Decimae tertiae chartae tarotianae Massiliensi deesse – ut solae inter 22 chartas arcanorum maiorum – nomen sibi subscriptum, quod nomen sit 'mors' (la mort). In Gallia hodierna autem fugiunt non tam nomen 'mors' quam ipsum numerum 'tredecim': multis viis deesse enim domus hoc numero signatas, sicut multis aedibus insularibus necnon deversoriis deesse habitacula numero tredecim. Isdem numerus (13) dicitur deesse aleis publicis sive sortilegiis Italorum. Deesse quoque sellas huius numeri aeroplanis nonnullarum societatum aeriarum.
De nomine autem 'mors' fugiendo audivi id in Iaponia numquam magna voce pronuntiandum. Qua superstitione fiat ut similiter sonans nomen significans 'quattuor' (Sino-Iaponice: shi) rarissime pronuntietur! Potesne mente fingere, lector care, te lingua tua materna numquam numerum quattuor coram aliis dicturum???
Et nos, Latinistae, aliquantulum dolemus simili superstitione, qua ducti moderatores nonnullorum programmatum epistularium prohibent quin verba ad rem Veneream pertinentia in epistulis a se transmissis appareant. Quod inveni olim permultas litteras in foro quodam Latine loquentium mittens accipiensve, quarum nonnullae mirum in modum aut a me proficisci aut ad me pervenire nequirent. Post longam rei investigationem inveni causam huius calamitatis fuisse nomen 'sex'.
Japonice loquendo utimur modis numerandi duobus, scilicet Serico mutato necnon Japonico. Cum, exempli gratia, autocinetas numeramus, Serico usi dicimus "ichi-dai, ni-dai, san-dai". Sed ut "shi-dai" pronuntiare vitemus, modo Japonico usi "yon-dai" dicimus. Postea,iterum secundum Sericum modum numeramus.
OdpowiedzUsuńGratias tibi, mi Irisate, ago pro correctura tam magni momenti. Ergo pronuntiatis vos, Iapones, numerando nomen 'quattuor', tamen non lingua Serico-Iaponica (qua uti mos est in aliorum numerorum nomina pronuntiando), sed indigena Iaponica. Mox nonnulla alia mihi modo allata de tetraphobia Nipponica in diario meo ponam.
OdpowiedzUsuń