Ecce, lectores carissimi, photographema annis sexagenariis praeteriti saeculi factum, portae ad cauponam "Sielanka" tribus Varsoviensis Czerniaków, cui tribui tanta fama olim Varsoviae aderat ut Romae Suburae.
Hic, memini, pater adduxit me anno 1969, cum quattuor annorum puer fui. Est ita "Sielanka" (Polonice idyllium) prima in vita mea caupona, prima saltem, cuius memor sum (nam pater meus, ventricola maximus, solebat me intruducere in novas cauponas una fere quaque septimana). Bibulorum aut sopore alcoholico in limine fruentium ego ipse non memini; memini tamen meipsum in isto loco, statim post exitum, in eodem limine cauponae cenam totam evomitasse - nam pater cogit me, tunc et multis aliis occasionibus, plus manducare quam potui (fortasse quia ipse, ut asseverabat, domi in pueritia fame laboraverat).
In eundem locum multos post annos reverti ut amator cauponarum plebeiarum, sed "Idyllium" iam diu non existebat - alia caupona in eodem loco iam non tam plebeiam escam offerebat.
Adsunt fabulae temporis ante alterum bellum mundanum, cum in "Sielanka" suos semi-clandestinos conventus habuerunt praeclari latrones Czerniakowienses - quibus Varsoviae tanta fere fama aderat ut Chicagiae Al Capone.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz