Klabaternik (a Germano 'Klabautermann') - est daemon-tutor navis, semper
fere invisibilis, interdum tamen apparet nautis ut nanus aut igniculus
vagus.
Mumacz - umbra hominis, qui in aquis periit et hodie inhabitat flumina, stagna, paludes ac puteos.
Omana - larva silvestris, in silentio lampade praelucet furantibus sarmenta lignaque in silva aliena; est ergo protector furum.
Stari Pindel ('Pera Vetus') - ita nominatur, portat enim dorso peram
plenam temptationibus peccatisque, quas quaeque hominibus praebet.
Stolem - gigas valde malignus, qui iactat lapides ingentes per agros
(habet enim regio Cassubiana permultos tales lapides, qui glaciario
adportati esse a geologiae peritis putantur).
Damk aut Muczk - daemon silentii maeroriisque.
Grzenia - benevolus daemon soporis, protector somnii, effector somniorum propheticorum.
Lelek - daemon stultitiae, qui, formā avis caprimulgi latens, noctu invadit capita phreneticorum, ut illinc actus eorum regat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz