Cum amico meo A., "ab hoc et ab
hac", id est "de omnibus rebus et nonnullis aliis", ad pocula
caffeae locuti hodie mane sumus in caupona "Relax" tribus
Mokotoviensis Varsoviae, praeter nos plena imprimis hipsterorum. Primum ausus
sum A. rogare de maximo, ut puto, eius errore ut rectoris satis magnae officinae
poligraphicae. Assensit, subridendo, se pessimum iudicium ante viginti abhinc
fere annos fecisse, cum domus quaedam editoria Anglica eum appropinquasset,
rogando, utrum vellet Polonice edere seriem fabularum fantasianarum, quae series
modo in mercatu Britannico apparuisset. Amicus meus citissime triginta vel
quadraginta paginas primi librorum perlegit, fabulas pessimas esse decrevit,
oblationi Britannorum negavit. Auctrix librorum mulier quaedam fuit nomine J.
K. Rowling, protagonista fabularum autem puer Harry Potter.
- Sed omnes fere officinas editorias Polonas
idem tunc fecisse! – defendit sui iudicium A. – Et adhuc puto has fabulas
pessimas esse, totum mundum autem delirare!
Quod ad qualitatem fabularum
Potterianarum spectat, ego (sc. Iconoclasta) item sentio. Monitu K. coactus
"Lapidem philosophorum" legere coepi, sed post 40-50 paginas somno
correptus nugas maximas pueris fortasse lectu dignas legere cessavi.
At sola officina editoria Polona (tunc
sat parva, sine ullo eventu commerciali), quae iura libros Potterianos exprimendi
emit, hodie divitissima est.
- Loco unius, quam habeo, navis
veliferae, decem nunc haberem! – addidit, vultu tristi, A. qui navem suam in
portu Kalamaki ad Athenas tenet.
Recte dicis
OdpowiedzUsuń