Memini mihi cum puer essem dictum Iudaeos suos sepelire stantes, ut citius - cum tubis finis mundi atque resurrectio mortuorum nuntietur - currant ut quam aptissimum sibi locum in paradiso capiant. Non satis hoc! In pugnis (palmis) mortuis detur harena, ut currentes eam in oculos aliorum cursorum mittant, ut hi, subito impediti, lentius currant seriusque ad metam perveniant.
Talia postea nugas putavi maximas. Sed... erravi. Adesse aliquantulum huic rei veritatis. Aliquantulum.
Modo enim coemeterium Iudaeorum visitavi Querceto Tarnoviensi, a mystagogo locali comitatus, muliere iuvene sed sat multa sciente. Dixit hos stereotypos fuisse verisimiliter effectus observationis e longinquo rituum sepeliendi Hebraeorum (nam prope nemo infidelium, i.e. Christianorum, appropinquare sepelientes valeret). Re vera ponunt particulam harenae pugnis - sed est harena quasi sacra, Hierosolyma adportata. Creditur enim sine harena sepulturam rite factam non esse. Quod etiam apud Romanos Graecosve credebatur: inhumatum corpus donec caput harena sparsum (hoc praesertim ad naufragas aut in proeliis caesos spectabat).
De cadaveribus autem in sepulchro "stantibus" stereotypum fuisse ob regulam Iudaeorum (sicut et musulmanorum) mortuos sepeliendos spatio duorum post mortem dierum, cum sc. rigor mortis corpus teneat (nos, Christiani, postea sepelimus, rigore mortis abacto). Talia cadavera hominibus e longinquo intuentibus videri re vera potuerunt ut "stantes", cum rigida in tumulum adportentur ac varie, ut sepulchrum inire possint, moveantur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz