czwartek, 30 listopada 2017

"Detector Vacca" (pars 1) - versio aliquantulum emendata

Detector Vacca criminibus instat
Nomen mihi est Vacca. Iacobus Vacca. Detector[1] sum privatus, aenigmata criminum instans, mandante homine hoc aut illo. Saepissime mandant mulieres, ne solum quidem investigationes maritorum infidelium - talia abominor, neque accipio. Mulieres, puto, saepius quam viri veritatem noscere cupiunt. Nam pati amant. De mulieribus tamen meoque cum istis cruciatu aliis in locis.
Ut vir provectae aetatis rude donatus[2] sum, sed, primo, pecunia emeritaria, quam mihi improvidenter comparavi paucissima est – non putavi enim tam longe me victurum. Secundo... detectores, praesertim privati, re vera numquam otio fruantur. Nisi in sepulchro fortasse. Crimina investigare est ceterum quasi alea – semel cum luseris, semper ludebis.
Ita hodie septuagenarius porro res investigo, fortasse non tam crebras ut olim solebam, sed aeque cum acri animo.
Vacca cognomen est, non nomen verum, sed adhaesit bene – multi putant id meum nomen gentile. A collegis in ludo id accepi. Ob tarditatem mentis. Quasi cogitam tam diu quam vacca cibum ruminans. Bene, sit illis! Fortasse cogito lente, sed sine dubio funditus – cavete mihi male optantes! Iam potius vacca fiam, quam cerebrosus quidam, qui celerrime at negligenter res tangat.
Certe aderant et ante me detectores tardae ut ita dicam mentis, sicut ille televisorius Colombo. Hic tamen magis se esse tardum simulavit quam re vera fuit, dum ego, econtra, re vera sum tardus, licet interdum simulam me celerem esse – ita bene, ut nonnulli credant. Damni huius evidentis bene scius, particeps non fio rerum, ubi mens celera maximi sit momenti – exempli gratia autocineta non duco, nisi re vera coactus. (Tunc infortunia viaria facio, deo gratia nemine adhuc ob hanc rem mortuo!)  
Tarda mente praeditus quomodo detector factus sim, fortasse rogabitis. Respondebo: fortuito. Ut omnia alia, obtulit hanc mihi professionem fors caeca.  Ut adulescens sociopatha magis quam cum collegis pila in campo ludere amabam legere libros, etiam fabulas detectivas, ubi interdum coniectare valui perpetratorem antequam scriptor fortasse me eum scire vellet, licet generaliter minime praeditus essem mente Holmesiana, quae sc. ista methodo deductionis ducatur. Ut fatear, minime intellego deductionem. Ut non intellego cur (a+b)2=a2+2ab+b2, aut unde capiatur valor iste additivus Marxianus cum omnes circum me laborem tantum simulantur. Sunt res quas in ludo pueris parvis docent, quas nihilominus intellegam numquam. Quisque debet noscere fines sui facultatis res comprehendendi. Meam privatam methodum crimina solvendi esse: a visibilibus ad invisibilia –  hanc sententiam didici in seminario, cum corde a puella quadam flava fracto (puellae enim, praesertim flavis capillis, rarissime pueros mente tarda praeditos amant!) decrevi me, atheistam!, patrem Iesuitam fieri; deo gratia, in proposito hoc diu non perstiti. Ne nimis tamen a novo proposito meo (ut sc. fata mea chartulis his inscribam) aberrem, ad rem revertar (ecclesiasticam vitae mea iuvenis phasim lectoribus alio quodam temporis momento libenter narrabo).




[1] Detector - Anglice detective. Qui scilicet criminum vertitatem detegit.
[2] Rude donatus – Anglice retired. Ob morem gladiatores veteres, postquam officia expleverunt, rudibus donare, quibus pugnas com collegis exercere solebant. Etiam: rudiarius. 

Brak komentarzy:

Publikowanie komentarza