1. Primum post 14 menses corpus meum denuo augetur. Paululum, sed augetur. Ante enim abhinc 14 menses cladem magnam anima mea accepit et tunc contra voluntatem macer factus sum - aut saltem homo macrior quam esse solebam. Deinde spatio plus quam totius anni nullis difficultatibus corporeis laborabam, licet comederem omnia ad libitum, anima de vita ipsa trepidante. Nunc verisimiliter anima magis certa se sui sentit, minus timet, ergo corpus augere sinit.
2. Filius meus (24 a.n.) a me de valetudine rogatus, respondet omnia, mi pater, bene se habent, licet... pastillos sedativos sumere debeat. Propter, ut dicit, anxietatem continuam in labore. Quid tam anxii in labore?, rogo. Nihil, respondet, labor ipse.
Filio adest munus quasi-negotiativum in statione televisoria privata. Si bene intellego, curat ut huius stationis praeconia quam largissime spectentur.
A., amica mea, quae pharmacologa est, dicit iuvenes nunc - praesertim diurnarii, praeconarii, negotiatores etc. - saepissime mane pastillis excitatoriis (ut amphetamina) uti, ut quam "fertilius" tempore diei laborent, deinde, vespere, nimis excitati, debent econtra sedativis frui, ut somnum capiant. <Vitam ergo quasi histrionum Hollywoodianorum agunt, pastillis continuo adiuti.>
De usu amphetaminae, quae substantia illegalis est, A. numeros nescit, sed, dicit, pharmacopolium, ubi munus sibi adest, sedativa vendit hodie numeris ter tantis ut ante duos annos solebant esse.
3. Polonia, quamvis stulti eam - populo volente - regant, incrementum habebit hoc anno oeconomiae passu fere 4%. Fortasse ob usum amphetaminae.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz