Victorius Iosepho Fabro ceterisque legentibus s. p. d.
Emericum Nagy illius caedis participem fuisse
adseveraverat Elisabetha Heresch, historica Austria, sicut Ioannes
Morandi, diurnarius Italus, rettulit in symbola c. t. 'Et
Nagy plumbeis glandibus Nicolaum transfodit' (quae symbola
die 8 Febr. a. 1995 in actis diurnis Bononiensibus 'il Resto
del Carlino' inscriptis edita est, p. 16). Ut e verbis tuis
deducere licet, Iosephe, nodus rei, de qua agitur, ex
homonymia verisimiliter pendet; nam inter nomina necatorum,
et nomen cuiusdam 'Emerici Nagy' est, sicut legitur in
relatione (hoc rettulerat historica supra memorata), quam,
paucis post trucidationis illius diebus, Nicolaus
Sokolov, cui munus inquirendae caedis adtributum
erat, conscripserat.
Sed prudentius tu: «identitas hominis comprobari non
potest». Gratias igitur tibi ago nec non Xauiero. Vale valeteque.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz