piątek, 20 listopada 2015

Rumores coniurativi

Fabulae, quae ad theoriam coniurationis mundanae spectant (ut olim Protocolla senium peritorum montis Sion), sunt nobis odiosae, habemus eas pessimo sapore esse, ethice horribiles etc. Sed... omnes fere eas interdum auscultamus, nam adest nobis (mihi saltem) quaedam pars animae, quae mundum multo horribiliorem, quam iam sit, sibi pingere velit (eodem instinctu ductos cinemata catastrophica spectare multos nostrum iuvat). Huius generis duas fabulas "coniurativas" modo audivi:
- exodum Syriorum in Europam adiutam, necnon magna e parte ab initio machinatam, esse ab regimine USA, quod regimen speraret se hoc modo Unionem Europaeam ut sui aemulatorem (oeconomicum, politicum) debiliorem reddere; fons rumoris: M., psychotherapeuta
- Civitatem Islamicam creatam esse machinationibus speculatorum US-Americanorum et Israelianorum, qui cuperent mundum islamicum tam odiosum populis regiminibusque terrarum occidentalium fieri, ut hi probarent usum "instrumentorum specialium", ut exempli gratia necem etiam permagni numeri incolarum, si hoc modo terroristae nonnulli interficerentur; metam Israelianorum hic quoque esse Arabes e regionibus sibi proximis (Autonomia Palaestina et Syria) expellere, ut has regiones sui civitati adiungerent; fons rumoris: A., negotiator industriae poligraphicae, qui linguae Arabicae rebusque islamicis studet

1 komentarz:

  1. Ex his coniecturis illa quidem falsa videtur (nam Americani nullo modo debiliorem volunt Europam reddi, praecipue cum Europa possit Russorum audaciam refrenare), haec autem nonnihil veritatis in se continere. Speculatores nostri apud nos feruntur non minimam partem egisse in civitate Islamica fovenda, sed ob alias causas: primum, ut quibusdam regnis (ut ei Saudianorum) morigerentur; deinde, ut bellicosis factionibus armandis tyrannidem Assadianam (ut qui portum in mari interno situm Russis dederit) debilitent. Praecipue igitur animadvertenda haec videtur: primum quod et in Ucrainia, quae Crimeam habuit, et in Syria, quae alterum portum Russis obtulit, bella civilia geruntur; deinde quod et Turcae, qui Bosporum tenent, etiam contra Russos moventur.

    OdpowiedzUsuń