De
deis deabusque atque daemonibus legens Cassubianorum, quae parva gens ad oram
Maris Baltici prope deltam fluminis Vistulae habitat, miratus sum eos tam
multas daemones ad ventos spectantes possidere. Numquam enim putavi prater
Romano-Graecos, qui ventos Boream/Aquilonem, Notum/Austrum, Eurum et
Zephyrum/Favonium ut plagas mundi cardinales, deinde Caecium, Apeliotem, Corum
et Africum ut intercardinales colere solebant, ullam gentem tanta obsessione
ventorum pati. At habent Cassubiani suam ventorum reverentiam, praecipue
ventorum turbinosorum, qui - licet non sint tam mortiferi ut cyclontes
Carribici - interdum dolenter infestant oras Balticas. In quibus ventis
daemones, secundum fidem veterum Cassubianorum, vivunt nominibus: Czórni
Jurek sive Georgiolus Niger, Kozelk, Kracuch et Zajc
(Lepus); ad leporem spectat quoque Kulawi Zajc (Lepus Claudicans) - qui
hunc vident, mox morte suicidiaria morituri creduntur[1].
Accedit iis Glada, dea malaciae, formā mulieris pulcheriimae, bonus Żywnik
(Pervivax), deus venti orientalis, qui maximam copiam piscium piscatoribus in
retia affert necnon duo daemones mali - Szargan et Szlic - qui
procellas in mari excitant. Inter daemones athmosphaericos numerari certe etiam
debet Lataw(i)c (Volitans), qui pecuniam per caminum de caelo iacet
hominibus, quorum animas sibi emere contigit; idem facit (i.e. pecuniam pro
animis hominibus praebet) Szątopierz (Vespertilio).
Non est
mihi hic locus neque tempus, ut omnium deorum daemonumque Cassubianorum
mentionem faciam, restat ut adducam Belfagorem (cuius nomen esse certe
corruptionem nominis biblici Belphegoris, unius septem principum infernorum):
hic in molis ac molendinis ventilibus degat, de quibus tamen facile expelli
potest, scilicet certiorem eum faciendo se ab uxore visitatum iri, quo nuntio
audito statim aufugit.
[1] Hic daemon
leporiformis notus est in nonnullis locis nomine Tam Sam (Hic et Illic),
quod nomen putares ad velocitatem currendi spectare nisi... de lepore
claudicante hic ageretur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz