Marcus, vicinus noster, modo
revertit ex itinere unius fere mensis per vias et (saepius) devia Peruviae. Narrat
permulta, me tamen tetigit imprimis fabulā de statua Beatae Virginis Mariae in
foro centrali Limae (ut supra in
photographemate). Maria enim coronata
est ibi... lamis; id est duae lamae (oves Latinoamericanae) in summo capite ei
sedent. Causam esse dicunt errorem inter eodem modo pronuntiata a Peruvianis
nomina pro lama (lama) et flammis (llama). Qui enim statuam erigi decreverunt
(magistratus? sacerdotes?), flammas in capite Mariae habere volebant (nescitur
tamen cur[1]), attamen propter errorem
obtinuerunt lamas.
[1] Fortasse
ut flamma amoris, sed haec semper ut radii circum cor monstratur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz