Victorius legentibus s. p. d.
Nescio utrum anniversarius, de quo sum
aliquid relaturus, dici possit "rotundus" (ut adiectivo
utar, quod nuper Stanislaus
adhibuit) necne. Utique abhinc septuaginta quinque
annos, i. e. nocte, quae inter dies 24 et 25 Iulii mensis a. 1943 fuit,
fascale regimen, quo Italorum regnum per quattuor
lustra gubernatum erat, ad occasum seu mortem pervenit (sunt enim
qui putent Rempublicam Socialem Italicam, quae Civitas
a die 18 Sept. 1943 usque ad diem 29 Apr. 1945 duravit, nil aliud
fuisse nisi 'cadaver fascismi'). E variis quae de
hoc eventu interpretationes datae sunt, ab aliquibus historicis adnotata
est
haec: "saltem iuridice, illud regimen ab
ipsis eius fautoribus suffocatum est". Quod iudicium
verisimiliter ab exitu pendet
suffragiorum, quae tunc lata sunt de documento quodam
postulante ut Benitus Mussolini, illius regiminis conditor et 'dux',
se omnibus abdicaret muneribus et potestatibus; nam 28 viri
ea nocte maximum regiminis concilium participarunt deque
documento supra memorato suffragatores decreverunt
sic: 19 probarunt; 8 respuerunt; 1 suffragium viri, qui se abstinuit.
Qui plura scire velit, multa inveniet Anglice scripta
heic:
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz