Hoc scriptum ornat gnomonem portae castelli Baranoviae Sandomiriensis
(Baranów Sandomierski) in Polonia
meridionali, non tam procul a Cracovia. Quod castellum structum esse annis 1591-1606
– tempore maximae gloriae Rei Publicae Polono-Lituanicae – secundum stilum serae
renascentiae, architecto Italiano Santi Gucci. Propter similitudinem castris
Cracoviensibus (aedibus verisimiliter maximi in patria mea momenti) nuncupatur id
castellum quoque Wawel Minor.
Ignota est fons prima dictionis "amicis qualibet
hora", non est certe dictio classica. Vetustissimam inveni in gnomone
oppidi Voreppe departamenti Gallici Iserae, ad annum 1766 spectantem. Rebus ita
stantibus fieri potest, ut supra monstrata inscriptio veterrimus usus sit huius
phrasis (si una cum castello gnomon structus est, quod credo).
Aliae inscriptiones Latinae, quae gnomones sive
horologia solaria ornare solebant solentve, sunt, secundum Vicipaedia Anglica:
- Hora fugit, ne tardes.
- Ruit hora.
- Tempus breve est.
- Tempus fugit.
- Tempus volat, hora fugit.
- Altera pars otio, pars ista labori.
- Festina lente.
- Fugit hora, carpe diem.
- Utere, non numera.
- Utere non reditura.
- Ex iis unam cave.
- Lente hora, celeriter anni.
- Meam vide umbram, tuam videbis vitam.
- Memor esto brevis ævi.
- Omnes vulnerant, ultima necat.
- [Pulvis et] umbra sumus.
- Serius est quam cogitas.
- Sic labitur ætas.
- Sic vita fluit, dum stare videtur.
- Ultima latet ut observentur omnes.
- Umbra sicut hominis vita.
- Una ex his erit tibi ultima.
- Ver non semper viret.
- Vita fugit, sicut umbra.
- Vita similis umbræ.
- Tempus edax rerum.
- Tempus vincit omnia.
- Vidi nihil permanere sub sole.
- Dum tempus habemus operemur bonum.
- Omnes æquales sola virtute discrepantes.
- Dona præsentis cape lætus horæ [ac linque severe].
- Fruere hora.
- Post tenebras spero lucem.
- Semper amicis hora.
- Sit fausta quæ labitur.
- Sol omnibus lucet.
- Tempus omnia dabit.
- Una dabit quod negat altera.
- Vita in motu.
- Vivere memento.
- Horas non numero nisi æstivas.
- Horas non numero nisi serenas.
- Nunc est bibendum.
- Si sol deficit, respicit me nemo.
- Sine sole sileo.
* Photographema gnomonis
Baranoviensis "furatus" sum e foro peregrinatorum Polonorum obiezyswiat.pl, auctrice sub nomine tereza latente. Apud quam volui
permissionem petere, sed - fortasse propter malam scientam meam rerum interretialium
– inscriptionem eius non inveni.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz