piątek, 29 marca 2013

Superstitio biocolytarum

E Zenone, vigile publico, quocum una in asylo alcoholicorum olim tempus terebamus, repperi apud biocolytas, qui ordinem viarium curant, adesse superstitionem ad victimas calamitatum viariarum spectantem. Si ita – secundum superstitionem - victima in infortunio viario calceos amiserit (qui calcei scilicet de pedibus ob ictum lapsi sint), semper morietur, licet vulnus eius non letale omnibus primum videatur.

środa, 20 marca 2013

A caffeo usque sinapim (lamentationes cuiusdam senis severioris)

Cur in nullis cauponis caffeariis etc. in patria mea poculum caffei praebeatur pretio minori quam sex aureorum (=1,5 euronis)? Licet mea sententia lucrum caperes etiam duobus aureis caffeum veniendo. Nam potatio caffei condsideratur luxuriam esse: si vis viliori pretio bibere, domi bibas. Et ego re vera domi solum caffeum bibo.
Bene, scio in terris occidentalibus caffeum multo maiori pretio in cauponis emitur, sed etiam cives harum terrarum multo maiora salaria quam nostrates obtinent.
A quodam caupo Varsoviensi inveni modo quot constet portio caffei pulverati ad unum poculum caffei expressi producendum: minus quam uno aureo. In hac caupona caffeum expressum praebetur autem septem aureis, lucrum ergo obtinent ibi 700%!
Item cum vino, res luxuriosa apud nos putatur. Cerevisiam vili pretio bibere si vis, habes. Vinum nullo modo.
Maximum tamen lucrum (i.e. proportionaliter ad usum materiae adhibitae) obtinere dicuntur venditores... hillarum calentium (Anglice hot dog) et iis similium ciborum, qui scilicet pro usu sinapis pretium additionale poscunt 0,5 aurei. His sinapis reddit lucrum vicies maius quam impendium. O tempora, o mores!
xxx
Ceterum audivi rem incredibilem: pediculi nostri, quae insecta ab ipsis incunabulis Africanis (aut ab horto in Eden) hominem sapientem sequuntur, mox emoriendi sint propter morem novissimum capillos pubicos radere, ne in piscina aut in ora maritima corpus sole apricando capilli in regionibus intimis conspiciantur. Quae insania e Brasilia oriunda primum mulieres, nunc quoque pueros capit, imprimis in USA, sed etiam in Europa. Spes sola pediculorum in terris islamicae fidei manet, ubi et viri et (di prohiebeant!) feminae non tam prompte pudenda sua coram ostendunt.

poniedziałek, 18 marca 2013

De 'burusera' sive fetissismo paedophiliaco Iaponum

Mediis in urbibus Iaponicis inveniuntur tabernae aut machinae venditoriae nomine burusera, ubi emere potes... subligaria (=femoralia) sordida, quibus scilicet utebantur puellae aetate tredecim, quattuordecim aut quindecim annorum.
Nomen burusera continet etyma: burumā, id est subligaria (ex Anglico bloomers) necnom sērā (fuku), significans vestem uniformem discipularem, similem scilicet vesti nautarum (ex Anglico sailor).
Una cum subligaribus, quae liquores intimas corporis puellae redoleant, venum praebentur eiusdem puellae stylus, cerulae, impilia, vesticula balnearis, mucinnia atque... ligamen menstruum (de hoc, utrum iam adhibitum ac sanguine maculatum sit, non constat). Quibus additur saepe photographema ipsius Lolitae.
Haec omnia praebentur ad libitum kagaseya sive "satyrorum olfactantium", qui viri scilicet voluptatem onanisticam sequuntur usu rerum intimarum puellarum.
Secundum investigationes psychiatrorum Iaponum, kagaseya non sunt "paedophili aperti", sed suam proclivitatem in puellas hoc modo quasi comprimunt.
His dictis addi fortasse debet cultus specialis nudatorum femorum puellarum (quae loca nuncupantur zettai ryōiki sive 'locus absolutus/supremus'), id est pars nudata crurum, quae conspici potest inter brevem gunnam et impilia longiora, quae implia pedes, suras et genua tegunt.
Nota lexicographica: Noli mirari, lector care, tam frequenti usui verborum origine Anglica in lingua Iaponum. Ego quoque obstupui cum primum nomen miruku audissem, pro lacte (Anglice milk) stans.
Ceterum fetissismum Latinista praeclarus Nicolaus Gross mavult nominare 'xoanolagnismos' et discernit sequentia huius phaenomeni genera:
>podolagnia – pedum attractio erotica
>agalmatolagnia – statuarum attractio erotica
>pygmalionismus – attractio erotica artificii proprii
>crepidolagnia – calceorum attractio erotica
>scytolagnia – corii attractio erotica
>desmolagnia – vinculorum catenarumve attractio erotica

niedziela, 17 marca 2013

Rixa de machinis quaesitoriis, quae scilicet optima omnium sit

Gaspar et soror sua, Procne, me irridere solent, quod per interrete navigans machina quaesitoria nimis - eorum sententia – archaica utar. Ego enim semper machina Internet Explorer fruor, illi autem Google Chrome. Mihi recusanti ut novam machinam adhiberem – nam ad usum veteris machinae assuevi – Gaspar heri respondit:
- Internet Explorer ad unum tantum usum adhiberi potest.
- Quem?
- Ad machinam Google Chrome depromendam.

sobota, 16 marca 2013

Vinum nigrum sicut sanguis

Multa his diebus de rebus gestis moribusque Iaponum lego. Ita e.gr. repperi legatos Iapones, cum a praefecto classis US-Americanae Matthaeo Perry anno 1854 invitati essent in navem quandam longam Americanam, ut condiciones pacis secum nominibus subscriptis firmarent, recusavisse vinum nigrum iis ab Americanis datum bibere, putabant enim pocula sanguinem humanum continere. Deerat enim adhuc mos in Iaponia vinum coloris tam sanguini similis bibere.
Ceterum condiciones pacis Kanagawenses (ut dicuntur), quas accipere Iapones a classe Perry tunc coacti sunt, finem posuerunt internationali isolationi harum insularum ducentorum viginti annorum, quod tempus nomine Sakoku notum est.

piątek, 15 marca 2013

Mythus atricoloris Volgae

Coloris nigri autocinetum Sovieticum luxuriosum notae Volga, aut rectius GAZ-21 sive GAZ-24, adhibitum a speculatoribus gregis KGB ad pueros abducendos, est mythus metropolitanus (Anglice urban legend) praecipue annis sexagenariis et septuagenariis praeteriti saeculi apud nostrates divulgatus. Autocinetum id tempore nocturno aut vespertino per vias urbium lente veheretur atque interdum, secundum "testes oculatos", canthis albicoloribus instrueretur.
Pueri adbuci credebantur, ut entera eorum resecarentur ac deinde venum praeberentur divitibus hominibus in America aut in terris Arabicis, qua venditione systema communisticum US-dollariis potita est, sine quibus se ipsum sustentare diu non poterat.
In aliis versionibus mythi pro speculatoribus adhibebantur sacerdotes sive nonnae, Iudaei, vampyres aut satanistae. Loco autem divitis Americani interdum Germani inveniuntur, sanguine puerorum utentes ad leucaemiam cohibendam. In cetera quadam versione gubernatorem vehiculi esse iuvenem capite raso praeditum (skinhead), qui non abducebat pueros, sed eos, quae hora esset, rogare solebat. Responso ei dato pueri mox subito mortui sint.
* Notae lexicographicae: flumen Volga, a quo nomen vehiculi oriundum est, apud Graecos nominabatur Rha; autocinetum luxuriosum nonnulli vocabulo 'raeda Lemoviciana' (Gallice lemousine) nuncupant.

czwartek, 14 marca 2013

De voluptate cum formica petenda

In actis diurnis Polonorum modo legi de variis modis voluptatem sexualem capiendi, quorum unum cum invenissem, obstupui. Agitur de ludo virorum cum... formica.
In lavabro aqua pleno corpus immergamus ita, ut tantum glans penis super aquam maneat. Cui culmini caudae tunc ponenda est formica, quae, quasi naufraga in insula, percurrat loca glandis maxime erogena.

środa, 13 marca 2013

De astutia feminarum

Cunegundis, amica Lesbiae, fertur maritum consulto – cibos eximios ei coquendo - pinguiorem reddidisse, nam timuerit ne se pro alia quadam femina relinqueret. Putabat enim (videlicet, recte) Cunegundis pinguem maritum ab aliis mulieribus minime petitum iri.

Alcohol et islam

Minime prohibet, non recte saltem neque ex cathedra, usum alcoholis sacer liber Musulmanorum Alcuranum. Sura (i.e. caput) quarta (4:43) prohibet Musulmanos vinolentos preces dicere. Sura autem altera (2:219) docet alcoholem continere aliquantum boni ac simul aliquantum mali, licet malum hoc sit maius bono.
Maxime contra usum vini pugnat sura quinta (5:90-91) dicens substantias toxicas necnon aleam esse artificia horribilia Satanae, quibus iste machinatur, ut avertat homines a Deo et a precibus. Haec sura sola suadet, ut musulmani omnino non bibant.

poniedziałek, 11 marca 2013

De tetraphobia Iaponum (porro)

Multo peius tamen quam 'quattuor' sit 24 aut 42 Sino-Iaponice dicere, nam ni shi aut shi ni significat 'morieris'. His numeris tunicae athletarum semper carent. Sua vice 43 sive shisan mortem per abortum denotat.
Eadem ratione numerus 'novem' (Serico-Iaponice ku) vix libenter a Iaponibus pronuntiatur, nam sonat simillime ut vox significans dolorem sive molestiam (sensu buddhistico).
Salem in mensa poscere (praesertim tempore nocturno) nefas est, nam nomen salis (shio) a daemonibus incorrecte auscultari potest ut shi (mors).

niedziela, 10 marca 2013

Atlantis anguillarum

De Atlantide, insula potentissima opulentissimaque ante abhinc undecim (secundum Platonem) milia annorum motu maris sumpta, multi permulta scripserunt, utrum scillicet et ubi fuisset. Iis, qui credunt hanc insulam re vera fuisse, addere hic volo "argumentum anguillarum". Hi enim pisces, anguillae Europaei (Linnaeanice Anguilla anguilla), in Mari Sargasseo nati litora Europae spatio nonnullorum annorum petunt, ubi in ripis fluminum per 6-20 annos degunt, saepe in terram proserpentes (nam talis est natura horum piscium anguinae formae), sed sub finem vitae rursus "prata Sargassea" petunt, ut progeniem procreant, qua re perfecta cito moriuntur.  
Grex quidam Ariosophorum (qui scilicet credunt gentem Ariorum ex Atlantide esse oriundam) docet itinera haec miraculosa anguillarum effectum esse interitus Atlantidis, nam illic primum anguillae sua flumina ripasque ad habitationem idoneas habebant. Postea, hac patria subito iis erepta, coactae sunt anguillae ora Europaeana petere, dum consanguineae suae, anguillae Americanae (Anguilla rostrata) litora Americana potius sequi consilium ceperunt. Ambo nihilominus genera anguillarum ad ovipositionem patriam priscam sub fine vitae repetunt.
Quae supradicta inveni in "Lexicone ignorantiae" a Catherina Passig et Alexandro Scholz scripto.

środa, 6 marca 2013

Abderitae totius mundi

Praeter opinionem incunabulorum stupiditatis genuit haec urbs Thraciae philosophos sat claros: Leucippum, Democritum, Protagoram, Anaxarcham necnon poetam Nicaenetum. Habent et aliae terrae suas 'Abderas', ut Gotham vicus Anglorum, Schilda Germanorum, Polonorum oppidulum Wąchock, Hungarorum hodie Rátót olim autem Bélabánya necnon urbs Pasto in Columbia. Secundum nonnullos fontes incolae nonnullorum horum locorum re vera stupiditatem tantum simulabant, ut e.gr. ministri regis Angliae deterrentur ne vicum (Gotham) ad vectigalia colligenda intrarent, aut ut per vulgatam stupiditatis famam meliores commoditates in negotiis sibi Pastusi Columbiani obtinerent. De stultorum urbe Bélabánya (hodie Bánska Belá Slovacorum), quae olim nomine Latino Dilna utebatur, talia scripsit Mathias Belius, auctor saeculi XVIII: aliquando passeres pessumdabant segetes civium, [tunc incolae Dilnani] in sede iudiciaria decernebant passeres delictum hoc committentes captivandos captivosque e turri ecclesiae urbis eiciendos esse.

wtorek, 5 marca 2013

De timore nominis 'mors', triskaidekaphobia etc.

Decimae tertiae chartae tarotianae Massiliensi deesse – ut solae inter 22 chartas arcanorum maiorum – nomen sibi subscriptum, quod nomen sit 'mors' (la mort). In Gallia hodierna autem fugiunt non tam nomen 'mors' quam ipsum numerum 'tredecim': multis viis deesse enim domus hoc numero signatas, sicut multis aedibus insularibus necnon deversoriis deesse habitacula numero tredecim. Isdem numerus (13) dicitur deesse aleis publicis sive sortilegiis Italorum. Deesse quoque sellas huius numeri aeroplanis nonnullarum societatum aeriarum.
De nomine autem 'mors' fugiendo audivi id in Iaponia numquam magna voce pronuntiandum. Qua superstitione fiat ut similiter sonans nomen significans 'quattuor' (Sino-Iaponice: shi) rarissime pronuntietur! Potesne mente fingere, lector care, te lingua tua materna numquam numerum quattuor coram aliis dicturum???
Et nos, Latinistae, aliquantulum dolemus simili superstitione, qua ducti moderatores nonnullorum programmatum epistularium prohibent quin verba ad rem Veneream pertinentia in epistulis a se transmissis appareant. Quod inveni olim permultas litteras in foro quodam Latine loquentium mittens accipiensve, quarum nonnullae mirum in modum aut a me proficisci aut ad me pervenire nequirent. Post longam rei investigationem inveni causam huius calamitatis fuisse nomen 'sex'.

poniedziałek, 4 marca 2013

Ultimum vale athei

De morte amici certior factus vir quidam sapiens Sinensis, qui gloriari solebat se atheum [i.e. hominem deos, daemones etc. existere negantem] esse, a familia stipatus domum mortui intravit, ut vale ultimum amico diceret. Quem advenientem conspiciens corpus mortui, subita laetitia impletum, sursum surrexit et in altitudine circiter unius metri super lectum mortualem sat diu levitando manebat. Cui visitator, primum tacens, deinde magis magisque irritatus:
- Sinas, obsecro, talia facere, nam bene scis me atheum esse neque ulla miracula phaenomenave supernaturalia fieri credere! Mors est finis vitae, nil porro remanet – audisne me tu?
Verbis amici parens corpus mortui denuo in lectum mortualem se demisit neque porro surgere conatum est.