Multa his diebus de rebus gestis moribusque Iaponum lego. Ita e.gr. repperi legatos Iapones, cum a praefecto classis US-Americanae Matthaeo Perry anno 1854 invitati essent in navem quandam longam Americanam, ut condiciones pacis secum nominibus subscriptis firmarent, recusavisse vinum nigrum iis ab Americanis datum bibere, putabant enim pocula sanguinem humanum continere. Deerat enim adhuc mos in Iaponia vinum coloris tam sanguini similis bibere.
Ceterum condiciones pacis Kanagawenses (ut dicuntur), quas accipere Iapones a classe Perry tunc coacti sunt, finem posuerunt internationali isolationi harum insularum ducentorum viginti annorum, quod tempus nomine Sakoku notum est.
Ut mihi putatur,cum Japones eo tempore audiverint "vinum esse Christi sanguinem", forsitan crediderint potionem hanc rubram vere sanguine humano confectam esse.
OdpowiedzUsuńAnnis sepuagenariis cum primum cauponae Mcdonaldianae apud nos isicia Hamburgensia venditare coeperunt,joculantes pueri in ludis saepe dicebant carnem felinam in cibis illis Americanis inesse,
Quam sperstitiosi simus!