Ignoscat mihi lector, quod rarissime nuper scribam.
Causae sunt, si non multae, tunc saltem nonnullae, ex quibus una maximi mihi
momenti: linguae Arabicae studere coepi, at lingua haec nullo modo facilis nominari
potest! Iam diu volui id facere, sed neque satis otii, nec voluntatis mihi
adfuisset, nunc autem, uno die sub caelo sereno, duos aut tres dies ante horrificos
istos ictuus tromocraticos Civitatis Islamicae Lutetiae patratos, subito ac inopinate
enchiridion vocabulariumque emi, statimque studere huic sermoni tam pulchre (si
etiam paululum nimis singultante) sonanti coepi.
Linguam Arabicam studendo, periucunde mihi est hic et
illic Latinica aut Graecica in sermone communi Araborum repperire. Ut exempli
gratia imbira:tur aut qaysar pro caesare, qalam
pro calamo (sphaerographico) et simul stylo plumbeo, qitta pro catto (sed hic
sentio reciprocam originem: ex Arabica per Hispanicam in seram Latinam), ku:b pro cuppa, hari:ta pro charta
(geographica), marsaba:n pro pane Martio, qa:nu:n
pro canone (serae Latinitatis, "officialiter" e Graeco kanon pro pertica), nomen Oceani
Atlantici – al-muhi:t l-atlasi:, id
est Oceanum Atlantis. Iucunde est videre papam (catholicorum) nominari Arabice al ba:ba:,
factionem autem politicam qism, quod
fortasse e schismate (sed hoc tantum coniectura mea, nullis studiis lexicographicis
probata). Usta:d pro professore rogare cogit, utrum usted Hispanorum (pro domino) re vera e Latino 'vestra dominatio'? Ut
Polono, iucunde mihi est videre nomen ibri:q pro bulliculo theano, nam et
nos formam imbryk pro eodem bulliculo
habemus, sine dubio proxenetā Turco.
Non omnia signa diacrytica in computatro meo invenire
possum, ergo e.gr. differentiam inter tria '(c)h' necnon duo 't', duo 'd' et duo
's' (commune scilicet et emphaticum) nondum notare scio; noto nihilominus,
litteris crassioribus, accentum ac puncto duplicato [:] longitudinem syllabarum,
potius quam duplici littera, nam litterae duplices suo iure in Arabica saepe
inveniuntur.
Talia interdum annuntiaturus sum lectoribus, simul pollicendo
me Latinam abhinc non tantopere neglegere, praesertim quod sunt tot themata
ambobus mundis communia.
Pergamus ergo opus nostrum, Deo adiuvante, sive... insha'Allah!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz