A., amicae meae, marito munus est apud negotiationem quandam frumentariam Saudo-Americanam, cui aedes officii principalis adsunt Dubai, in urbe capitali Confoederationis Phylarchatum Arabicarum. Habitaculum marito A. est in deversorio luxurioso caeliscalpio nomine Turris Mancuniana (Manchester Tower, supra photographemate monstrata), in 25. (si bene memini) tabulatione. Ibi ipsa A. habitare una cum marito solet cum eum visitat (nam normaliter Varsoviae degit - sunt quasi par matrimoniale geographice remotum, quod et bonos et malos effectus habere potest). In 30. autem (ni fallor) tabulatione piscina Turri Mancunianae adest, ubi amica mea natare cotidie tempore diurno solet, marito tunc negotia frumentaria agente. Animadvertit mulier his horis circummeridianis neminem fere et piscinae et ipso deversorio adesse, nam semper inter tabulationes 25. et 30. sola anabathro vehitur. Uno die decrevit ergo se semi-nuda - corpore manutergio tantum operto - anabathrum et piscinam petere, sperans neminem eam ita itinerantem animadverturum. Quod fere ei contigit, nam piscinam petendo neminem in anabathro convenit, nemo quoque piscinae aderat, neque aliquis homo alius in anabathro, cum habitaculum reposcebat. Sed, ob errorem digiti, pressit in anabathro non 25., sed 24. (aut 26., ipsa non memint) tabulatum. Quae tabulatio architectonice simillima 25. (et omnibus aliis) est. Putans ita se "domi" adesse, habitaculum semi-nuda intravit, ubi subito contra se conspexit sedentem in archisella phylarchum quendam tunica Arabica (galabia) vestitum, facie omnino obstupefacta. Sed dixit ei A. sapienter "I'm sorry" necnon citissime in anabathrum recucurrit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz