De invidia psittacorum
Pater Darius est pastor alcoholicorum
Tarnoviae Polonorum necnon cultor avium tropicalium, praesertim psittacorum.
Quorum circiter 50 tenet in aviario prope aedes, ubi sacerdotes ecclesiae
Tarnoviensis habitacula habent – hac re parochus, qui sine dubio amator avium
non est, non valde gaudet. Domi autem pater Darius par parvorum psittacorum tenet,
quorum unus mecum iucunde ludebat, e.gr. subito volatum in capite meo finiens.
Sed narravit pater Darius historiam
horribilem de amore sui domini atque invidia maxima psittacorum. Agebatur de
maioribus psittacis, e familia cacatuinarum aut subfamiliae arinarum, pater iam
huius rei oblitus erat. Vir quidam iuvenis solitarius tenebat unum, vel rectius
unam, nam femina esset talium avium. Omnia bene se habebant, donec vir ille
vero solitarius vixit. Uno die tamen puellam cognovit et mox, amore mutuo
capti, par iuvenum decreverunt una habitare, scilicet in habitaculo viri. Sed
prima, plena amoris nox communis amantium in calamitatem mane mutata est, cum
iuvenis ille, e somno experrectus, iuxta se invenisset cadaver amatae, faucibus
rostro secatis, oculis effosis.
Ita pater Darius, psittacorum peritus,
vir minime mentiens.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz