Nuper de daemonibus Cassubianorum hic disserebam, hodie breviter de mirandis
umbris parvis Masurorum, quae gens usque alterum bellum mundanum inhabitabat
regionem lacustrem terrae meae ad orientem et boream spectantem. Hodie perpauci
Masuri in vicis suis remanent, sed ego non de hac re narrare volo, sed de daemonibus silvestribus,
qui 'homines frigidi' (zimni ludzie)
a Masuris nuncupantur necnon faciem
pallidissimam ostendant. Putantur esse magnitudinis nanorum nisi etiam
formicarum at modus ipsorum itinerandi specialis est: in fruticibus aut
gramine iuxta vias campestres latentes currus ab equis vectos
exspectant, quorum rotis, cum adveniant, se adhaerere conantur ac
deinde, una cum rotis revolvendo, iter in novos locos faciunt. Creduntur
sanguinem atque animam hominum invadere necnon morbos apud plebem
disseminare, quibus morbis ipsi minime vexantur. Primum talis morbi
signum esse glaucum colorem digitorum. Putantur quoque cum versipellibus (=lycanthropis) amicitia nisi consanguinitate iungi.
Casu 'homines frigidi' esse quoque nomen gentis
umbrarum, quae contra lycanthropos pugnant in serie
librorum a Stephenie Meyer scriptorum, quibus titulus "Crepusculum". Non
puto tamen auctricem inspirationem e terra Masuria hausisse, nam - ut
ipsa asserit - ideam sui fabulae primum in somnio conspexit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz