Mox, si usque Septembrem in vivis remanebo, vir
quinquaginta annos natus fiam. Multi putant hanc aetatem iam initium senectutis
esse. Non magis haec regula valet alibi, quam, puto, apud alcoholicos.
Nam ante abhinc sex vel septem annos – tunc ergo vir 43/44
annorum – tempus quoddam (duos fere menses) trivi in nosocomio psychiatrico,
rectius in huius nosocomii asylo alcoholicorum. Ubi circiter centum et octoginta
homines – viri et mulieres – eodem morbo laborantes aderamus. Quorum aetatis
statisticam ita plus minusve hodie, prout memoria sinat, aestimem:
·
iuvenes usque 30 annos natos – 4%;
·
homines inter 30 et 40 a. n. – 45%;
·
homines inter 40 et 50 a. n. – 50%;
·
homines natu maiores 50 annis – 1%, id est
duo viri (unus siphonarius 53 vel 54 annorum manibus semper trementibus necnon
periucundus senex agricola fere 80 annos natus, semper risu in facie plenus).
Disproportio aetatis hac ratione explanatur:
Iuvenes potatores nondum sentiunt "amorem
poculi" esse iis morbum gravem. Homines supra aetatem 30 annorum -
praesertim circa octavum nonumve vitae lustrum – iam id bene sciunt atque valde
de vita sui timent. Alcoholici maiores natu quam 50 annos in omnibus fere
casibus aut non bibunt, aut in sepulchro iacent. Nisi certe agricolae sunt risu
in facie semper pleni.
Ego adhuc vivo.
Pro sit tibi, lector care!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz