środa, 28 listopada 2012

De daemonibus nanis Masurorum

Nuper de daemonibus Cassubianorum hic disserebam, hodie breviter de mirandis umbris parvis Masurorum, quae gens usque alterum bellum mundanum inhabitabat regionem lacustrem terrae meae ad orientem et boream spectantem. Hodie perpauci Masuri in vicis suis remanent, sed ego non de hac re narrare volo, sed de daemonibus silvestribus, qui 'homines frigidi' (zimni ludzie) a Masuris nuncupantur necnon faciem pallidissimam ostendant. Putantur esse magnitudinis nanorum nisi etiam formicarum at modus ipsorum itinerandi specialis est: in fruticibus aut gramine iuxta vias campestres latentes currus ab equis vectos exspectant, quorum rotis, cum adveniant, se adhaerere conantur ac deinde, una cum rotis revolvendo, iter in novos locos faciunt. Creduntur sanguinem atque animam hominum invadere necnon morbos apud plebem disseminare, quibus morbis ipsi minime vexantur. Primum talis morbi signum esse glaucum colorem digitorum. Putantur quoque cum versipellibus (=lycanthropis) amicitia nisi consanguinitate iungi.
Casu 'homines frigidi' esse quoque nomen gentis umbrarum, quae contra lycanthropos pugnant in serie librorum a Stephenie Meyer scriptorum, quibus titulus "Crepusculum". Non puto tamen auctricem inspirationem e terra Masuria hausisse, nam - ut ipsa asserit - ideam sui fabulae primum in somnio conspexit.  

Ciconiae simiam imitare vetitum est


Hanc brevem notam hodiernam scribo in memoriam Thaddaei Hanaś – viri incredibilis, qui ante secundum bellum mundanum tesseras vendendo iis, qui hortum lunarem (Luna Park) Varsoviensem visere cuperent, de officio maiori honore digno semper cogitabat. Excogitavit ita modum, quo gratiam populi gloriamque publicam sibi expugnaret: in eodem hortu lunari ciconiam imitando per totum mensem in arboris ramo sedebat. Deinde tamen maiorem famam cupiens rectorem hortus zoologici, professorem Iohannem Żabiński, rogavit, ut sibi liceret una cum simiis, in earum scilicet clausa, per spatium bimense habitare. Quo tempore promisit se semper tantum more quadrupedo ambulaturum, solam simiarum escam comesurum necnon simiis proprias voces ore suo emittere. Professor Żabiński tamen huic proposito miro recusavit. 

wtorek, 27 listopada 2012

Res scitu dignae de Sardis, Genuensibus necnon de equis

"Novas Athenas" legens, primam scilicet Polonorum encyclopaediam, annis 1745-46 in lucem datam, scriptore sacerdote Benedicto Chmielowski, venari conor omnem eius notam mirabiliorem. Ut exempli gratia haec verba de Sardiniae insulae incolis: "Cives huius insulae fuerant olim feri malique, contemptores mortis, qui patres suos lege publica fustibus necare solebant, ne canities eorum macula quadam erroris pollueretur. Sed nunc, postquam catholici facti essent, hanc legem tyrannicam, cum legi naturae contradiceret, aboleverunt". Aut de Genuensibus: "Mulieres ibi corpora ornant incredibiliter, viri autem vestibus plerumque nigris vestiti per vias ambulant, quasi luctu laborantes propter sui fortunam ab uxoribus ad vestimenta pretiosa emenda consumptam". 
Ceterum pater Chmielowski notus est in terra mea maxime suo indice animalium, quem in supradicta encyclopaedia posuit, plus minusve copiose omne animal describendo. Sed cum ad K litteram pervenisset, iam valde fessus descriptionibus, de equo (Polonice: koń) narraturus, dedit descriptionem huius bestiae brevissimam atque ingeniosam: "Equus, qualis sit, quisque bene scit".
 

niedziela, 25 listopada 2012

De aequalitate sexuum sive canaliculis urinandi


Gottingae Germanorum in caupona vidi canaliculos ferreos sub mensis, ubi cerevisia potatur, positos, ita ut cenantes potantesve statim mingere possent sine necessitate mensam ac compotatores relinquere, sermonemque interrumpere latrinam remotam petendo.
Qui canaliculi - ut caupo mihi amicisque meis explanavit - iam diu in usu non sunt, propter mores novos (i.e. cultiores) civium ac praesertim propter mulieres potatrices, quibus difficillime esset iis uti.  

piątek, 23 listopada 2012

De sancto Nicolao (porro)


Constat sanctum Nicolaum, manibus plenis donorum pueris praebendorum, primum venisse in urbes Europaeas e directione meridiana. Ita mediis iam in aevis Sinterklaas ille Batavorum Amstelodamum petere solebat navi velivolante de maribus tepidis zonae australis adveniens, dum peram donorum pone se portabat servus eius nigricolor, nomine Petrus Niger (Zwarte Piet). Demum anno 1822, cum Clemens Clarke Moore scripsisset poema de sancto Nicolao adveniente de polo arctico trahea tarandis tracta, haec imago statim maiorem in populis terrarum borealium gratiam invenit.
Ceterum in Russia pro sancto Nicolao dona Natalicia pueris dat Avus Frigus (Died Moroz), in aliis autem terris fidei Byzantinae sanctus Basilius - hic tamen demum 6. Ianuarii sua dona praebet.
In occidentalibus regionibus Poloniae loco sancti Nicolai in domos puerorum dona die festo huius sancti (i.e. 6 Decembris) portat Gwiazdor sive Daemon Sidereus, in Polonia Minore autem die Nativitatis Angelulus (Aniołek). In Silesia Superiore hoc honore fungitur Puerulus (Dzieciątko), qui verisimiliter est imago Iesu parvuli. In Hispania die 6 Decembris dona pueris adportant Tres Magi. 


De cultu sancti Nicolai apud Slavos

Ut diximus, apud Cassubianos Nicolaum esse nomen daemonis silvestris malevoli, omnino ergo sancto Nicolao, ut saltem in ceteris terris plerumque dicatur pingaturve, alieni. Sed apud Slavos generaliter sanctus hic indolem habet quasi semi-silvestrem ac praecipue rerum lupinarum putatur esse peritus. Inde et protector pecudis ab incursibus luporum a monticolis Carpatensibus creditur, licet nullam talem rem (neque ullam luporum mentionem) hagiographia officialis sancti episcopi Myrensis contineat. (Sed de ipsis lupis quoque curat ille sanctus, ne a temperie frigida moriantur.)
In nonnullis locis montanis die 6 Decembris, festo scilicet sancti Nicolai, agricolae oves gregatim ad ipsum limen ecclesiae adducunt, ad missam sanctam specialem audiendam, qua audita tutiores oves creduntur fieri a lupi dentibus. In aliis autem locis servatur adhuc mos tempore cenae vigiliae diei natalis Christi lupum ad mensam, ad cenandum scilicet una cum hominibus, magna voce clamando invitare.   

Ethnographi credunt sanctum Nicolaum in Slavia, praesertim in Ruthenia, intercepisse cultum pagani dei Veles, noti quoque ut Deus Pecudis, sicut in Scandinavia intercepit ille cultum dei Odin. Veles, quoad scimus, ad lycanthropiam satis pronus erat, dum Odin die solstitii hiemalis solebat domos hominum una cum duobus lupis (nominibus Geki et Freki) visitare, ut dona pueris daret. Sicut hodie, quamquam sine lupis, facere solet die sui festi (aut saepius die Nativitatis Christi) sanctus Nicolaus.
Apud Ruthenos sanctus Nicolaus Thaumaturgos interdum tanta cum reverenti
ā ut ipse Deus Creator adoratur. (Sicut in Polonia Beata Virgo Maria.)

De mythologia Cassubianorum (pars, ad tempus saltem, ultima)

Valde miratus sum inter alia deamonum huius gentis nomina inveniendo etiam... Mercurium, Graeco sui nomine (Hermes) hic adoratum. Est tamen Hermes Cassubianus omnino alius quam apud veteres Graecos: hic enim esse eum constat daemonem venenorum – curat ac protegit serpentes venenosos, apes, culices formicasque; est ergo quasi ista Medea, peritissima artium toxicarum! Unde oriatur tanta – inter Graecos et Cassubianos - mutatio indolis Mercurii, prorsus nescio.
Cogitatu dignam esse quoque sortem daemonis Nicolai – cuius nominis originem esse sine dubio sanctum Nicolaum episcopum Myrensem, qui pauperibus semper opem praestabat. Hic tamen Nicolaus (Cassubice: Nikolaj) est daemon silvester malevolus, qui efficit, ut peregrinatores in silvis viam amittant. Quos deinde rogat ut nomen sui coniectent. Si recte coniciunt, viam e silva ducentem iis gratiis monstrat, si tamen conicere nomen non valent, pro salute animam sibi post mortem dandam viator errans promittere debet, pacto hoc in charta sanguine viatoris inscripto.

środa, 21 listopada 2012

De ceteris daemonibus Cassubianorum, iis scilicet, qui mihi admodum iucundi videantur

Klabaternik (a Germano 'Klabautermann') - est daemon-tutor navis, semper fere invisibilis, interdum tamen apparet nautis ut nanus aut igniculus vagus.
Mumacz - umbra hominis, qui in aquis periit et hodie inhabitat flumina, stagna, paludes ac puteos.
Omana - larva silvestris, in silentio lampade praelucet furantibus sarmenta lignaque in silva aliena; est ergo protector furum.
Stari Pindel ('Pera Vetus') - ita nominatur, portat enim dorso peram plenam temptationibus peccatisque, quas quaeque hominibus praebet.
Stolem - gigas valde malignus, qui iactat lapides ingentes per agros (habet enim regio Cassubiana permultos tales lapides, qui glaciario adportati esse a geologiae peritis putantur).
Damk aut Muczk - daemon silentii maeroriisque.
Grzenia - benevolus daemon soporis, protector somnii, effector somniorum propheticorum.
Lelek - daemon stultitiae, qui, formā avis caprimulgi latens, noctu invadit capita phreneticorum, ut illinc actus eorum regat.

niedziela, 18 listopada 2012

De mythologia Cassubianorum


De deis deabusque atque daemonibus legens Cassubianorum, quae parva gens ad oram Maris Baltici prope deltam fluminis Vistulae habitat, miratus sum eos tam multas daemones ad ventos spectantes possidere. Numquam enim putavi prater Romano-Graecos, qui ventos Boream/Aquilonem, Notum/Austrum, Eurum et Zephyrum/Favonium ut plagas mundi cardinales, deinde Caecium, Apeliotem, Corum et Africum ut intercardinales colere solebant, ullam gentem tanta obsessione ventorum pati. At habent Cassubiani suam ventorum reverentiam, praecipue ventorum turbinosorum, qui - licet non sint tam mortiferi ut cyclontes Carribici - interdum dolenter infestant oras Balticas. In quibus ventis daemones, secundum fidem veterum Cassubianorum, vivunt nominibus: Czórni Jurek sive Georgiolus Niger, Kozelk, Kracuch et Zajc (Lepus); ad leporem spectat quoque Kulawi Zajc (Lepus Claudicans) - qui hunc vident, mox morte suicidiaria morituri creduntur[1]. Accedit iis Glada, dea malaciae, formā mulieris pulcheriimae, bonus Żywnik (Pervivax), deus venti orientalis, qui maximam copiam piscium piscatoribus in retia affert necnon duo daemones mali - Szargan et Szlic - qui procellas in mari excitant. Inter daemones athmosphaericos numerari certe etiam debet Lataw(i)c (Volitans), qui pecuniam per caminum de caelo iacet hominibus, quorum animas sibi emere contigit; idem facit (i.e. pecuniam pro animis hominibus praebet) Szątopierz (Vespertilio).
Non est mihi hic locus neque tempus, ut omnium deorum daemonumque Cassubianorum mentionem faciam, restat ut adducam Belfagorem (cuius nomen esse certe corruptionem nominis biblici Belphegoris, unius septem principum infernorum): hic in molis ac molendinis ventilibus degat, de quibus tamen facile expelli potest, scilicet certiorem eum faciendo se ab uxore visitatum iri, quo nuntio audito statim aufugit.


[1] Hic daemon leporiformis notus est in nonnullis locis nomine Tam Sam (Hic et Illic), quod nomen putares ad velocitatem currendi spectare nisi... de lepore claudicante hic ageretur.

środa, 14 listopada 2012

Cattus in undis quasi anguis in herba

Valdemarum modo conveni, pictorem (ut nuncupatur hoc pictorum genus) marinisticum, qui scilicet naves in mari undasque ventis agitatas pingit. Talibus picturis – quas artificia magni momenti esse pictor ipse non putat – lucrum haud parvum sibi Valdemarus comparat, venum eas praebendo in viis Arcis (sive Urbis Veteris) Varsoviensis. Emptores sunt maxima e parte peregrinatores Iaponici, qui – secundum Valdemarum – emunt omnia arte facta, etiam mali gustus.
Sed picturae Valdemarianae unicae sunt inter alias sibi similes in eo quod unaquaeque parvum catti caput in undis latens monstrat. Capita haec felina sunt certe bene celata, ne facile ea statim in pictura invenias, sed, iis ab ipso pictore tibi monstratis, sine ullo dubio eas imagines capitis catti habes.

sobota, 10 listopada 2012

De plagis mundi maximi variis gentibus momenti

Ex opere Tobiae Wilkinson, aegyptologi Cantabrigensis (Anglice: Cambridge), didici apud Aegyptios veteres principalem plagam (=directionem, partem) mundi fuisse non, sicut apud nos, septentrionem, sed meridiem. (Item apud veteres Sinenses!) Ergo chartas geographicas pharaonum - si omnino exstassent, nam nullae servatae usque hodie sint – in summa paginae parte monstrasse plagam australem, in intima autem borealem. (Sicut in veteribus chartis Serum, quarum nonnullae feliciter a dente temporis servatae sunt.)
Non est ergo sensus verticalis hominis ad circumspicionem mundi spectans ubique idem. Neque esse sensum horizontalem, scilicet non semper dextram partem prosperam, sinistram feralem esse, nam scimus apud Romanos in divinatione aves a laeva canentes sive volantes bonas, a dextra malas res nuntiasse.
Nihilominus, in veteribus cinematibus revolucralibus (Anglice: Western movies) "homines malos" saepissime a laeva albi visivifici parte impetum facere in "bonos" dextrum marginem albi occupantes. Etiam, ni fallor, in cinematibus a John Ford factis, licet ipse fuerit scaeva.

Iocus

Duae caprae manducant celluloidem taeniam cinematographicam. Una dicit:
- Haud malum cinema, nonne putas?
Cui altera:
- Haud malum, vero. Sed liber erat melior.

piątek, 9 listopada 2012

De infortunio duplici Hemingwayano

Sunt, qui putent eadem pericula numquam eodem in loco bis eventura. Apud nostrates nihilominus proverbium valet: "Infortunia paribus ambulant" - hic tamen non necessarie de eodem genere periculi agitur (ut e.g. fit cum ab uxore te invito relictus, saepe mox quoque laborem, pecuniam mentemque sanam amittis). 
Scriptori autem Americano, Ernesto Hemingway, contigit anno 1954, spatio duorum dierum intermisso, bis infortunium aerium pati, cum una cum uxore Maria (Mary, nomine puellari Welsh) in Africa venatione Safariana utebantur. Primum in ripa Nili, prope catarractam Murchisonianam, aeroplanum eorum subito in terram appullit. Tunc, nullis corporis damnis laborantes, noctem sub Iove agebant, elephantibus feris - ut postea narravit Hemigway - eos appropinquantibus, sonitu stertentium Mariae allectis. Postero die a cymba philotheorum conspecti ac servati sunt. Deinde, aeroplano hanc regionem denuo relinquere conantes, in frondem arboris colliserunt. Hac vice nonnulla vulnera corporalia passi sunt. Tunc ambo decreverunt se potius autocineto locum infestum relicturos. Quod bene iis evenit et post nonnullos dies in urbe Entebbe scriptor praeclarus diurnarios apud se percontationem petentes salutare in deversorio potuit, lagoeanam aquae iunipereae (Angllice: gin) manu tenens. 
Sed nuntiis de infortuniis iam per orbem terrarum divulgatis, nonnulli diurnarii putaverunt res Hemingwayanas multo peiores se habere: mox Venetiis Italorum manens scriptor ac venator intrepidus in quadam ephemeride necrologiam invenit mortem sui deplorantem.    

środa, 7 listopada 2012

Quomodo matrimonium fugas

A., mulier hodie quadraginta annos nata, quae ter viris variis nupsit, narravit mihi se quartum quoque maritum iam iam habitura erat, sed nonnullis septimanis ante diem destinatum matrimonii se subito sensisse hunc sui amorem erga sponsum nullo modo sempiternum fore, consilia ergo cepit se ei non nupturam. Facile tamen dictu, difficile factu, nam tota familia (aut potius duae familiae) iam matrimonium exspectabant, at imprimis ipse sponsus. Cui, re diu considerata, dixit (mentiendo) se contra eum adulterium fecisse. Sed ille, silentio decem minutarum intermisso, respondit:
- Bene, veniam tibi dabo. Hoc tantum rogo, ut denuo id non facias.
Rebus ita stantibus mulier desperata (cuius nomen mihi patere non licet) sequente septimana viro annuntiavit, se ob adulterium gravidam factam esse. Tunc demum sponsus matrimonii cupidus eam reliquit.
*** ***
Narratio haec in memoriam revocavit aliquantulum simile peccatum meum: nam, nesciens quomodo a puella una me liberarem, ei dixi me ab aliquo tempore non iam feminas, sed magis magisque viros cupere. Credidit huic confessioni ac - Deo gratias ago! - reliquit me statim.  
*** ***
Ambo, et A. et ego, in Orci flammis sine dubio frigemur.

poniedziałek, 5 listopada 2012

Iocus

Duo coniuges veteres - ille 90, illa 85 annos nata - in curiam urbis veniunt, apud magistratus divortium petentes.
- Cur tam sero id consilium cepistis? - magistratus eos rogant.
- Expectabamus - respondent coniuges - mortem liberorum, ne nimis divortione nostra stomacharentur.

sobota, 3 listopada 2012

De coniuratione stomatologorum


Nuper de coniuratione totius mundi stomatologorum narravi, quae coniuratio tamen erat fructus imaginationis scriptoris Gallici Rolandi Topor. Nunc autem de vera coniuratione medicorum dentariorum certior factus sum. Res ita se habuit (habetque):
L. (pro dolor ne nomen eius quidem mihi indicare licet), amica mea bona, quae omnia aut fere omnia secreta sua intima ante oculos meos sub rosa detegit, quaeque usque nuper bellatrix erat morosissima pro moribus maiorum servandis pugnans („Numquam cum uxorato viro dormirem!”), confessa modo est se clam a mense Septembri ineunte convenire stomatologum Cracoviensem 54 annos natum, cui a trigina annis uxor domi adest necnon duo pueri, hodie iam adulti. (Ne tantum domi quidem haec mulier stomatologo nostro adest sed etiam in officina dentaria ipsius fungitur ut nosocoma-adiutrix.) Ergo mutavit mores suos L., quod ei bene effecisse videtur, nam nunc, post multos menses denuo plus minusve regulariter fututa, multo hilarius quam antea se gerit atque facies eiuis multo melius (sanius) mihi saltem videtur. Sed pergamus ad rem ipsam:
Est - ut ait L. - iste medicus dentarius amator arti Veneris valde deditus (aut, ut ipsa dixit, „satanas in lectulo”), sed praeter hoc blatero maximus. Dixit ei ergo secretum maximum professionale sui ac nonnullorum saltem sui collegarum, qui chirurgiam dentium apud mulieres facientes, eas saepe persaudent ut sibi liceat margines quosdam nimis asperos dentium harum feminarum paululum deterere. Causa huius persuasionis officialis sit cura formae sive pulchritudinis dentium. Sed veram causam esse ne fellationem perficientes dominae hae balanum penis suorum amatorum laedant. Tantam esse - secundum medicum nostrum Cracoviensem - solidaritatem stomatologorum cum omni genere virorum, si non in toto orbe terrarum, tunc saltem in patria mea catholicissima.  

piątek, 2 listopada 2012

De usu speciali scholarum privatarum

Alexander, amicus meus atque Casanova maximus, sed simul "diplomata linguae", qui scilicet eleganter de rebus Venereis narrare scit, talem historiam mihi modo dixit:
"Ante nonnullos dies, tempore statim pomeridiano, cum muliere quadam sat opulenta, domi eius me aliquantulum inopinate inveni in condicionibus, in quibus putavi proprium fore rogare de hora reditus huius mulieris puerorum e schola. Quae mulier sapientissima ita mihi respondit:
- Eo tantam pecuniam in scholam privatam [non publicam scilicet, quae gratiis omnibus praebetur] mittimus, ne pueri nostri nimis mane domum repetant".
Aureum vero dictum! Sophos, Alexandre, sophos, mulier mihi ignota!

De natione a Deo dilecta

Poloni multi putant se esse re vera nationem a Deo dilectam, licet omnino alia natio eo honore glorietur. Erant inter nostrates etiam, qui nomen Babylon Polonicum esse senserint, quasi scilicet 'babie łono' (gremium muliebre) significans - gremium scilicet Evae biblicae sive nidus, ex quo omnes nationes mundi originem trahunt.
Sunt alii populares mei, qui alias causas a Deo terrae nostrae dilectionis addunt, ut e.g. quod gens audacissima ac simul iustissima omnium simus, at si potestate non tantopere splendeat Polonia hodie in orbe internationali, effectus est coniurationis omnium (aut fere omnium) nostrarum vicinarum sceleratissimarum, imprimis autem Russiae et Germaniae (ne dicam de Iudaeis hic et illic degentibus).
Ego semper de similibus sententiis dubitabam, usque hodie fortasse, cum inter nuntiolas (Latine redditas) Radiophoniae Finnicae, hanc invenirem, a Tuomo Pekkanen scriptam:
"In Polonia meridionali prope urbem Porebam repertum est fossile testudinis, quod omnium antiquissimum habetur. Palaeontologi testudinem ad genus Proterochersis robusta pertinere et duorum milium quindecim milionum annorum esse aestimant. Repertum fossile ideo est insigne, quod de evolutione et origine testudinum novam notitiam dare poterit".
At in memoria teneo apud nos ante nonnullos abhinc annos intenta est (in Spelunca Obłazowa prope limitem Bohemiae) antiquissima in toto orbe terrarum... cateia (quod telum hodie maxime in Australia notum est nomine 'boomerang', sed olim variis in partibus mundi adhibebatur).
Ante duos autem annos in rupibus Montium Sanctae Crucis in media Polonia reperta sunt a palaeontologis Polonis et Sueticis veterrima omnium vestigia pedum animalis quadrupedis: "(animal) hoc erat dissimile omni hodie viventi, semi- scilicet piscis, semi-amphibia, quattuor pedes habens gradiendi capaces cum septem aut octo digitis necnon squama in toto fere corpore".
Habemus ergo nos Poloni tres saltem res antiquissimas in mundo: testudinem, quadrupedem atque cateiam quasi Australianam. Nonne haec sunt indicia amoris erga nos Dei specialis?
Est tamen simul nuntius non tam bonus: cateia in Spelunca Obłazowa reperta pronuntiata est a peritis minime ad iaculatorem reverti.