Scriptori autem Americano, Ernesto Hemingway, contigit anno 1954, spatio duorum dierum intermisso, bis infortunium aerium pati, cum una cum uxore Maria (Mary, nomine puellari Welsh) in Africa venatione Safariana utebantur. Primum in ripa Nili, prope catarractam Murchisonianam, aeroplanum eorum subito in terram appullit. Tunc, nullis corporis damnis laborantes, noctem sub Iove agebant, elephantibus feris - ut postea narravit Hemigway - eos appropinquantibus, sonitu stertentium Mariae allectis. Postero die a cymba philotheorum conspecti ac servati sunt. Deinde, aeroplano hanc regionem denuo relinquere conantes, in frondem arboris colliserunt. Hac vice nonnulla vulnera corporalia passi sunt. Tunc ambo decreverunt se potius autocineto locum infestum relicturos. Quod bene iis evenit et post nonnullos dies in urbe Entebbe scriptor praeclarus diurnarios apud se percontationem petentes salutare in deversorio potuit, lagoeanam aquae iunipereae (Angllice: gin) manu tenens.
Sed nuntiis de infortuniis iam per orbem terrarum divulgatis, nonnulli diurnarii putaverunt res Hemingwayanas multo peiores se habere: mox Venetiis Italorum manens scriptor ac venator intrepidus in quadam ephemeride necrologiam invenit mortem sui deplorantem.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz