Coloris nigri autocinetum Sovieticum luxuriosum notae Volga, aut rectius GAZ-21 sive GAZ-24, adhibitum a speculatoribus gregis KGB ad pueros abducendos, est mythus metropolitanus (Anglice urban legend) praecipue annis sexagenariis et septuagenariis praeteriti saeculi apud nostrates divulgatus. Autocinetum id tempore nocturno aut vespertino per vias urbium lente veheretur atque interdum, secundum "testes oculatos", canthis albicoloribus instrueretur.
Pueri adbuci credebantur, ut entera eorum resecarentur ac deinde venum praeberentur divitibus hominibus in America aut in terris Arabicis, qua venditione systema communisticum US-dollariis potita est, sine quibus se ipsum sustentare diu non poterat.
In aliis versionibus mythi pro speculatoribus adhibebantur sacerdotes sive nonnae, Iudaei, vampyres aut satanistae. Loco autem divitis Americani interdum Germani inveniuntur, sanguine puerorum utentes ad leucaemiam cohibendam. In cetera quadam versione gubernatorem vehiculi esse iuvenem capite raso praeditum (skinhead), qui non abducebat pueros, sed eos, quae hora esset, rogare solebat. Responso ei dato pueri mox subito mortui sint.
* Notae lexicographicae: flumen Volga, a quo nomen vehiculi oriundum est, apud Graecos nominabatur Rha; autocinetum luxuriosum nonnulli vocabulo 'raeda Lemoviciana' (Gallice lemousine) nuncupant.
Quod stultissimus fuisset modus pecuniae chartaceae et occidentalis capiendae, cum sat capax esset Russia fraudis ut non necesse esset pueros (aut partes puerorum) vendere: nam fere omnes sciunt Sovieticos peritissimos fuisse artis falsos fictosque dollaros Americanos typis exprimendi. Iosephus enim Stalin anno 1928º coepit hanc artem exercere, quae etiam hodie fertur adeo late apud Russos florere ut dimida pars omnium dollarorum in Russia dicatur esse commenticia imitatio, prelis Russicis facta.
OdpowiedzUsuńTempore autem alterius belli mundani Germanis optime contigit libras Britannicas imitari, sed difficultas insuperabilis remansit, quomodo (qua via) magnam copiam huius pecuniae falsae in mercatum Britannorum introducere.
OdpowiedzUsuń