czwartek, 30 listopada 2017

"Detector Vacca criminibus instat" - fabula detectiva

Ante nonnullos abhinc menses coepi, quasi per iocum, Latine inscribere casus quosdam "criminales", quos mente mea parva excogitabam. (Mos mihi enim morbosus est semper aliquid excogitare.) Cotidianae huius rei meditationis effectum esse nunc 18 paginae fabulae de detectore privato cognonime Vacca, qui aenigmata criminum solvit - cum duobus casibus solutis, uno fere soluto necnon 4-5 aliis inceptis. Conabor fabulam scribere pergere, lectoribus praebens parvos eius morsus, cum ad finem (plus minusve) perducti sint.
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx
Detector Vacca criminibus instat
Nomen mihi est Vacca. Iacobus Vacca. Detector[1] sum privatus, aenigmata criminum instans, mandante homine hoc aut illo. Saepissime mandant mulieres, ne solum quidem investigationes maritorum infidelium - talia abominor, neque accipio. Mulieres, puto, saepius quam viri veritatem noscere cupiunt. Nam pati amant.
Ut vir provectae aetatis rude donatus[2] sum, sed, primo, pecunia emeritaria, quam mihi improvidenter comparavi paucissima est – non putavi enim tam longe me victurum. Secundo... detectores, praesertim privati, re vera numquam otio fruantur. Nisi in sepulchro fortasse. Crimina investigare est ceterum quasi alea – semel cum luseris, semper ludebis.
Ita hodie septuagenarius porro res investigo, fortasse non tam crebras ut olim solebam, sed aeque cum acri animo.
Vacca cognomen est, non nomen verum, sed adhaesit bene – multi putant id meum nomen gentile. A collegis in ludo id accepi. Ob tarditatem mentis. Quasi cogitam tam diu quam vacca cibum ruminans. Bene, sit illis! Fortasse cogito lente, sed sine dubio funditus – cavete mihi male optantes! Iam potius vacca fiam, quam caldicerebrius quidam, qui celerrime at negligenter res tangat.
Certe aderant et ante me detectores tardae ut ita dicam mentis, sicut ille televisorius Colombo. Hic tamen magis se esse tardum simulavit quam re vera fuit, dum ego, econtra, re vera sum tardus, licet interdum simulam me celerem esse – ita bene, ut nonnulli credant. Damni huius evidentis bene sciens, particeps non fio rerum, ubi mens celera maximi sit momenti – exempli gratia autocineta non duco, nisi re vera coactus. (Tunc infortunia viaria facio, deo gratia nemine adhuc ob hanc rem mortuo!)  
Tarda mente praeditus quomodo detector factus sim, fortasse rogabitis. Respondebo: fortuito. Ut omnia alia, obtulit hanc mihi professionem fors caeca.  Ut adulescens sociopatha magis quam cum collegis pila in campo ludere amabam legere libros, etiam fabulas detectivas, ubi interdum coniectare valui perpetratorem antequam scriptor fortasse me eum scire vellet, licet generaliter minime praeditus essem mente Holmesiana, quae sc. ista methodo deductionis ducatur. Ut fatear, minime intellego deductionem. Ut non intellego cur (a+b)2=a2+2ab+b2, aut unde capiatur valor iste additivus Marxianus cum omnes circum me laborem tantum simulantur. Sunt res quas in ludo pueris parvis docent, quas nihilominus intellegam numquam. Quisque debet noscere fines sui facultatis res comprehendendi. Meam privatam methodum crimina solvendi esse: a visilibus ad invisibilia –  hanc sententiam didici in seminario, cum corde a puella quadam flava fracto (puellae enim, praesertim flavis capillis, rarissime pueros mente tarda praeditos amant!) decrevi me patrem Iesuitam fore; deo gratia, in proposito hoc diu non perstiti. Ne nimis tamen a novi proposito meo (ut sc. fata mea chartulis inscribam) aberrem, ad rem revertar (ecclesiasticam vitae mea iuvenis phasim lectoribus alio quodam temporis momento libenter narrabo).



[1] Detector - Anglice detective. Qui scilicet criminum vertitatem detegit.
[2] Rude donatus – Anglice retired. Gladiatores veteres, postquam officia expleverunt, rudibus donabantur, quibus pugnas com collegis exercere solebant - inde nomen. Etiam: rudiarius. 

3 komentarze:

  1. Perplacuit! Quaeso scribere pergas hanc fabulam. Mihi maxime placet fabulas de detectoribus -praesertim legi E. A. Poe et Michaelum Connelly, scriptor e civitatibus foederatis. Etiam latine legi fabulas 'holmesiacas' quas vertit Polonus quidam... (estne tu? acuratissime enim versatam est, mea sententia). Nihil gratius quam latinitate et fabulis de detectoribus simul legere! Scilicet et ipse verti fabulam vel potius ludum quo lectori oportet invenire causas sceleris (https://satisuperque.blogspot.com.es/2016/11/nigma-i.html).

    OdpowiedzUsuń
  2. Ita, ego Latine 5 (nisi 6?) Holmesiaca reddidi. Sed, ante multos annos id feci, tunc lingua Latina mea valde infirma erat. Nunc quoque non est optima, sed... quid faciam? Laborem pergam. Gratias tibi, Ysmael, ago pro verbis bonis.

    OdpowiedzUsuń
  3. Perplacet! Animō suspēnsō relīqua exspectābō.

    OdpowiedzUsuń