... commemorat in epistula Gregi Latine Loquentium missa Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis. Hodie enim anniversarium caedis:
Dum civile per omnes Russorum regiones bellum
furit, nocte illius diei,
qui sextus decimus fuit mensis Iulii anno MCMXVIII, Nicolaus II Romanov,
quondam Russiae Caesar, una cum uxore, Alexio filiolo ac Tatiana, Olga,
Maria, Anastasia filiabus atque aliis quinque huius domus principalis
necessariis, in urbe Ekaterinburg (Catharinopolis ?) nefarie est
interemptus. Horrendam caedem, qua nullum scelus atrocius -nam Aloysio
XVI, qui Galliae rex fuit idemque iniustissimo est supplicio affectus,
defensionis quamvis vanae suscipiendae facultas data est -patrari iussit
Nicolaus Lenin, communisticae factionis dux. At his in rebus, quae sine
dubio Vobis omnibus notae sunt, immorari nolo. Id tantum addam, quod
eorum fortasse intererit, quibus "historiae paradoxa" -ut Dionysii
Silvani verbis utar -meditari sit cordi. Insidiatorum agmini, qui
miserrimos eos captivos manuballistarum ictibus confoderunt ac
baionensibus (ex urbe Bayonne, quae in Gallia sita est) cuspidibus
transfixerunt, Iacobus Jurovskij praeerat. Ea de strage abhinc paucos
annos iudex quidam inquisivit eorumque interfectorum nomina vulgata
sunt. Quos inter fuit et Imre (Imerius ?) Nagy, cui ea nocte ut Nicolai
II filias omnis culpae insontes confoderet iniussum erat. Imerium Nagy,
qui in summo et periculosissimo tempore (a. MCMLVI) Rem publicam
Hungarorum regere eamque a Russicorum communistarum dominatione liberare
frustra est conatus, ipsi quibus is foede adulescens faverat communistae
supplicio capitis affecerunt. Utinam funus, quo cras in urbe Petropoli
Nicolaus II eiusque consanguinei commemorabuntur, aliquid ea de caede
detraheret, quae foedissimam crudelitatis humano generi notam inussisse
videatur!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz