De Atlantide, insula potentissima opulentissimaque ante abhinc undecim (secundum Platonem) milia annorum motu maris sumpta, multi permulta scripserunt, utrum scillicet et ubi fuisset. Iis, qui credunt hanc insulam re vera fuisse, addere hic volo "argumentum anguillarum". Hi enim pisces, anguillae Europaei (Linnaeanice Anguilla anguilla), in Mari Sargasseo nati litora Europae spatio nonnullorum annorum petunt, ubi in ripis fluminum per 6-20 annos degunt, saepe in terram proserpentes (nam talis est natura horum piscium anguinae formae), sed sub finem vitae rursus "prata Sargassea" petunt, ut progeniem procreant, qua re perfecta cito moriuntur.
Grex quidam Ariosophorum (qui scilicet credunt gentem Ariorum ex Atlantide esse oriundam) docet itinera haec miraculosa anguillarum effectum esse interitus Atlantidis, nam illic primum anguillae sua flumina ripasque ad habitationem idoneas habebant. Postea, hac patria subito iis erepta, coactae sunt anguillae ora Europaeana petere, dum consanguineae suae, anguillae Americanae (Anguilla rostrata) litora Americana potius sequi consilium ceperunt. Ambo nihilominus genera anguillarum ad ovipositionem patriam priscam sub fine vitae repetunt.
Quae supradicta inveni in "Lexicone ignorantiae" a Catherina Passig et Alexandro Scholz scripto.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz