[Johannes Pincier, “Aenigmatum libri tres”, pagina 268 et sequentes:]
Hujusmodi fuit ille <basiliscus>, cujus historiam D. Doctor Mosanus Archater Cassellanus,
sincerae amicitiae vinculo mihi conjunctissimus, non ita dudum legendam mihi
misit. Ea vero (propriis quibusdam nominibus, quae legere non poteram,
praeteritis) e Germanico in Latinum sermonem translata sic habet. Warsaviae
(metropolis haec est Masoviae comitiis procerum Poloniae celeberrima) anno 1587
accidit, ut machaeropaei cujusdam filius vicinique civis filia, quinquennes
ambo, cum aequalibus, pro aetatis more cessationis impatientes, exercitatione
ludicra tempus fallerent, latebrasque in quibus a colludentibus haud facile
invenirentur, quaererent. Fuit haud procul ab eo loco, in quo ludebant, cella
quaedam subterranea, ob incendium, quod ante triginta circiter annos
superstructum aedificium absumpserat, desolata: in quam per semiputridos gradus
utcunque repi poterat. In eam cum ambo se dimitterent, in imis gradibus
conciderunt & exspirarunt. Ut coenae tempus appropinquavit, matres de suo
quaeque infante sciscitatae, ecquis ubi essent, sciret; nihil resciscere
potuere. Itaque uxor machaeropoei ancillam emisit, quae diu quaesitos in
gradibus cellae, quos dixi, jacere conspexit, moxque sic vernacula lingua
exclamavit, (...) <litterae parum
legibiles> tam lezan hoc est,
Ecce, ibi jacent. At vero neutro sese vel minimum commovente, suspicari coepit
somno correptos esse, claraque voce nunc hunc nunc illam nominavit, si forte
eos expergefacere hac ratione posset. Postquam vero vel ad ravim clamando nihil
se proficere, sed operam ludere animadvertit, ipsa quoque in cellam descendit,
cogitans, vellicando somnum dormientibus, ut opinabatur, excutere. Quid fit?
protinus & ipsamet juxta infantes concidit & extinguitur. Ingredientem
in profunda cellae ancillam hera fuerat conspicata. Ut vero eam diutius aequo
morari videt,
Nec revocare gradum superasque evadere in auras,
attonita ad cellam accurrit, ancillamque cum infantibus humi prostratam cernit. Itaque & ipsa clamorem edit, altaque voce modo infantes modo ancillam appellat. Quum vero & hoc incassum fieret, neque jacentium quisquam aut responderet, aut sese commoveret, exanimatos esse colligit. Extemplo fir rumor, cives concurrunt, nec tamen quid facto opus sit, sciunt, donec de tristi hoc casu ad consules & senatum referretur. A quibus mandatum, ut cadavera uncis incendiariis extraherentur. Ea extracta tympani instar turgebant, labia & linguam tumor obsederat, color erat fuscus, oculi extra suas cavernas ad dimidii ovi gallinacei magnitudinem prominebant. Accessit ad triste hoc spectaculum, consulis rogatu, Palatinus N. & senex quidam Archiater Regius Benedictus nomine. Hujus conjectura fuit, serpentem veneni praesentissimi in deserta illa cella stabulari, cujus pernicioso halitu aer in ea conclusus inquinetur; eum autem infirmam hominis naturam perferre non posse. Quamobrem credibile esse, hunc infantibus & ancillae exitium attulisse. Fieri etiam posse, ut ibi latibula habeat basiliscus, quem naturae rerum indagatores ex ovo galli a bufonibus excluso nasci perhibeant, cujus tanta fit virulentia, ut, qui in oculos ejus offenderint, subito moriantur. Interrogatus, qua ratione rei veritas explorari queat; respondit, esse aliquem in cellam mittendum, eumque circumquaque speculis aversis muniendum. Basiliscum enim, si suam ipsius imaginem videat, protinus emori. Fueri illis sub id tempus duo rei captitis supplicio intra triduum afficiendi; quorum alter Polonus, alter Silesius; atque huic nomen fuit Johanni Jaurero. His conditio oblata est, uter eorum in cellam descendere, serpentemquem illum venenatum venaretur & quaereret, ei capitis supplicium remitteretur. Conditionem Johannes statim accepit. Itaque toto corpore corio indutus est; perspicilia aculis <sic> obligata, quae visum tamen haud impedirent; una manus instructa ferreo rutabulo; altera face ardenti; denique cunctis corporis partibus ante & retro specula annexa fuere. Sic adornatus cellam ingressus est, spectantibus plus quam duobus hominum millibus. Postquam vero per horae spacium omnes cellae rimas omnesque angulos perquisivisset, neque serpentem ullum invenisset, ut alia nova fax in cellam dejiceretur, postulavit. Esse enim juxta cellam, in qua erat, aliam, sed aditum ruderibus esse interclusum, operam daturum se, ut in eam ingressum sibi paret. Dum vero id agit, oculos forte sinistrorsum flectit & diu quaesitam bestiam gallinae figura in quodam muri foramine jam exanimatam jacere exinopinato conspicit. Quod, cum iis, qui fors erant, clamore significasset, Archiater monuit, ut ferreo rutabulo sublatam e cellae tenebris in apertam lucem exportaret: idque ilico in oculis atque congregatione magnae hominum multitudinis factum. Archiater bestiam visam basiliscum protinus judicavit. Magnitudo ei mediocris gallinae: capite ad galli Indici figuram accessit; crista coronae aemula, partim flavo, partim caeruleo colore conspersa; palearia eodem modo colorata fuere. Dorsum habuit multis maculis eminentibus, oculosque bufonum assimilantibus consitum, interjectis passim coloribus virulentorum animalium, ut plurimum autem flavo. Iidem colores alas quoque extrinsecus occupaverant. Sub alis totus flavus fuit, nec non sub ventre, ubi tamen flavo caeruleum & viride aliique miri colores interpositi fuere. Cruribus fuit oblongis, galli cruribus simillimis, Cydoniorumque malorum flavedine proximis. Ante & post haec crara utrinque duo alia prodierunt, bufonum cruribus & brevitate & figura respondentia. Cauda illi fuit incurvata ac sursum reflexa, maculisque superius, quaeles in dorso emicuisse diximus, plena; interius flava, in extremo bufoni concolor. Quae dicta sunt, vere ita esse gesta, testatur Christophorus a Lottitz, olim apud illustrissimum Electorem Brandenburgensem vigilum magister, tanquam autopses<litteris Graecis>, & primae notae testis. Hactenus historia, cujus a D. Mosano copia mihi facta est.

Brak komentarzy:
Prześlij komentarz