"Novas Athenas" legens, primam scilicet Polonorum encyclopaediam, annis
1745-46 in lucem datam, scriptore sacerdote Benedicto Chmielowski,
venari conor omnem eius notam mirabiliorem. Ut exempli gratia haec verba
de Sardiniae insulae incolis: "Cives huius insulae fuerant olim feri
malique, contemptores mortis, qui patres suos lege publica fustibus
necare solebant, ne canities eorum macula quadam erroris pollueretur.
Sed nunc, postquam catholici facti essent, hanc legem tyrannicam, cum
legi naturae contradiceret, aboleverunt". Aut de Genuensibus: "Mulieres
ibi corpora ornant incredibiliter, viri autem vestibus plerumque nigris
vestiti per vias ambulant, quasi luctu laborantes propter sui fortunam ab
uxoribus ad vestimenta pretiosa emenda consumptam".
Ceterum pater Chmielowski notus est in terra mea maxime suo indice
animalium, quem in supradicta encyclopaedia posuit, plus minusve copiose
omne animal describendo. Sed cum ad K litteram pervenisset, iam valde
fessus descriptionibus, de equo (Polonice: koń) narraturus, dedit descriptionem huius bestiae brevissimam atque ingeniosam: "Equus, qualis sit, quisque bene scit".
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz