Percontatio
professoris Boguslai (Bogusław) Pawłowski,
antrophologi Universitatis Wratislaviensis, kalendis Novembribus, id est Die
Mortuorum, in epmeride Polona "Gazeta Wyborcza" divulgata (fragmina).
"Gazeta
Wyborcza": Lugentne
animalia mortuos?
Bogusław
Pawłowski: Sine
dubio lugent suos nonnulli primates (simpanses, gorillae), delphini, orcae et
elephantes. Ritus funebres observantur apud lupos. Hi nostrum, qui feles aut
canes domi tenent, quoque de luctu eorum aliquid narrare possunt. (...) Multa
mammalia maioris magnitudinis post mortem propinquorum apathia laborant ac
gerunt se omnino aliter quam aliis temporibus. Item dici potest de avibus, ut
pica, aphelocoma californica vel anser, quae e.gr. manent diu prope cadaver
propinqui, escam sibi quaerere cessant (interdum spatio nonnullorum dierum)
necnon vocibus specialibus de morte propinqui certiores faciunt alias aves, ut
et hae ad cadaver intuendum advolent. (...) Jane Goodall, quae simpanses diu
investigabat, scripsit de huius generis simio nomine Flint, qui post mortem
matris (nomine Flo) escam edere cessavit, gregem suorum reliquit et in loco
mansit, ubi mater mortua erat; qua re consumptus postea ipse vitam amisit.
GW: Diu credebamus ritum luctus adesse solis
hominibus...
BP: Ita, sed hoc non est verum. Validae
commotiones animi, ut maeror, non spectant ad neocorticem (cerebralem), sed ad
vetustius systema commotionale, id est systema limbicum. Nonnulla mammalia
quoque id systema possident, ergo similes nostris commotiones animi
experiuntur; sola differentia spectat ad intentionem et formas expressionis.
Quod videri potest apud elephantes, qui sedent circum mortuos, mulcent cadaver
proboscidibus. Nonnulli studiosi dicunt se conspexisse elephantes aliter
tractare ossa suorum (elephantium), aliter autem ceterorum animalium, ossa
elephantina quasi specialiter aestimantes, interdum colligentes ea in uno loco;
sunt qui viderent elephantes talia ossa fruticibus ornare, sed hoc fortasse
erat res fortuita.
GW: Lupi sua vice luctus causa magna voce
ululant...
BP: Quod monstrat animalia non esse entia
commotionibus animi privata. Nam mechanismi biologici, qui sunt eventus
dopaminae, noradrenalinae aut oxytocinae, quique apud nos moderantur nonnullas
commotiones aut status animi, funguntur quoque apud bestias.
GW: Quando apparuerunt prima vestigia luctus
funebris apud homines?
BP: Si de homine sapienti agitur,
vetustissimae sepulturae nobis notae, quarum vestigia inventa sunt in spelunca
Israeliana Qafzeh, spectant ad tempus ante abhinc 100 milia annorum. Nitentes
tamen scientia de "ritibus" funebribus simpansium necnon hominum
neandertalium, possumus credere luctum adfuisse hominibus ab ipso initio
generis nostri.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz