In Corea Meridionali magis magisque apud populum grata esse "funera
probativa". Quae funera pars sint therapiae suicidarum, aut rectius
hominum, qui mania suicidali laborent. "Funus" esse culmen therapiae,
cum, "litteris valedictoriis" ad falimiares sciptis (missisque?), patient
in capulum corpus suum ponit at psychotherapeuta, notus nomine Angelus Mortis,
operculum capuli clavibus claudit. Tunc remanet "suicida" in tenebris,
quasi in coemeterii tumulo, ad tempus quoddam, cum de iucunditate vitae
meditari possit.
Secundum commentarium BBC, multi huius therapiae alumni re
vera incipiunt in "copulo" vitam aestimare necnon consilia capiunt
abhinc aliter se cotidie gesturos. Corea Meridionalis nota est maximo per
capita numero suicidarum inter terras OECD.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz