środa, 6 marca 2013

Abderitae totius mundi

Praeter opinionem incunabulorum stupiditatis genuit haec urbs Thraciae philosophos sat claros: Leucippum, Democritum, Protagoram, Anaxarcham necnon poetam Nicaenetum. Habent et aliae terrae suas 'Abderas', ut Gotham vicus Anglorum, Schilda Germanorum, Polonorum oppidulum Wąchock, Hungarorum hodie Rátót olim autem Bélabánya necnon urbs Pasto in Columbia. Secundum nonnullos fontes incolae nonnullorum horum locorum re vera stupiditatem tantum simulabant, ut e.gr. ministri regis Angliae deterrentur ne vicum (Gotham) ad vectigalia colligenda intrarent, aut ut per vulgatam stupiditatis famam meliores commoditates in negotiis sibi Pastusi Columbiani obtinerent. De stultorum urbe Bélabánya (hodie Bánska Belá Slovacorum), quae olim nomine Latino Dilna utebatur, talia scripsit Mathias Belius, auctor saeculi XVIII: aliquando passeres pessumdabant segetes civium, [tunc incolae Dilnani] in sede iudiciaria decernebant passeres delictum hoc committentes captivandos captivosque e turri ecclesiae urbis eiciendos esse.

1 komentarz:

  1. Gotham vero apud Anglos haud primum erat oppidum stultorum, sed carmen Latine fortasse saeculo duodecimo scriptum exstat, cuius titulus Anonymi Petroburgensis (qui fertur) Descriptio Norfolcensium.

    OdpowiedzUsuń