A., mulier hodie quadraginta annos nata, quae ter viris variis nupsit,
narravit mihi se quartum quoque maritum iam iam habitura erat, sed
nonnullis septimanis ante diem destinatum matrimonii se subito sensisse
hunc sui amorem erga sponsum nullo modo sempiternum fore, consilia ergo
cepit se ei non nupturam. Facile tamen dictu, difficile factu, nam tota
familia (aut potius duae familiae) iam matrimonium exspectabant, at
imprimis ipse sponsus. Cui, re diu considerata, dixit (mentiendo) se
contra eum adulterium fecisse. Sed ille, silentio decem minutarum
intermisso, respondit:
- Bene, veniam tibi dabo. Hoc tantum rogo, ut denuo id non facias.
Rebus ita stantibus
mulier desperata (cuius nomen mihi patere non licet) sequente septimana
viro annuntiavit, se ob adulterium gravidam factam esse. Tunc demum
sponsus matrimonii cupidus eam reliquit.
*** ***
Narratio haec in memoriam
revocavit aliquantulum simile peccatum meum: nam, nesciens quomodo a
puella una me liberarem, ei dixi me ab aliquo tempore non iam feminas,
sed magis magisque viros cupere. Credidit huic confessioni ac - Deo
gratias ago! - reliquit me statim.
*** ***
Ambo, et A. et ego, in Orci flammis sine dubio frigemur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz