Ut diximus, apud
Cassubianos Nicolaum esse nomen daemonis silvestris malevoli, omnino
ergo sancto Nicolao, ut saltem in ceteris terris plerumque dicatur
pingaturve, alieni. Sed apud Slavos generaliter sanctus hic indolem
habet quasi semi-silvestrem ac praecipue rerum lupinarum putatur esse
peritus. Inde et protector pecudis ab incursibus luporum a monticolis
Carpatensibus creditur, licet nullam talem rem (neque ullam luporum
mentionem) hagiographia officialis sancti episcopi Myrensis contineat.
(Sed de ipsis lupis quoque curat ille sanctus, ne a temperie frigida
moriantur.)
In nonnullis locis montanis die 6 Decembris, festo scilicet sancti
Nicolai, agricolae oves gregatim ad ipsum limen ecclesiae adducunt, ad
missam sanctam specialem audiendam, qua audita tutiores oves creduntur
fieri a lupi dentibus. In aliis autem locis servatur adhuc mos tempore
cenae vigiliae diei natalis Christi lupum ad mensam, ad cenandum
scilicet una cum hominibus, magna voce clamando invitare.
Ethnographi credunt
sanctum Nicolaum in Slavia, praesertim in Ruthenia, intercepisse cultum
pagani dei Veles, noti quoque ut Deus Pecudis, sicut in Scandinavia
intercepit ille cultum dei Odin. Veles, quoad scimus, ad lycanthropiam
satis pronus erat, dum Odin die solstitii hiemalis solebat domos hominum
una cum duobus lupis (nominibus Geki et Freki) visitare, ut dona pueris
daret. Sicut hodie, quamquam sine lupis, facere solet die sui festi
(aut saepius die Nativitatis Christi) sanctus Nicolaus.
Apud Ruthenos sanctus Nicolaus Thaumaturgos interdum tanta cum reverentiā ut ipse Deus Creator adoratur. (Sicut in Polonia Beata Virgo Maria.)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz