poniedziałek, 30 lipca 2018

Filius Poetricis cursuram Marathoniam superavit

De qua re Anna Elissa Radke:
Ad filium unicum,
cum cursum Marathonium Sancti Francisci habitum superaret
Aureum pontem superare cursu
contigit ventis, pluviis resistens
incitante uxore tua "triumphe!
curre, marite!"
Et domi te tergemini salutant:
"Te, patrem, admiramur in omne saeclum!
Asperis victis et ad astra nos tres
adveniemus!"

niedziela, 29 lipca 2018

Finis mundi etiam citior?

Ut monet me in epistula lector quidam, fortasse non erit opus nobis 117 annos finem mundi exspectare. Anno enim 2029, deinde 2036, probabilitatem cum terra collidendi habebit asterois Apophis, ita nomine draconis Aegyptiaci baptizatum. Qui daemon omnino horribilis dicitur cotidie Solem petere a se ad edendum.
Utrum verae sint haec praedictiones an non, iudicare nolo; multi nostrum ipsi, quomodo res se habuerint, videbimus annis supradictis.

Nihil fac, nam prope finis mundi

NASAni finem mundi annuntiaverunt fore in 117 annos. Fortasse. A.D. enim 2135 asterois Bennu in terram collidere posse. Bennu, asterois pondere 77 miliardorum tonnarum, repertum esse demum anno 1999. Est quasi rupes cosmica, seu potius planetois, diametro 500 metrorum. Secundum calculationes US-Americanae Agenturae Cosmicae (NASA), probablitas Bennu in terram a. 2135 collisuram esse 1:2700, ergo... haud spernenda. 
Secundum autem calculationes astronomorum Italorum Universitatis Pisanae, Bennu spatio annorum 2169-2199 octies terrae proxime esse appropinquandum. Tunc summam probabilitatem collisionis fore 0,037%. 
Rebus ita stantibus NASAni cogitant de bombardatione asteroidis missilibus, quibus Bennu de via sibi naturaliter fixa detrahatur. 

piątek, 27 lipca 2018

"Nihil novi in occidente" - rogatio

Si placuerit, certiorem me facitote, lectores. Tunc alterum fragmentum initii fabulae - & auctore & translatore nil, spero, contra habentibus - hic dabo. (Auctor, ceterum, AD 1970 mortuus est; translator, deo gratia, vivit.)

"Nihil novi in occidente" - initium fabulae

Nicolaus Gross in suo situ editoriali "Leo Latinus" coepit divulgare Latine a se redditam fabulam Erici Mariae Remarque "Im Westen nichts neues", editam AD 1929 et ad vitam militum in primo bello mundano in fine Germano-Gallicum spectantem. Ecce initium:

Hôc libro ne quem accusem neve quid confitear.
Quo nihil conabor nisi referre de generatione
hominum, quae bello destructa est - etsi eius
granata effugerat. (Dieses Buch soll weder eine Anklage noch ein
Bekenntnis sein. Es soll nur den Versuch machen,
über eine Generation zu berichten, die vom Kriege
zerstört wurde - auch wenn sie seinen Granaten
entkam.)

Positi sumus novem chiliometris a fronte bellicâ remoti. Heri alii in
nostri locum suppositi sunt; nunc fabis albis et carne bubulâ saburrati
sumus saturi atque contenti. Necnon in vesperum omnis nostrum
accepit coculum ciborum plenum; praeterea dantur portiones
botulorum panumque duplices – quibus sumus verê occupati. Talis
casus iam diu non factus est: coquaster1 decanus capite ruberrimo
praeditus directê nobis cenam praebet; omni praetereunti cochleari suo
annutat et vas implet luculenter. Qui vir est prorsus desperatus, quia
nescit, quomodo ahenum suum ciborum evacuet. Tjadenus et Müller
nonnullos lacûs lautorios comparatos curaverunt sibi usque ad
marginem complendos, ut cibos sibi reconderent. Unus hoc facit
voracitatis, alter cautionis causâ.
--------
1 *coquaster, coquastrī m. orig. Küchenbulle, Küchenkarl. cfr Georg Palkowitsch, Böhmisch-deutschlateinisches
Wörterbuch, Prag 1820, Promus Tomus, A-R, col. 696: „Kuchtič, e, m. Sudelkoch, m. coquaster,
imperitus coquus.“ Suffixum “–aster, astri”, quod minus valet imperitiam quam feritatem aut asperitatem, videtur
bene quadrare ad sermonem militarem.

Tjadenus quo loco corporis collocet tantum ciborum, nos omnes
laboriosê divinare studemus. Qui tamen est et manet longurio
macerrimus.
Maximê autem valet duplices nobis etiam datas esse portiones tabaci
fumandi. Omnes enim nostrum acceperunt dena sigara, vicena
sigarella, bina frusta tabaci masticabilis - haec est copia luculenta. Ego
pro tabaco meo masticabili cum Katczinskyo permutavi sigarella,
quorum acciperem quadraginta. Quae sufficiunt ad integrum diem
degendum.
At tota haec donatio quodammodo natalicia nequaquam erat nobis
destinata. Nam tam liberales non sunt Borussi. Hos cibos
abundantissimos accepimus per errorem.
Quattuordecim diebus ante iussi eramus aliis fatigatis succedere ad
frontem. Cum nostrâ in parte res essent admodum quietae, metator2 in
---------
2 metātor, -ōris m. orig. der Furier. cfr Georg Christoph Walthern, TRACTATUS JURIDICO-POLITICOPOLEMICO-
HISTORICUS DE JURE METATORUM VEL HOSPITATIONIBUS MILITUM, Franckfurt u.
Leipzig 1735, p.22: „...und daher kommt auch das Wort Mansionarius, welcher halb Griechisch halb Barbarisch
δηριγευο ονὸς quasi τὰς μονὰς mansiones dirigens, heut zu Tag ein Fourier, Metator, (Quartier-Meister)
genennt wird.“

diem reditûs nostri acceperat copiam victualium usitatam ideoque
penora procuraverat ad centuriam centum quinquaginta militum
cibandam. At nunc ipso die proximo praeterito in nos contra
opinionem ab Anglis iniecta sunt ex cannonibus longis multa tela
crassa, tantâ cum vehementiâ atque frequentiâ, ut multis nostrum
occisis octoginta tantum reverteremur. Nocte reversi statim nos
humum prostravimus, ut primo bene dormiremus; nam Katczinskyus
rectê iudicat: bellum non esset tam vehementer malum, si quidem plus
possemus dormire. Ad frontem enim bellicam numquam rectê
dormitur, et spatium quattuordecim dierum est tempus longum.
Iam fuit tempus meridianum, cum priores nostrum e tuguriis
ereperent. Semihorâ post omnes vasis coctoriis comprehensis
congregati sumus ante coquinam castrensem3, qui fragravit cibum
pinguem atque nutribilem. Primo loco scilicet exspectent
famelicissimi: parvus Albertus Kropp, qui nostrum cogitat
dilucidissimê ideoque immunis4 demum miles est; – Müller V, qui
adhuc libros scholares secum fert et somniat de examine tumultuario5
superando; qui mediâ in grandine telorum sibi inculcat theoremata
physica; – Leer, qui est barbâ plenâ et cui valdê placent puellae
illorum lupanarium, quae frequentantur a praefectis militum; qui iure
iurando affirmat tales puellas mandato officiali obligatas esse, ut
gerant camisias sericeas et, si habeant convivas, qui ordine essent
minimum centurionis, ut ante venerem se balneent; – et quartus ego,
Paulus Bäumer. Nos omnes quattuor habemus undeviginti annos,
omnes quattuor discipuli eiusdem classis scholam reliquimus
militaturi. Proximi post nos stant amici nostri. Tjadenus, macerrimus
faber claustrarius, coaequalis noster, gulo totius centuriae
voracissimus. Qui comesum considit gracilis, surgit tam crassus quam
cimex gravidus; – Haius Westhusius, coaequalis, fossor turfae, qui
pane militari manui incluso quaerit e nobis: Divinate, quid insit pugno
meo; – Detering, agricola, qui de nullâ ferê re cogitat nisi de praedio
suo suâque uxore; – et denique Stanislaus Katczinskyus, caput gregis
-------
3 coquīna castrēnsis orig. Gulaschkanone. cfr https://de.wikipedia.org/wiki/Feldkochherd: “Ein Feldkochherd
(FKH), auch Feldküche oder umgangssprachlich Gulaschkanone genannt, ist ein Anhänger, in den ein oder
mehrere Kessel und eine Feuerstelle integriert sind und der ursprünglich zur Essenszubereitung als Feldküche im
eigentlichen Sinne, oder als Teil davon gedacht war“. cfr GRIMM, Deutsches Wörterbuch, s.v. Feldküche:
culina castrensis.
4 immūnis (mīlēs) orig. Gefreiter.
5 exāmen tumultuārium orig. Notexamen.

nostri, vivax, callidus, versutissimus, quadraginta annos natus, facie
quodammodo terrenâ, oculis caeruleis, umeris pendulis, qui
admirabiliter praesentit difficultates et cibos bonos et occasiunculas
laboris effugiendi. Grex noster fuit primus in ordine militum ante
coquinam castrensem exspectantium. Nos facti sumus impatientes,
nam coquaster nil mali suspicatus adhuc stabat et exspectabat.
Denique Katczinskyus ei acclamavit: »Age, Henrice, tandem aperi
voratrinam6 tuam! Apparet fabas iam esse percoctas«.
At coquaster caput concussit somniculosê: »Primo oportet adsint
omnes«.
Tjadenus in torvum renidens: »Nos« inquit, »adsumus omnes«.
Decanus7 autem adhuc nihil animadvertit. »Istud vobis non licet!
Ubinam sunt ceteri?«
»Qui non iam a te curabuntur! Aut sunt in nosocomio aut in sepulchro
massali8«.
Haec cum audivisset, coquaster animo fuit profligatissimo. Qui
titubavit.
»At ego cibos coxi militibus centum quinquaginta«.
Kroppius costas impulit coquastri. »Ergo tandem aliquando
saturabimur. Agedum, incipe!«
Subito autem mens Tjadeni illuminata est. Acuta eius facies murina
coepit nitêre, eius oculi sagacitate deminuti sunt, genae micuerunt,
ipse coquastro appropinquavit: »Mi bone homo, si ita est, tu verê
accepisti etiam pro centum quinquaginta militibus panes, nonne?«
Cum decanus adnueret timidulê animoque absens, Tjadenus eius
vestem corripuit. »Etiamne botulos?«
------
6 vorātrīna, -ae f. orig. Bouillonkeller.
7 decānus, -ī m. orig. Unteroffizier. cfr Karl Kärcher, Kurzgefasstes Handbuch des Wissenswürdigsten aus der
Mythologie und Archäologie des Klassischen Alterthums, p.104: „In jedem Zelte waren gewöhnlich zehn Mann
mit ihrem sie kommandierenden Unteroffizier, decanus; dies nannte man contubernium, Kameradschaft“.
8 sepulchrum massāle orig. Massengrab.

Rubriceps9 iterum adnuit.
Tjadeni maxillae tremuerunt. »Etiamne tabacum?«
»Etiam, omnia.«
Tjadenus respexit vultu serenissimo. »Babae – en nos gallinae filios
albae!10 Ergo haec omnia restant nobis! Ergo omnis nostrum accipiet
- exspectate paulisper – reverâ, omnis accipiet portiones duplices!«
Nunc Rubriceps resipiscens declaravit: »Istud non licet«.
At nunc nos quoque redanimati coquastro appropinquamus.
»Quidni hoc licet, Caroticeps11?« Katczinskyus quaesivit.
»Ea quae sunt militibus centum quinquaginta praeparata, non possunt
praeberi illorum octoginta«.
»Nos tibi hoc demonstrabimus« Müller mussitavit.
Rubriceps autem perseverans: »Cenam« inquit, »meâ causâ dabo
centum quinquaginta militum, sed portiones dabo pro octoginta
tantum«.
Tum Katczinskyus stomachans: »Nonne alteri homini suscipiendum
est munus tuum, nonne? Penus accepisti non ad octoginta homines,
sed ad centuriam secundam cibandam, intellegisne? Hoc penus nobis
dabis! Nos enim sumus centuria secunda«.
Coquastrum urgemus. Iste apud neminem est gratiosus, quia iam
compluries eo culpam contraxit, quod nos in fossâ versantes cenam
accepimus tardissimê et frigidam, quia iste in granatorum grandine12
minore non ausus est cum aheno suo nobis appropinquare; quo factum
est, ut sodalibus nostris cibiferis13 iter faciendum esset multo maius
9 *Rubriceps, Rubricípitis m. orig. Tomatenkopf, Tomate. cfr nomina scientifica: Anaplectes rubriceps (avis),
Boletus rubriceps (fungus).
10 Babae – ēn nōs gallīnae fīliōs albae! orig. Donnerwetter ! Das nennt man Schwein haben! gallīnae fīlius
albae cfr IUV.sat.13,140-142: Ten, o delicias, extra communia censes/ ponendum, quia tu gallinae filius albae,/
nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
-------
11 *carōticeps, -ipitis m. orig. du Mohrrübe.
12 grandō grānātōrum orig. Granatfeuer.
13 cibifer, cibiferī m. orig. Essensholer.

quam illis aliarum centuriarum. In hac re Bulkeus coquaster centuriae
primae melior fuit. Is enim, quamvis tam pinguis esset quam cricetus
hiemalis14, ollas secum traxit, si quidem hoc erat necessarium, usque
ad lineam frontis bellicae primam.
Nos iam fuimus animis tam irritatis, ut non multum abesset, quin
istum coquastrum sugillaremus, nisi subito apparuisset dux centuriae
noster. Qui de lite nostrâ certior factus primo nihil dixit nisi haec:
»Reverâ, multi nostrum ceciderunt - «. Deinde aheno inspecto:
»Fabae« inquit, »videntur esse bonae«.
Rubriceps annuit. »Cum adipe atque carne sunt percoctae«.
Succenturio15 nos aspexit. Qui scivit, quid cogitaremus. Praeterea
quoque îdem scivit nonnulla, nam inter nos ordine promotus erat, cum
ad centuriam venisset priore ordine decanus. Īdem vir operculo iterum
sublato nictivit16. Abiens succenturio dixit: »Afferte mihi quoque
catinum fabarum. Portiones distribuantur omnes. Quibus egemus
comedendis«.
Rubriceps autem stultê vultum contraxit. Tjadenus circa illos saltavit.
»Hoc isti omnino non nocet! Iste semper se gerit, quasi ipse possideat
officium penuarium. At nunc tandem incipe, vetule Lardiceps, sed noli
falso numerare -«
»Laqueo te suspendas!« Rubriceps fremuit irâ incensus. Hac re
quodammodo obtorpuit eius animus. Iste coquaster hanc rem expertus
mundum non iam intellexit. Īdem quasi vellet demonstrare se nunc
nihil iam curare, distribuit suâ sponte omni nostrum semilibram mellis
artificialis.
------
14 +cricētus hiemālis orig. Winterhamster.
15 *succentūriō, -ōnis m. orig. Leutnant.
16 nictiō, nictīre orig. schnuppern.

czwartek, 26 lipca 2018

De salario bis tantum soluto

Vere AD 1990, cum in aerumnis maximis in US-civitate Ohio degebam, uxore Americana me in ius vocante, subito salarium in officina, ubi munere linguarum Russicae et Polonae translatoris fungebar - Battelle Memorial Institute, erat quasi "artificina idearum" (factory of inventions) - bis tantum mihi solutum est. Salaria, more Americanorum, septimanatim in computum bancarium solvebantur.
Pecuniam tunc fere nullam, propter uxorem malam, neque in computu nec aliter habebam, valde subita re ergo gavisus sum: loco ducentorum quinquaginta (250) dolariorum quingentes (500) accepi.
Sed proxima septimana error... repetitus est: in computum denuo 500 (non 250) dolaria advenerunt! Error ergo erat systematis et ego quasi semper recipiendus eram bis tantum, quam merui, salarium.
Tunc, timore percussus rem apertum iri, rectrici de errore systematis narravi omnemque pecuniam reddidi.
Hodie puto me male fecisse. In aerumnis maximis (ob malam uxorem) tunc fui et sine dubio deus quis auxilium mihi hoc modo ferre conabatur. Sed ego voluntati dei propter timorem non parui.
Ceterum, iniuste parum Battelliani translatoribus solvebant. Spero eos ignibus Orci calefieri.

Pecunia a Iudaeo accepta

Nathan B., rector meus tempore cum pro Musaeo Holocausti munus exanclabam, salarium mihi olim duorum ni fallor mensium in loco publico solvit - duo milia dolariorum. Habuit pecuniam in chartulis. Sedebamus Varsoviae in taberna caffearia hominum plena.
- Numerabis domi - dixit, porrigens mihi fasciculum schedinummorum. - Hic fortasse periculi esset. Certe duo milia sunt. Si casu erravi, telephona.
Domi pecuniam numeravi: duo milia erant et insuper centum (2.100 USD). Telephono Nathan, rem narro. Tunc ille:
- Fieri non potest. Iudaeus sum. Interdum erro, sed numquam in detrimentum mei. Estne certus te 2.100$ habere? Non 1.900$?

Poeta de incendiis vastantibus Atticam

Martinus Zythophilos nuntiat:
Tellus grata deis uastata est turbine flammae
Attica rusque ignis perdidit omne uagans.
Qui poterat, cladem fugiebat, sed mala flamma –
heu – comitante cita corpora morte rapit. 

środa, 25 lipca 2018

Panierter Karpfen zum Staropramen, sive...

Martinus Zythophilos Freundorfer Pragae Bohemorum cenat:
Nec mihi captantur pisces, quibus est domus aequor,
nec liquida extrahitur turba palude natans.
Vndae quam pariunt, nobis contemnitur esca
sacratane animal caedere lege uetor?
Membra suis, pisces, tenuis gallina uoratur,
sed captare meam non libet ante dapem.


Quibus versibus imaginem adiecit: 

Cui Anna Elisa Poetria statim respondit, rogans:
Quomodo carmen et imago quadrant???

Cui Martinus:
Nonne iacere uides lacerati uiscera piscis?
Cum prope sit stagnum, non mihi captus erat.



"Rotundum" anniversarium casus fascistorum celebrat Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis...

... ad Gregem Latine Loquentium scibens haec:
Victorius legentibus s. p. d.
 Nescio utrum anniversarius, de quo sum aliquid relaturus, dici possit "rotundus" (ut adiectivo utar, quod nuper Stanislaus
adhibuit) necne. Utique abhinc septuaginta quinque annos, i. e. nocte, quae inter dies 24 et 25 Iulii mensis a. 1943 fuit, 
fascale regimen, quo Italorum regnum per quattuor lustra gubernatum erat, ad occasum seu mortem pervenit (sunt enim
qui putent Rempublicam Socialem Italicam, quae Civitas a die 18 Sept. 1943 usque ad diem 29 Apr. 1945 duravit, nil aliud
fuisse nisi 'cadaver fascismi'). E variis quae de hoc eventu interpretationes datae sunt, ab aliquibus historicis adnotata est
haec: "saltem iuridice, illud regimen ab ipsis eius fautoribus suffocatum est". Quod iudicium verisimiliter ab exitu pendet
suffragiorum, quae tunc lata sunt de documento quodam postulante ut Benitus Mussolini, illius regiminis conditor et 'dux',
se omnibus abdicaret muneribus et potestatibus; nam 28 viri ea nocte maximum regiminis concilium participarunt deque
documento supra memorato suffragatores decreverunt sic: 19 probarunt; 8 respuerunt; 1 suffragium viri, qui se abstinuit.
Qui plura scire velit, multa inveniet Anglice scripta heic: 


poniedziałek, 23 lipca 2018

Sed quoque Eduardus Minnesotianus Kiplingiana (Orweliana?) Latine tangere conatur:

Si potes te induere ut te facias pulchellam,
   Nec sinūs vestis nec cirros facere summum gaudium
Si potes et nare et navigare, valida et vegeta esse
   Sed molliores lepores e conspectu non amittere;
Si saltare potes absque cacoethi saltandi,
   Ludere dum ludo ipsi non cedas nimium studium,
Frui amicis caris sine vanis blandimentis,
   Tueri infirmiores, desolatos, et seniores;

Si potes Francicam una cum utrisque linguis doctis perdiscere,
   Nec item tibi consequi vultum fastidiosum,
Si potes tactu bombycis et panni rasi perstringi
   Quin textilia lintea et calicutiana asperneris;
Si potes scite et serra et malleo tractare,
.... malleo uti vel melius ... serram et malleum tractare

   Opus virile cum te oportet perficere, si potes
Rogata quid cantare nullo praetexto vel lingua balba,
   Et superare repulsas et susurros malignorum;
Si potes panem bonum et tsjocolatlum coquere,
   Et simul bona esse et sutrix et ancilla scoparia,
Si potes amica fida esse quae simultates non gerit,
   Puella quam omnes caram habebunt vellent nollent;

Si olim cuidam obviam fies quem amabis
   Quocum domum statues fidei et paci dedicatam,
Cuius tumetipsa anima, — uxor et mater proba —
   Admodum utiliter me iudice plane proderis
Consilio illo quod per saecula prolatum est,
   Et res optimas quas vita in promptu habet habebis,
Eris, puella mea, imago digna sapientum omnium —
   Femina quam omnes submisso capite salutabunt.

Sane opusculum est Fescenninum quo deridet auctrix melos incongruenter didascalicum. Sed etiam hodie plures Anglice loquentes, conicerem, illud 'Si' amant quam oderunt.  

Victorius Ciarrocchi Rudyardum Kippling Latine reddit

Victorius legentibus [Gregis Latine Loquentium sodalibus] s. p. d.
        Referunt acta diurna Britannica a nonnullis adulescentibus
        universitatis Mancuniensis (i. e. urbis 'Manchester')
        verba cantiunculae cuiusdam scripta esse supra verba poematii a
        Rudyardo Kipling compositi et 'Si' (Anglice: 'If')
        intitulati: 

https://www.theguardian.com/education/2018/jul/19/manchester-university-students-paint-over-rudyard-kipling-mural
        Quoniam fieri potest ut non omnibus Gregis participibus notum
        sit poemation illud, epistulam iterum mitto, qua
        et Anglice et Italice verba Rudyardi continentur:
         (...)        

Ineunte mense Decembri a. 1907 Rudyardus Kipling, qui die 30
        Dec. a. 1865
        Bombaiae, Indica in urbe, ortum habuerat, praemio Nobeliano
        insignitus est
        propter expolitos et severos libros, quos Anglice scripserat.
        Anno 1910 vir
        ille epistulam quandam seu carmen, cui titulus 'Si' (Anglice:
        'If'), pro
        filio composuit. Quam quidem epistulam, omni poetandi conamine
        amoto (quia
        nulla est mihi facultas poetica), utique Latine reddere conabor:
        "Si firmo animo perstas cum omnes tibi viciniores desipiunt et
        huius rei te
        ipsum arguunt; Si tibimet credis cum alii omnes de te dubitant neque
        dubiorum causas adlatas intellegis; Si exspectare valebis
        indeflexus neque
        calumniatores tuos detrectabis neque odio habebis eos, quorum in
        odia
        incurreris, dummodo melior vero videri nolis neve sapienter
        loquax; Si
        somniare valebis, at somniis tuis obnoxius haud eris adaeque
        nisi cogitatis
        tuis nimium tribueris; Si, quandoque Gloria et Exitium te
        attigerint,
        utrumque simulatores pariter facies; Si aequo animo veteratores
        feres, qui
        vera a te prolata detorserint ut falsis verbis stultos decipiant
        vel si
        fracta videbis omnia honesta, quibus aevum dedicaveris tuum, at
        nihilominus
        ipsa instaurare modeste conaberis; Si victoriarum lucrum tuarum uni
        adversae sorti temere committere non recusabis illudque amittere
        rursusque
        renovare, mentione de iacturis tuis amotâ; Si lassa erunt tibi
        cor, nervi,
        tenontes, attamen haud cedes etiamsi tibi maneat solummodo indomita
        voluntas exhortans: "Obdura!"; Si vulgus alloqueris, sed vera semper
        postulans atque cum regibus ambulans integer manebis; Si tibi
        neque improbi
        noceant homines neque amici officiosiores, horum quisque
        dilectus, nemo
        quidem nimis; Si omni temporis puncto inexorabiliter fugientis
        uteris
        prudenter, tuus erit totus Orbis terrarum et, quod summum, tu
        verus homo
        tibi exstabis, fili mi!". 

sobota, 21 lipca 2018

De sacerdote iuvene...

... parochiae Varsoviensis s. Ladislavi mulier quaedam huius parochiae piissima, amica-vicina mea, mihi sub rosa dixit:
- Tam pulcher est, ut subligar ipsum de cruribus cadit!
Nunc demum intellexi, cur ad missam vespertinam solum haec mulier veniat, praetextu se priori tempore aliquid semper faciendi domi habere.
Ego, nisi casu, ad missas non eo. Sacerdotem pulcherrimum non vidi.

Deus me perdere vult...

... sed fortasse non ope temeti, nam sex menses iam alcoholia non bibo - ullla sine animo difficultate.
Machinatur ergo aliquid aliud. Nam perdere me vult - hoc scio pro certo.

piątek, 20 lipca 2018

Semper-sitiens Zythophilos...

... Troiam pervenit, prope hortum zoologicum Pragensem:
Troiam nosse putat doctus se quisque sed errat.
Regia apud Pragam nomine Troia sita est.
-----
 Visuri ueniunt feras auesque,
magnas quae caueas colunt et hortos,
et uix ullus adit piger uiator

pulchrae moenia regiae refecta.

czwartek, 19 lipca 2018

Poeta (Martinus Zythophilus) vagatur Pragae per urbes...

... ut coniecto, prope ecclesiam cathedralem s. Viti (& Venceslai, & Adalberti). Deo gratia, adsunt huic urbi multa loca, ubi sitim extinguere potes:
Sacra domus Viti, caelum quam tangere credas,
Pragensi media nobili in arce sita est.
Milia tectorum, turres hinc, templa, theatra
prospicis et currus ire redire uides.
Parua uidetur iens uariis sub pontibus unda
formicaque minor repere homo per eos.
Parua quidem spero minime fore pocula nobis,
quae mox praebuerit mensa liquore grauis.

środa, 18 lipca 2018

De caede familiae Romanov (4)

Victorius respondet Iosepho:
Victorius Iosepho Fabro ceterisque legentibus s. p. d.
 Emericum Nagy illius caedis participem fuisse adseveraverat Elisabetha Heresch, historica Austria, sicut Ioannes
Morandi, diurnarius Italus, rettulit in symbola c. t. 'Et Nagy plumbeis glandibus Nicolaum transfodit' (quae symbola
die 8 Febr. a. 1995 in actis diurnis Bononiensibus 'il Resto del Carlino' inscriptis edita est, p. 16). Ut e verbis tuis
deducere licet, Iosephe, nodus rei, de qua agitur, ex homonymia verisimiliter pendet; nam inter nomina necatorum, 
et nomen cuiusdam 'Emerici Nagy' est, sicut legitur in relatione (hoc rettulerat historica supra memorata), quam,
paucis post trucidationis illius diebus, Nicolaus Sokolov, cui munus inquirendae caedis adtributum erat, conscripserat. 

Sed prudentius tu: «identitas hominis comprobari non potest». Gratias igitur tibi ago nec non Xauiero. Vale valeteque.

De caede familiae Romanov (3)

Ignotum mihi factum Xavierus Fran disputationi addidit:
Xauier Victorio ceterisque sodalibus spd:
Nonnullam talius  caedis  culpam rex Angliae habuisse uidetur:
Primum dixit se accipere in exilium familiam imperialem russicam uelle quia imperatrix de domo  regum anglorum nata erat et propter magni momenti auxilium quod  Russiarum imperator in bello mundiali primo Angliae ac Francogalliae dederat. Insuper primus praeses rei publicae Russicae  ipse a Regno Unito receptum pro familia imperiali postulauerat. deinde autemm multas epistulas subditorum suorum accipiebat rex ne talem familiam reciperet. Tandem, timoris causa ne periculosa ei ipsi  hospitalitas fieret, et procul dubio non obliuiscens regem a prima reuolutione Anglica capite damnatum  suppliciumque passum, a primo ministro asylum denegare poposcit.
Valete.

wtorek, 17 lipca 2018

Poetria Anna Elissa Radke dies caninos plangit

De diebus Caniculae
Tito, Chrysanthi, Naomi, Hildae, Maximo et Paulo canibus dedicatum
Vos, caelestia sidera,
Siri praeradians cumque Canicula,
ignem arcete animalibus:
Auditisne canum raucisonum halitum?
Anne ut tardipedes eant?
Prolapsa ore siti lingua perarida est.
Imbres mittite de polo,
ut fontes tumeant et satient canes!
Rursum Bandusiae canam
fontem, qui glacie frigidior siet,
terrestisque canicula
lympha tam gelida mox recreabitur.

De caede familiae Romanov (2)

Iohannes Kovacs (Faber) Hungarus Victorio respondet:
Victorio Sodalibusve spd
Scripto   de  caede  crudeli Caesaris Russorum eiusque  familiae  perlecto haec praecipienda lectoribus  videntur, ut arbitror:  / ANTE OMNIA   haud me id deceat  operam  illius  hominis, nomine Imre NAGY,  doctriná industriáque  lugubri et perniciosa  Communistarum penitus imbuti defendere/  :
Vere  Nagy  / significatio verbi  'magnus' est /  tempore  primi belli mundani  acie Russica  vulnerato et capto   valetudine  confirmata  ordinibus  Communistarum meruit,  non stipendia sed animi iudicio utens, ut  putatur. Certum est  tempore  caedis  Nagy aliquo  loco   Sibiriae  commoratus  esse.
Mirum in modum  Nagy  purgationi  inter  Communistas quoque  a Stalino ad finem adductae superstes fuit, fortasse  omnibus oppressis ut  membrum  Societatis famosi  nominis  , quae  NKVD appellabatur, esse  pulchre  discessit .
Rebus novis  anno 1956  vi et armis  Sovieticis  superatis  Nagy dolo  comprehensus et per duos annos  interrogatus et  animum suum ad actionem  iuridicalem preparatus  Potestas, quae  incerta fuit  quod  faciendum esset, rumorem  serpere sivit eum ipsum quoque  auctorem  facinoris in Sibiria fuisse. Consilium impium dubiis in rebus post insurrectionem devictam fuit  eum in conspectu omnium in invidiam  adducere sine  argumentis  nihil dubii reliquentibus.
Anno 1989  tempore supremo potestatis  Communistarum   secretarius ille  generalis  partis Communistarum , cum   restitutio Emerici Nagy in pristinam  dignitatem   in deliberationem venit, denuo  obscure  dixit  Nagy  socium ad facinus delectorum  et participem  caedis  fuisse. Nullo argumento prolato.
Ad tempus hodiernum   nullum argumentum verum repperiebatur.
Nomen gentile Nagy  in Hungaria  pervulgatum est .  /Ut  iocose dicitur,   secundus quisque  id nomen habeat /  Aliquis nomine Hungaro Nagy caedis  particeps  fuisse  putatur, sed  identitas
hominis  comprobari non potest.
Significationes id  genus haud dubie  iam   longo tempore ante pervulgatae  essent, si  sententiae haud futiles commenticiaeque  fuissent.
Certum est eum  hoc animo fuisse semper, ut  doctrina  Communistarum res rectissima  esset.
Certum est eum  tempore usurpationis imperii Communistarum  gravem et  severam et perniciosam personam  sustulisse, cum  ipse  particeps summae rerum  fuerat.
Sed recte factum memorandum   fuisse  arbitratur, cum  illo tempore  pronuntiationis sententiae , quae supplicium  fuit , clementiam expetere abnuít .
Certe  socios  et  consortes  penitus  nóvít.
Valete 

Caedem familiae Romanov...

... commemorat in epistula Gregi Latine Loquentium missa Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis. Hodie enim anniversarium caedis:
Dum civile per omnes Russorum regiones bellum furit, nocte illius diei,
qui sextus decimus fuit mensis Iulii anno MCMXVIII, Nicolaus II Romanov,
quondam Russiae Caesar, una cum uxore, Alexio filiolo ac Tatiana, Olga,
Maria, Anastasia filiabus atque aliis quinque huius domus principalis
necessariis, in urbe Ekaterinburg (Catharinopolis ?) nefarie est
interemptus. Horrendam caedem, qua nullum scelus atrocius -nam Aloysio
XVI, qui Galliae rex fuit idemque iniustissimo est supplicio affectus,
defensionis quamvis vanae suscipiendae facultas data est -patrari iussit
Nicolaus Lenin, communisticae factionis dux. At his in rebus, quae sine
dubio Vobis omnibus notae sunt, immorari nolo. Id tantum addam, quod
eorum fortasse intererit, quibus "historiae paradoxa" -ut Dionysii
Silvani verbis utar -meditari sit cordi. Insidiatorum agmini, qui
miserrimos eos captivos manuballistarum ictibus confoderunt ac
baionensibus (ex urbe Bayonne, quae in Gallia sita est) cuspidibus
transfixerunt, Iacobus Jurovskij praeerat. Ea de strage abhinc paucos
annos iudex quidam inquisivit eorumque interfectorum nomina vulgata
sunt. Quos inter fuit et Imre (Imerius ?) Nagy, cui ea nocte ut Nicolai
II filias omnis culpae insontes confoderet iniussum erat. Imerium Nagy,
qui in summo et periculosissimo tempore (a. MCMLVI) Rem publicam
Hungarorum regere eamque a Russicorum communistarum dominatione liberare
frustra est conatus, ipsi quibus is foede adulescens faverat communistae
supplicio capitis affecerunt. Utinam funus, quo cras in urbe Petropoli
Nicolaus II eiusque consanguinei commemorabuntur, aliquid ea de caede
detraheret, quae foedissimam crudelitatis humano generi notam inussisse
videatur! 

sobota, 14 lipca 2018

Poeta de Paride cinaedo

Canit Martinus Freundorfer Zythophilus:
Certe Troia potens adhuc maneret
nec uis moenia diruisset arcis,
si natus Priamo Paris fuisset
spernens corpora uirginum cinaedus.
Dubitans, respondere audeo sermone soluto (nam pedibus claudere verba mihi non contingit): 
Tunc Menelaum rapuisset et res multo peius se habuissent.

Non potes totam vitam depoculare!

Nuntiavit modo in percontatione diurnaria quidam olim praeclarus musicus rockianus Polonus, iam provectae aetatis, nuntians eo modo se porro alcoholia narcoticave non sumere. Si malitiosus essem (at certe sum!), responderem: Totam vitam depoculare non potes, maxime dodrantem (3/4) eius partem! Nam musicus ille rockianus iam, ut dixi, aliquantulum annosus est - ut puer eius cantilenas libenter audiveram.
Sed, fert proverbium, melius sero quam numquam.

Ridiculosissimum autem puto...

... quod ego Polonus explanare Americanis debeo Winnetou quis fuerit.

piątek, 13 lipca 2018

Domina Thatcher de praestantia radiophoniae super TV

Si bene memini, domina baronessa Margarita Thatcher (1925-2013), ministra primaria Britanniae annorum 1979-1990, dixit olim in percontatione se malle nuntios exaudire e radiophonia quam televisorio, nam timet opinionem suam disturbatum iri imaginibus televisoriis, saepe vi atque audacia tantopere plenis. Radiophonia econtra, quae sermone tantum operatur, quasi subtilius res monstrat, quod mentem sanam auditori rebus in arduis servare iuvat.

piątek, 6 lipca 2018

De Iaponibus (porro)

A.D. 1988 in Sinica urbe Tianjin cum gynaecologa Sinensi locutus sum, quae questa est saepissimas clientes sibi esse puellas Iaponicas abortum petentes fetus patre Nigro (nam fuit urbi Tianjin satis magna "colonia" studentium et Iaponum et Africanorum). Est certe mythus, fortasse verus, Africanos machinamentis maximis a Iove praeberi.
Quid ego apud gynaecologam hanc peterim, alia res est.
-------------
Pater meus dicere solebat: Nos die Veneris piscem edimus. Iapones cotidie. Quasi magis religiosa gens sint. Sed pater meus ipse minime religiosus. Fortasse quia semel tantum per septimanam pisce vescebatur.
Eo sushi venatum. Dies Veneris est.

Res parva placet

Catharina, amica mea Gallica, iam triginta fere annos in Iaponia degit, quindecim annos Iaponi uxorata. Cum inter pocula a sui (mihique) amica Anglica rogata, utrum verum esse Iapones parvas res intimas habere, "Fortasse, respondit, machinamenta iis aliquantulum sunt Europaeis minora, sed robustius saepiusque iis utuntur".

Magis magisque superstitiosus fio...

... fortasse ob aetatem senescentem. Hodie e lecto surrexi pede sinistro, ergo in lectulum reverti ut denuo surgerem pede dextro. Hem, fortasse hoc apud deos non valet, nam prima surrectio utique sinistro pede erat. Sed, ut memini, fuerat quoque altera, prima primarum surrectio - hora quinta cum viginti mane (5:20 am), cum vesicam deonerare deberem.
Simili modo, mane cum vestibus corpus meum "ornam" [num ornari porro potest res perfecte pulchra?], primum tunicam, deinde demum subligar ac braccas induo. Ita facio a pueritia, nescio ob quam rem. Timeo, si quodam die aliter fecerim, calamitatem eventuram.    
His rebus perfecits, bonum diem mihi opto. Deinde vobis, lectores!

czwartek, 5 lipca 2018

Fortasse

Nequeo invenire quod quaero. Fortasse quia quod quaero omnino non perdiderim.
Fortasse erro, caecus per totam vitam in gyros iens.

Sermocinator rappianus in ministerio sacerdotali suspensus

In Kenyana dioecesi Homa Bay suspensus in ministeriis sacerdotalibus est 45 a.n. pater Paul Ogalo parochiae Sanctae Monicae in oppido Rapogi. Causa suspensionis: sacerdos evangeliam dicere tempore missae sanctae solebat rhythmo rap, braccis brevibus ac rica piratica indutus - ita sperabat verba sua facilius ad mentes iuventutis ventura.

Vultur Varsoviensis

Primum ab anno 1913 vultur (Gyps fulvus) repertus est in Polonia, nunc prope ipsam urbem capitalem - Varsoviam. (A.D. 1913 in montibus Pieniny, in fine Slovaco.) Hodiernus vagator aerius tam fessus in vicum prope Varsoviam advolavit, ut a medico veterinario adiuvari deberet.
Ornithologi credere vix possunt id vero factum esse, nam nostro tempore etiam in regionibus Europae Meridionalis - ubi aer siccus praevalet - vultur hospes rarus esse creditur. Fortasse, putant nonnulli, mutatione (calefactione) aurae effectum est, ut et "charta geographica" alitum mutetur.

wtorek, 3 lipca 2018

Basiliscus vetustissimus

Carissimo mihi Eduarde Minnesotiano adiuvante, repperi vetustissimam verisimiliter, quae hodie exstet, versionem fabulae de Basilisco Varsoviensi, quae bestia hic AD 1587 in cellario quodam apparuisse creditur, descripta manu Iohannis Pincier, tunc, aut modo post [si bene memini] rectoris Universitatis Studiorum Marburgensis; vetustissima versio scilicet, nisi ipsius in scripti intio memorati domini Mosani eiusdem rei relatio ubique gentium adhuc inveniatur; hanc tamen, puto, Pincier diligentissime perlegit ac in suam incorporavit. Ecce narratio Basilisci Varsoviensis ut apparet in Iohannis Pincier "Aenigmatum libris tribus" (Herbore Hassiorum 1605):

 [Johannes Pincier, “Aenigmatum libri tres”, pagina 268 et sequentes:]
Hujusmodi fuit ille <basiliscus>, cujus historiam D. Doctor Mosanus Archater Cassellanus, sincerae amicitiae vinculo mihi conjunctissimus, non ita dudum legendam mihi misit. Ea vero (propriis quibusdam nominibus, quae legere non poteram, praeteritis) e Germanico in Latinum sermonem translata sic habet. Warsaviae (metropolis haec est Masoviae comitiis procerum Poloniae celeberrima) anno 1587 accidit, ut machaeropaei cujusdam filius vicinique civis filia, quinquennes ambo, cum aequalibus, pro aetatis more cessationis impatientes, exercitatione ludicra tempus fallerent, latebrasque in quibus a colludentibus haud facile invenirentur, quaererent. Fuit haud procul ab eo loco, in quo ludebant, cella quaedam subterranea, ob incendium, quod ante triginta circiter annos superstructum aedificium absumpserat, desolata: in quam per semiputridos gradus utcunque repi poterat. In eam cum ambo se dimitterent, in imis gradibus conciderunt & exspirarunt. Ut coenae tempus appropinquavit, matres de suo quaeque infante sciscitatae, ecquis ubi essent, sciret; nihil resciscere potuere. Itaque uxor machaeropoei ancillam emisit, quae diu quaesitos in gradibus cellae, quos dixi, jacere conspexit, moxque sic vernacula lingua exclamavit, (...) <litterae parum legibiles> tam lezan hoc est, Ecce, ibi jacent. At vero neutro sese vel minimum commovente, suspicari coepit somno correptos esse, claraque voce nunc hunc nunc illam nominavit, si forte eos expergefacere hac ratione posset. Postquam vero vel ad ravim clamando nihil se proficere, sed operam ludere animadvertit, ipsa quoque in cellam descendit, cogitans, vellicando somnum dormientibus, ut opinabatur, excutere. Quid fit? protinus & ipsamet juxta infantes concidit & extinguitur. Ingredientem in profunda cellae ancillam hera fuerat conspicata. Ut vero eam diutius aequo morari videt,
Nec revocare gradum superasque evadere in auras,
attonita ad cellam accurrit, ancillamque cum infantibus humi prostratam cernit. Itaque & ipsa clamorem edit, altaque voce modo infantes modo ancillam appellat. Quum vero & hoc incassum fieret, neque jacentium quisquam aut responderet, aut sese commoveret, exanimatos esse colligit. Extemplo fir rumor, cives concurrunt, nec tamen quid facto opus sit, sciunt, donec de tristi hoc casu ad consules & senatum referretur. A quibus mandatum, ut cadavera uncis incendiariis extraherentur. Ea extracta tympani instar turgebant, labia & linguam tumor obsederat, color erat fuscus, oculi extra suas cavernas ad dimidii ovi gallinacei magnitudinem prominebant. Accessit ad triste hoc spectaculum, consulis rogatu, Palatinus N. & senex quidam Archiater Regius Benedictus nomine. Hujus conjectura fuit, serpentem veneni praesentissimi in deserta illa cella stabulari, cujus pernicioso halitu aer in ea conclusus inquinetur; eum autem infirmam hominis naturam perferre non posse. Quamobrem credibile esse, hunc infantibus & ancillae exitium attulisse. Fieri etiam posse, ut ibi latibula habeat basiliscus, quem naturae rerum indagatores ex ovo galli a bufonibus excluso nasci perhibeant, cujus tanta fit virulentia, ut, qui in oculos ejus offenderint, subito moriantur. Interrogatus, qua ratione rei veritas explorari queat; respondit, esse aliquem in cellam mittendum, eumque circumquaque speculis aversis muniendum. Basiliscum enim, si suam ipsius imaginem videat, protinus emori. Fueri illis sub id tempus duo rei captitis supplicio intra triduum afficiendi; quorum alter Polonus, alter Silesius; atque huic nomen fuit Johanni Jaurero. His conditio oblata est, uter eorum in cellam descendere, serpentemquem illum venenatum venaretur & quaereret, ei capitis supplicium remitteretur. Conditionem Johannes statim accepit. Itaque toto corpore corio indutus est; perspicilia aculis <sic> obligata, quae visum tamen haud impedirent; una manus instructa ferreo rutabulo; altera face ardenti; denique cunctis corporis partibus ante & retro specula annexa fuere. Sic adornatus cellam ingressus est, spectantibus plus quam duobus hominum millibus. Postquam vero per horae spacium omnes cellae rimas omnesque angulos perquisivisset, neque serpentem ullum invenisset, ut alia nova fax in cellam dejiceretur, postulavit. Esse enim juxta cellam, in qua erat, aliam, sed aditum ruderibus esse interclusum, operam daturum se, ut in eam ingressum sibi paret. Dum vero id agit, oculos forte sinistrorsum flectit & diu quaesitam bestiam gallinae figura in quodam muri foramine jam exanimatam jacere exinopinato conspicit. Quod, cum iis, qui fors erant, clamore significasset, Archiater monuit, ut ferreo rutabulo sublatam e cellae tenebris in apertam lucem exportaret: idque ilico in oculis atque congregatione magnae hominum multitudinis factum. Archiater bestiam visam basiliscum protinus judicavit. Magnitudo ei mediocris gallinae: capite ad galli Indici figuram accessit; crista coronae aemula, partim flavo, partim caeruleo colore conspersa; palearia eodem modo colorata fuere. Dorsum habuit multis maculis eminentibus, oculosque bufonum assimilantibus consitum, interjectis passim coloribus virulentorum animalium, ut plurimum autem flavo. Iidem colores alas quoque extrinsecus occupaverant. Sub alis totus flavus fuit, nec non sub ventre, ubi tamen flavo caeruleum & viride aliique miri colores interpositi fuere. Cruribus fuit oblongis, galli cruribus simillimis, Cydoniorumque malorum flavedine proximis. Ante & post haec crara utrinque duo alia prodierunt, bufonum cruribus & brevitate & figura respondentia. Cauda illi fuit incurvata ac sursum reflexa, maculisque superius, quaeles in dorso emicuisse diximus, plena; interius flava, in extremo bufoni concolor. Quae dicta sunt, vere ita esse gesta, testatur Christophorus a Lottitz, olim apud illustrissimum Electorem Brandenburgensem vigilum magister, tanquam autopses<litteris Graecis>, & primae notae testis. Hactenus historia, cujus a D. Mosano copia mihi facta est.