Nuper de coniuratione totius
mundi stomatologorum narravi, quae coniuratio tamen erat fructus imaginationis
scriptoris Gallici Rolandi Topor. Nunc autem de vera coniuratione medicorum
dentariorum certior factus sum. Res ita se habuit (habetque):
L. (pro dolor ne nomen eius
quidem mihi indicare licet), amica mea bona, quae omnia aut fere omnia secreta
sua intima ante oculos meos sub rosa detegit, quaeque usque nuper bellatrix
erat morosissima pro moribus maiorum servandis pugnans („Numquam cum uxorato
viro dormirem!”), confessa modo est se clam a mense Septembri ineunte convenire
stomatologum Cracoviensem 54 annos natum, cui a trigina annis uxor domi adest
necnon duo pueri, hodie iam adulti. (Ne tantum domi quidem haec mulier stomatologo
nostro adest sed etiam in officina dentaria ipsius fungitur ut
nosocoma-adiutrix.) Ergo mutavit mores suos L., quod ei bene effecisse videtur,
nam nunc, post multos menses denuo plus minusve regulariter fututa, multo
hilarius quam antea se gerit atque facies eiuis multo melius (sanius) mihi
saltem videtur. Sed pergamus ad rem ipsam:
Est - ut ait L. - iste
medicus dentarius amator arti Veneris valde deditus (aut, ut ipsa dixit,
„satanas in lectulo”), sed praeter hoc blatero maximus. Dixit ei ergo secretum
maximum professionale sui ac nonnullorum saltem sui collegarum, qui chirurgiam
dentium apud mulieres facientes, eas saepe persaudent ut sibi liceat margines
quosdam nimis asperos dentium harum feminarum paululum deterere. Causa huius
persuasionis officialis sit cura formae sive pulchritudinis dentium. Sed veram
causam esse ne fellationem perficientes dominae hae balanum penis suorum
amatorum laedant. Tantam esse - secundum medicum nostrum Cracoviensem - solidaritatem
stomatologorum cum omni genere virorum, si non in toto orbe terrarum, tunc
saltem in patria mea catholicissima.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz