus habuerunt praeclari latrones Czerniakowienses - quibus Varsoviae tanta fere fama aderat ut Chicagiae Al Capone.
czwartek, 5 listopada 2015
Lugentne animalia mortuos?
Percontatio
professoris Boguslai (Bogusław) Pawłowski,
antrophologi Universitatis Wratislaviensis, kalendis Novembribus, id est Die
Mortuorum, in epmeride Polona "Gazeta Wyborcza" divulgata (fragmina).
"Gazeta
Wyborcza": Lugentne
animalia mortuos?
Bogusław
Pawłowski: Sine
dubio lugent suos nonnulli primates (simpanses, gorillae), delphini, orcae et
elephantes. Ritus funebres observantur apud lupos. Hi nostrum, qui feles aut
canes domi tenent, quoque de luctu eorum aliquid narrare possunt. (...) Multa
mammalia maioris magnitudinis post mortem propinquorum apathia laborant ac
gerunt se omnino aliter quam aliis temporibus. Item dici potest de avibus, ut
pica, aphelocoma californica vel anser, quae e.gr. manent diu prope cadaver
propinqui, escam sibi quaerere cessant (interdum spatio nonnullorum dierum)
necnon vocibus specialibus de morte propinqui certiores faciunt alias aves, ut
et hae ad cadaver intuendum advolent. (...) Jane Goodall, quae simpanses diu
investigabat, scripsit de huius generis simio nomine Flint, qui post mortem
matris (nomine Flo) escam edere cessavit, gregem suorum reliquit et in loco
mansit, ubi mater mortua erat; qua re consumptus postea ipse vitam amisit.
GW: Diu credebamus ritum luctus adesse solis
hominibus...
BP: Ita, sed hoc non est verum. Validae
commotiones animi, ut maeror, non spectant ad neocorticem (cerebralem), sed ad
vetustius systema commotionale, id est systema limbicum. Nonnulla mammalia
quoque id systema possident, ergo similes nostris commotiones animi
experiuntur; sola differentia spectat ad intentionem et formas expressionis.
Quod videri potest apud elephantes, qui sedent circum mortuos, mulcent cadaver
proboscidibus. Nonnulli studiosi dicunt se conspexisse elephantes aliter
tractare ossa suorum (elephantium), aliter autem ceterorum animalium, ossa
elephantina quasi specialiter aestimantes, interdum colligentes ea in uno loco;
sunt qui viderent elephantes talia ossa fruticibus ornare, sed hoc fortasse
erat res fortuita.
GW: Lupi sua vice luctus causa magna voce
ululant...
BP: Quod monstrat animalia non esse entia
commotionibus animi privata. Nam mechanismi biologici, qui sunt eventus
dopaminae, noradrenalinae aut oxytocinae, quique apud nos moderantur nonnullas
commotiones aut status animi, funguntur quoque apud bestias.
GW: Quando apparuerunt prima vestigia luctus
funebris apud homines?
BP: Si de homine sapienti agitur,
vetustissimae sepulturae nobis notae, quarum vestigia inventa sunt in spelunca
Israeliana Qafzeh, spectant ad tempus ante abhinc 100 milia annorum. Nitentes
tamen scientia de "ritibus" funebribus simpansium necnon hominum
neandertalium, possumus credere luctum adfuisse hominibus ab ipso initio
generis nostri.
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Secundum speculatores US-Americanos, causam calamitatis
aeriae, ob quam praeterita septimana 224 homines, imprimis peregrinatores
Russi, occisi sunt super paeninsula Sinai, fuisse displosionem pyroboli.
Verisimiliter, machinatores displosionis fuisse actuosos Civitatis Islamicae,
ulciscentes ictus aerios Russorum contra suos milites in Syria.
Saltem 25 homines perierunt ob displosionem pyroboli in
taberna nocturna Bucarestini Rumunorum. 88 sauciati sunt.
Post 40 fere annos, cum licebat alicui pari Sinensium unum
tantum puerum habere, abhinc familiis licebit duos gignire.
Austria structura est saepem in limite sui cum Slovenia, ut
inusio migrantium illegalium cohibeatur – nuntiavit Iohanna Mikl-Leiter,
ministra rerum externarum Austriaca.
Regimen Sloveniense rogat alias terras socias UE, ut milites
sibi suppeditent ad fines Sloveniae contra migratores protegendas.
Victricem comitiorum regionalium in Ucraina habitorum evasit
factio praesidentis Petro Poroshenko – Solidaritas.
In comitiis parlamentariis Polonorum vicit factio dextrae
partis – Lex et Iustitia (PiS).
In infortunio viario prope Burdigalum (in Gallia), cum
laophorum senium peregrinatorum plenum in autoplaustrum illisisset, 42 homines
mortui sunt.
środa, 4 listopada 2015
De invidia psittacorum
De invidia psittacorum
Pater Darius est pastor alcoholicorum
Tarnoviae Polonorum necnon cultor avium tropicalium, praesertim psittacorum.
Quorum circiter 50 tenet in aviario prope aedes, ubi sacerdotes ecclesiae
Tarnoviensis habitacula habent – hac re parochus, qui sine dubio amator avium
non est, non valde gaudet. Domi autem pater Darius par parvorum psittacorum tenet,
quorum unus mecum iucunde ludebat, e.gr. subito volatum in capite meo finiens.
Sed narravit pater Darius historiam
horribilem de amore sui domini atque invidia maxima psittacorum. Agebatur de
maioribus psittacis, e familia cacatuinarum aut subfamiliae arinarum, pater iam
huius rei oblitus erat. Vir quidam iuvenis solitarius tenebat unum, vel rectius
unam, nam femina esset talium avium. Omnia bene se habebant, donec vir ille
vero solitarius vixit. Uno die tamen puellam cognovit et mox, amore mutuo
capti, par iuvenum decreverunt una habitare, scilicet in habitaculo viri. Sed
prima, plena amoris nox communis amantium in calamitatem mane mutata est, cum
iuvenis ille, e somno experrectus, iuxta se invenisset cadaver amatae, faucibus
rostro secatis, oculis effosis.
Ita pater Darius, psittacorum peritus,
vir minime mentiens.
Subskrybuj:
Posty (Atom)