Ut diurnarius Reuterianus solebam bis cotidie nuntiolos scribere de valore nummorum, id est de cotidiana relatione parium: JPY/USD, USD/EUR, EUR/JPY (JPY esse yen, USD - dolarium, EUR - euro). Mox animadverti has relationes quasi "respirare" suo speciali rhythmo. Saepissime, in summa intermedia, cum valor JPY contra USD hodie crescit, cras cadet, deinde denuo crescet cadetque, intervallis plus minusve 36 horarum. Saepissime, non semper, sed, dicamus, 60-70% in casibus. Certe adsunt aliae causae appretiationis depretiationisve nummi, ut turbationes politicae, res macroeconomicae etc. sed... saepe cum mane aedes Reuterianas intrabam, recte "directionem nummorum" coniectare potui.
Hac "scientia" imbutus conatus sum prognosin facere valoris yen, dolarii euronisque abhinc post mensem. Nam, si recte coniectarem, possem pecuniam magnam mihi comparare sponsionibus monetariis utendo - spatio unius mensis autem fuit minima, qua coniectare valores nummorum tunc liceret in argentariis Polonis.
Antequam tamen pecuniam sponsioni mandarem, notavi meas coniecturas in chartula, deinde triginta dies exspectavi et... valores yen, dolarii atque euronis omnino alii erant quam eos fore putaveram. Deo gratia nullam pecuniam sponsioni dedi.
Vaticinator nummarius sum malus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz